I | V |
SERMO IV
recensereDe Natali ipsius IV; in anniversario die ejusdem assumptionis.
SYNOPSIS.
- I. Festivitatem hanc omnibus esse communem Christianis, qui et reges sunt et sacerdotes.
- II. Quanta Petro prae caeteris sint collata: Ecclesiam in Petro, et in
ejus fide fundatam.
- III. Transivit in alios apostolos potestas clavium, quas Petrus accepit. Speciale privilegium Petri, cujus specialis cura a Domino suscipitur, et pro fide cujus proprie Christus oravit, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis
conferatur.
- IV. Petri precibus et sollicitudini deberi quidquid boni a successoribus ejus agitur.
CAP. I.
Gaudeo, dilectissimi, de religioso vestrae devotionis affectu, et Deo gratias ago, quod in vobis pietatem Christianae unitatis agnosco. Sicut enim ipsa frequentia vestra testatur, intelligitis hujus diei recursum ad communem laetitiam pertinere, et honorem celebrari totius gregis per annua festa pastoris. Nam licet universa Ecclesia Dei distinctis ordinata sit gradibus, ut ex diversis membris sacrati corporis subsistat integritas; omnes tamen, sicut ait Apostolus, in Christo unum sumus (I Cor. XII, 13); nec quisquam ab alterius ita est divisus officio, ut non ad connexionem pertineat capitis cujuslibet humilitas portionis. In unitate igitur fidei atque baptismatis, indiscreta nobis societas, dilectissimi, et generalis est dignitas, secundum illud beatissimi Petri apostoli sacratissima voce dicentis: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum; et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 5, 9). Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes: ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem, universi spiritales et rationabiles Christiani agnoscant se regii generis, et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? Quod cum omnibus per Dei gratiam commune sit factum, religiosum tamen vobis atque laudabile est, de die provectionis nostrae quasi de proprio honore gaudere; ut unum celebretur in toto Ecclesiae corpore pontificii sacramentum, quod, effuso benedictionis unguento, copiosius quidem in superiora profluxit, sed non parce etiam in inferiora descendit.
CAP. II.
Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris magna sit nobis materia communium gaudiorum, verior tamen nobis et excellentior erit causa laetandi, si non in nostrae humilitatis consideratione remoremini; cum mulio utilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri apostoli gloriam contemplandam aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui ab ipso omnium charismatum fonte tam copiosis est irrigationibus inundatus, ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine ipsius participatione transierit. Verbum caro factum jam habitabat in nobis (Joan. I, 14), et reparando humano generi totum se Christus impenderat. Nihil indispositum sapientiae, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, ministrabant spiritus, angeli serviebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum, quod simul ipsius Deitatis unitas operabatur et Trinitas. Et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis, cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit. Omnes denique apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat; et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae ignorantiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17); id est, ideo beatus es, quia te Pater meus docuit, nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio coelestis instruxit: et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus Filius, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam: Quia tu es Petrus: id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere (Ephes. II, 14 et 20); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae coelo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurget.
CAP. III. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt: vox enim ista, vox vitae est. Et sicut confessores suos in coelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI 19). Transivit quidem etiam in alios apostolos jus potestatis istius, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate judicium. Nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua, Dominus, quae discipulorum erat turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma
12
fratres tuos, ut non intretis in tentationem (Luc. XXII, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.
CAP. IV.
Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiae principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos; et cui post resurrectionem suam Dominus ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Quod nunc quoque proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suae curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignabitur impendere, apud quos in sacro beatae dormitionis toro eadem qua praesedit carne requiescit? Illi ergo hunc servitutis nostrae natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cujus patrocinio sedis ipsius meruimus esse consortes, auxiliante nobis per omnia gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, in saecula saeculorum.
Amen.