Sermones ad Romanam Plebem/V

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 IV VI 

De Natali ipsius V, in anniversario assumptionis suae ad pontificatum.

SYNOPSIS.

I. Omnia in Deum esse referenda.
II. Quo quisque

altiorem in Ecclesia tenet locum, eo magis illi timendum esse.

III. Christum verum esse Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, et suae semper adesse Ecclesiae.
IV. Petrum Romanae sedis semper curam gerere.
V. Illi potissimum honorem esse impendendum, cujus sedi successores ejus serviunt.

CAP. I.

Sicut honor est filiorum, dilectissimi, dignitas patrum, ita laetitia est plebis, gaudium sacerdotis. Quod quia ex divino venit munere: omne enim, sicut scriptum est, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17): gratias agere bonorum omnium debemus auctori, quoniam sive in naturalibus incrementis, sive in moralibus institutis, ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); cumque hoc pie et fideliter confitemur, neque in nobis, sed in Domino gloriamur, fructuose in nobis renovantur vota cum tempore, et religiosa festa justa sunt gaudia, in quibus nec ingrati sumus tacendo de donis, nec superbi praesumendo de meritis. Omnem igitur, dilectissimi, causam et rationem solemnitatis hodiernae ad originem suam caputque feramus; et illum debita gratiarum actione laudemus, in cujus manu et gradus officiorum, et momenta sunt temporum. Nam si ad nos et ad nostra respicimus, vix aliquid reperimus unde merito gaudeamus. Mortali etenim carne circumdati, et fragilitati corruptionis obnoxii, numquam ita liberi sumus, ut non aliqua impugnatione pulsemur; nec tam felix capitur in hoc agone victoria, ut non etiam post triumphos surgant rediviva certamina. Unde nemo tam perfectus est pontifex, tam immaculatus antistes, qui placationis hostias pro populi tantum delictis, non etiam pro suis debeat offerre peccatis.

CAP. II.

Quae conditio si omnes sacerdotes generaliter tenet, quanto magis nos et onerat et obstringit; quibus ipsa suscepti operis magnitudo creberrima est offensionis occasio. Quamvis enim singuli quique pastores speciali sollicitudine gregibus suis praesint, sciantque se pro commissis sibi ovibus reddituros esse rationem, nobis tamen cum omnibus cura communis est; neque cujusquam administratio, non nostri laboris est portio: ut dum ad beati apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa universalis Ecclesiae a Domino eidem commendata dilectio etiam ex nostra dispensatione deposcitur; tanto amplius nobis instare oneris sentiamus, quanto cunctis majora debemus. In hac ergo materia trepidationis, quae nobis esset dependendae fiducia servitutis, nisi non dormitaret, neque obdormiret qui custodit Israel, et qui discipulis suis ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): nisi dignaretur non solum custos ovium, sed ipsorum etiam pastor esse pastorum; qui corporeo quidem intuitu non videtur, sed spiritali corde sentitur; absens carne, qua potuit esse conspicuus; praesens deitate, qua ubique semper est totus. Quia enim justus ex fide vivit (Habac. II, 4), et haec est justitia credentis, ut recipiat animo quod non cernit aspectu; ascendens Dominus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19), fidem scilicet, et spem, et charitatem, quae inde magna sunt, inde fortia, inde pretiosa, quia quod carnis oculis non attingitur, id miro mentis affectu et creditur, et speratur, et amatur.

CAP. III.

Adest igitur, dilectissimi, quod non temere, sed fideliter confitemur, in medio credentium Dominus Jesus Christus: et quamvis ad dexteram Dei Patris sedeat, donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum (Ps. CIX, 3), non deest tamen Pontifex summus a suorum congregatione pontificum, meritoque illi totius Ecclesiae et omnium sacerdotum ore cantatur: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid. 6). Ipse enim verus et aeternus est Antistes, cujus administratio nec commutationem potest habere, nec finem. Ipse est cujus formam Melchisedech pontifex praeferebat, non Judaicas hostias offerens Deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod Redemptor noster in suo corpore et sanguine consecravit. Ipse est cujus sacerdotium Pater non secundum ordinem Aaron cum legis tempore transiturum, sed secundum ordinem Melchisedech perenniter celebrandum cum firmamento insolubilis jurationis instituit. Nam quia jusjurandum inter homines iis definitionibus adhibetur, quae perpetuis pactionibus sanciuntur, divini quoque juramenti testificatio in his invenitur promissis, quae incommutabilibus sunt fixa decretis: et quia poenitentia mutationem indicat voluntatis, in eo Deus non poenitet, in quo secundum aeternum placitum non potest aliud velle quam voluit.

CAP IV.

Non est itaque nobis, dilectissimi, praesumptuosa festivitas, qua suscepti sacerdotii diem divini muneris memores honoramus; quandoquidem pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quae recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur. Subjungit autem se ad rationem solemnitatis nostrae, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium. Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit haeredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris. Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tolerantia passionum, hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, immundos spiritus pellere, et innumeros possint curare languores; quis gloriae beati Petri tam imperitus erit aut tam invidus aestimator, qui ullas Ecclesiae partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri? Viget prorsus et vivit in apostolorum principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit.

CAP. V.

Cum ergo in diebus nostris moestitudines in laetitiam, labores in requiem, discordiae vertuntur in pacem, agnoscimus nos praesulis nostri meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum aequis praesidere judiciis; ut manente apud nos jure ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad poenitentiam, et reconciliatus perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis hodie sive dignatione fratrum, sive pietate filiorum detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius impendisse cognoscite, cujus sedi non tam praesidere quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius esse praestandum, ut Deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.