IX | XI |
SERMO X
recensereDe Collectis V.
SYNOPSIS.
- I. Collectarum consuetudine ab apostolis tradita
juvari fideles. Opes non tam possidendae quam dispensandae a Deo traditae sunt.
- II. Quam miseri qui opes suas in proprium tantummodo usum, non in pauperes expendunt.
- III. Sine misericordia in pauperes, caeteras virtutes non prodesse.
- IV. Fidem sine operibus mortuam esse, per charitatem vivificari. Eleemosynae ac temperantiae bona quae?
CAP. I.
Apostolicae traditionis, dilectissimi, instituta servantes, pastorali vos sollicitudine cohortamur, ut diem quem illi ab impiorum superstitione purgatum, misericordiae operibus consecrarunt, devotione religiosae consuetudinis celebremus, ostendentes apud nos auctoritatem Patrum vivere, eorumque doctrinam in nostra obedientia permanere. Quoniam sancta tantae constitutionis utilitas, non praeterito tantum tempori, sed etiam nostrae prospexit aetati, ut quod illis ad destructionem profuit vanitatum, hoc nobis proficeret ad incrementa virtutum. Quid autem tam aptum fidei, quid tam conveniens pietati, quam egentium juvare pauperiem, infirmorum curam recipere, fraternis necessitatibus subvenire, et conditionis propriae in aliorum labore meminisse? In quo opere, quantum quis possit, quantumque non possit, solus veraciter ille discernit, qui novit quid quibusque contulerit. Non solum enim spiritales opes et dona coelestia Deo donante capiuntur, sed etiam terrenae et corporeae facultates ex ipsius largitate proveniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda tradidit, quam dispensanda commisit. Muneribus igitur Dei juste et sapienter utendum est, ne materia boni operis fiat causa peccati. Nam divitiae, quod ad ipsas species earum atque substantias pertinet, bonae sunt, et humanae societati plurimum prosunt, cum a benevolis habentur et largis, nec illas aut luxuriosus prodigit, aut avarus abstrudit, ut tam pereant male conditae, quam insipienter expensae.
CAP. II.
Quamvis autem laudabile sit intemperantiam fugere, et turpium voluptatum damna vitare, multique magnifici facultates suas dedignentur occulere, et in copia affluentes vilem atque sordentem horreant parcitatem, non est tamen talium aut felix abundantia, aut probanda frugalitas, si ipsis tantum propriae opes serviunt; si eorum bonis nulli juvantur pauperes, nulli foventur infirmi; si de magnarum abundantia facultatum non captivus redemptionem, non peregrinus solatium, non exsul sentit auxilium. Hujusmodi divites egentiores omnibus sunt egenis. Perdunt enim illos redditus quos possent habere perpetuos, et dum brevi nec semper libero incubant usui, nullo justitiae cibo, nulla misericordiae suavitate pascuntur; foris splendidi, intus obscuri; abundantes temporalium, inopes aeternorum: quia ipsi animas suas fame afficiunt et nuditate dehonestant, qui de iis quae terrenis horreis commendarunt, nihil thesauris coelestibus intulerunt. Sed forte sunt aliqui divitum qui, licet nullis largitionibus pauperes Ecclesiae soleant adjuvare, alia tamen Dei mandata custodiunt, et inter diversa fidei et probitatis merita, veniabiliter sibi aestimant unam deesse virtutem. Verum haec tanta est, ut sine illa caeterae, etsi sunt, prodesse non possint. Quamvis enim quis fidelis sit, et castus, et sobrius, et aliis majoribus ornatus insignibus; si misericors tamen non est, misericordiam non meretur: ait enim Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit in throno gloriae suae, et congregatis omnibus gentibus, bonorum et malorum fuerit facta discretio (Matth. XXV, 33), in quo laudabuntur qui ad dexteram stabunt, nisi in operibus benevolentiae et charitatis officiis, quae Jesus Christus sibi impensa reputabit? Quoniam qui naturam hominis suam fecit, in nullo se ab humana humilitate discrevit. Sinistris vero quid objicietur, nisi neglectus dilectionis, duritia inhumanitatis, et pauperibus misericordia denegata? quasi nec alias virtutes dextri, nec alias offensiones habeant sinistri. Sed illo magno summoque judicio tanti aestimabitur vel largitatis benignitas, vel tenacitatis impietas, ut pro plenitudine omnium virtutum, et pro summa omnium commissorum, et per unum bonum isti introducantur in regnum, et per unum malum illi in ignem mittantur aeternum.
Nemo igitur, dilectissimi, de ullis sibi bonae vitae meritis blandiatur, si illi defuerint opera charitatis; nec de sui corporis puritate securus sit, qui nulla eleemosynarum purificatione mundatur. Eleemosynae enim peccata delent (Eccli. III, 33), mortem perimunt, et poenam perpetui ignis exstinguunt. Sed qui ab earum fructu fuerit vacuus, erit ab indulgentia retribuentis alienus, dicente Salomone: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse vocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum. Unde et Tobias filium suum praeceptis pietatis instituens: Ex substantia, inquit, tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab illo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei (Tob. IV, 7). Haec virtus omnes facit utiles esse virtutes, quae ipsam quoque fidem, ex qua justus vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17; Galat. III, 11), et quae sine operibus mortua nominatur (Jac. II, 26), sui admixtione vivificat: quia sicut in fide est operum ratio, ita in operibus fidei fortitudo. Dum ergo tempus habemus, sicut ait Apostolus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fide (Galat. VI, 10). Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus (Ibid., 9). Praesens itaque vita tempus est sationis, et dies retributionis tempus est messis, quando unusquisque seminum fructus secundum sationis suae percipiet quantitatem. De proventu autem istius segetis nemo falletur, quia animorum ibi magis quam impendiorum mensura taxabitur; et tantum reddent exigua de exiguis, quantum magna de magnis. Et ideo, dilectissimi, satisfiat apostolicis institutis. Et quia die Dominica prima est futura collectio, omnes vos devotioni voluntariae praeparate, ut unusquisque secundum sufficientiam suam habeat in sacratissima oblatione consortium. Exorabunt pro vobis et ipsae eleemosynae, et ii qui vestris muneribus juvabuntur; ut ad omne opus bonum idonei semper esse possitis, in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.