Sermones ad Romanam Plebem/XII

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 XI XIII 

SERMO XII

recensere

De Jejunio decimi mensis I.

SYNOPSIS.

I. Homo ideo conditus, ut suum imitetur auctorem; et hoc Dei donum est.
II. Charitatem non Deum solum, sed et proximum complecti, ipsosque inimicos; quae Christianae charitatis latitudo est.
III. Omnibus Dei judiciis subditus quisque debet esse, nec minus de inopia quam de abundantia gratias agere.
IV. Jejunio, oratione et eleemosyna omnes virtutes comprehendi.

CAP. I.

Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter creationis nostrae intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset auctoris; et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam speculo divinae benignitatis forma resplendeat. Ad quam utique nos quotidie reparat gratia Salvatoris, dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in secundo. Causa autem reparationis nostrae non est nisi misericordia Dei: quem non diligeremus, nisi nos prior ipse diligeret, et tenebras ignorantiae nostrae, suae veritatis luce discuteret. Quod per sanctum Isaiam Dominus praenuntians, ait: Adducam caecos in viam quam ignorabant, et semitas quas nesciebant faciam illos calcare. Faciam illis tenebras in lucem, et prava in directa. Haec verba faciam illis, et non relinquam eos (Isai. XLII, 16). 40 Et iterum, Inventus sum, inquit, a non quaerentibus me, et palam apparui iis qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1). Quod quomodo impletum sit, Joannes apostolus docet dicens: Scimus, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V, 2). Et iterum: Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Diligendo itaque nos Deus, ad imaginem suam nos reparat, et ut in nobis formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas, et igne nos suae charitatis inflammans; ut non solum ipsum, sed etiam quidquid diligit diligamus. Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas voluntatum saepe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quae Deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta: Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Ps. XXIX, 6): quia non aliter in nobis erit dignitas divinae majestatis, nisi imitatio fuerit voluntatis.

CAP. II.

Dicente itaque Domino: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37): suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris immarcescibilem charitatem, totamque se etiam ejus subjiciat voluntati, in cujus operibus atque judiciis nihil vacat a veritate justitiae, nihil a miseratione clementiae. Quoniam etsi magnis quis laboribus et multis fatigetur incommodis, bona est illi causa tolerandi, qui se adversis vel corrigi intelligit, vel probari. Charitatis vero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus. Quo nomine non ii tantum intelligendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate junguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis natura communis est, sive illi hostes sint, sive socii; sive liberi, sive servi. Unus enim nos Conditor finxit, unus nos Creator animavit; eodem cuncti coelo et aere, iisdem fruimur diebus et noctibus; cumque alii sint boni, alii mali; alii justi, alii injusti; Deus tamen omnibus largitor, omnibus est benignus, sicut Lycaoniis a Paulo et Barnaba apostolis dicitur de providentia Dei: Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens eis, de coelo dans pluviam et tempora fructifera, et implens cibo et laetitia corda nostra (Act. XIV, 15, 16). Dedit autem nobis majores diligendi proximi causas Christianae gratiae latitudo, quae se per omnes partes totius orbis extendens, dum neminem despectat, docet neminem negligendum. Et merito etiam inimicos diligi, et pro persecutoribus sibi praecipit supplicari (Matth. V, 44), qui ex omnibus quotidie gentibus, sacris olivae suae ramis germen inserens oleastri (Rom. XI, 17), de inimicis reconciliatos, de alienis adoptivos, de impiis facit justos; ut omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10).

CAP. III.

Cum ergo Deus bonos nos esse velit, quia bonus est, nihil nobis debet de ejus judiciis displicere. Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam ex quadam eum parte reprehendere? Audet enim plerumque humana insipientia adversus Creatorem suum, non solum de inopia, sed etiam de copia murmurare; ut et cum aliquid non suppetit, querula, et cum quaedam exuberant, sit ingrata. Multae messis dominus, horreorum suorum plenitudinem fastidivit (Luc. XII, 16), et ad copiam vindemiae affluentis ingemuit; nec de magnitudine fructuum gratulatus, sed de vilitate conquestus est. Si autem parcior fuerit in susceptis terra seminibus, et castigatiore proventu vites oleaeque defluxerint, accusantur anni, arguuntur elementa, et nec aeri parcitur, nec coelo, cum fideles et pios discipulos veritatis nihil magis commendet et muniat, quam perseverans in Deum, et indefessa laudatio, dicente Apostolo: Semper gaudete, sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis (I Thess. V, 16). Hujus autem devotionis quemadmodum poterimus esse participes, nisi rerum varietas constantiam mentis exerceat? ut amor directus in Deum nec inter secunda superbiat, nec inter adversa deficiat. Quod placet Deo, placeat et nobis. De omni mensura munerum ejus gaudeamus. Qui bene usus est magnis, bene utatur et modicis. Tam nobis copia quam parcitate consulitur. Nec in spiritalibus lucris angustia gravabimur fructuum, si fecunditas non arescat animorum. Oriatur de cordis agro, quod terra non edidit. SEMPER ILLI, quod largiatur, occurrit, cui bene velle non deficit. Ad omnia igitur, dilectissimi, opera pietatis, omnium nobis qualitas prosit annorum, nec benevolentiam christianam difficultas temporalis impediat. Novit Dominus vasa hospitalis viduae in opus pietatis suae vacuata complere (IV Reg. IV, 5); novit aquas in vina convertere (Joan. II, 9); novit de paucissimis panibus quinque millia esurientium saturare populorum (Joan. VI, 9). Et ille qui in pauperibus suis pascitur, quae potuit augere dando, potest multiplicare sumendo.

CAP. IV.

Tria vero sunt quae maxime ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, jejunium, et eleemosyna, quibus exercendis omne quidem tempus acceptum, sed illud est studiosius observandum, quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum; sicut etiam decimus hic mensis morem refert veteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur. Oratione enim propitiatio Dei quaeritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur (Dan. IV, 24); simulque per omnia Dei in nobis imago renovatur, si et in laudem ejus semper parati, et ad purificationem nostram sine cessatione solliciti, et ad sustentationem proximi indesinenter simus intenti. Haec triplex observantia, dilectissimi, omnium virtutum comprehendit effectus. Haec ad imaginem et similitudinem Dei pervenit, et a Spiritu sancto inseparabiles facit. Quia in orationibus permanet fides recta, in jejuniis innocens vita, in eleemosynis mens benigna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.