VI | VIII |
SERMO VII
recensereDe Collectis. II.
SYNOPSIS.
Eleemosynam alterum esse lavacrum a peccatis, et opus maximae charitatis. Notum vobis, dilectissimi, et familiare mandatum pastorali praedicamus hortatu, ut in opere misericordiae studeatis esse devoti. Quod etiam si numquam a vestra sanctitate negligitur, nunc tamen promptius est et impensius exsequendum: quia primus collectarum dies saluberrime a sanctis Patribus institutus hoc exigit ut unusquisque, prout votivum atque possibile est, in usus atque alimoniam pauperum de vestris facultatibus conferatis; scientes praeter illud regenerationis lavacrum, in quo universorum ablutae sunt maculae peccatorum, hoc remedium infirmitati humanae divinitus esse donatum, ut si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, eleemosynis deleatur. Eleemosynae enim opera charitatis sunt, et scimus quod charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8; Prov. X, 12). Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas collectas vestras sollicite praeparate, ut quidquid vobis de temporalibus substantiis desumpseritis, id multiplicatum in aeterna retributione sumatis.