V | VII |
SERMO VI
recensereDe Collectis I.
SYNOPSIS.
Eleemosynae commendatione praemissa, Dominicam collectarum adesse monet. Multis divinarum Scripturarum testimoniis edocemur quantum eleemosynarum meritum et quanta sit virtus. Certum est enim unumquemque nostrum animae suae benefacere, quoties misericordia sua inopiae succurrit alienae. Prompta ergo, dilectissimi, et facilis apud nos largitas esse debet, si credimus id sibi unumquemque praestare quod indigentibus tribuit. Thesaurum enim suum condit in coelo qui Christum pascit in paupere. Benignitatem itaque in hoc et dispensationem divinae pietatis agnosce. Idcirco enim te abundare voluit, ut per te alius non egeret, et per ministerium operis tui pauperem ab egestatis labore, teque a peccatorum multitudine liberaret. O mira providentia et bonitas Creatoris, ut uno facto duobus vellet esse succursum! Ventura igitur Dominica dies, collectarum futura est. Hortor et moneo sanctitatem vestram, ut singuli quique et pauperum memineritis et vestri, et pro possibilitate virium vestrarum intelligatis in egentibus Christum, qui tantum nobis pauperes commendavit, ut se in ipsis vestiri ac suscipi testaretur, et pasci Christus Dominus noster (Matth. XXV, 40), qui cum Patre, et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.