Sermones ad Romanam Plebem/VIII

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 VII IX 

SERMO VIII

recensere

De Collectis III.

SYNOPSIS.

Collectas occasione paganarum superstitionum esse institutas, a quibus ne pauper quidem excluditur; eleemosyna cruciari daemones; pauperes a collectarum fructu non esse alienos. Christianae pietatis est, dilectissimi, ut quae apostolicis sunt traditionibus instituta, perseveranti devotione serventur. Nam illi beatissimi discipuli veritatis, hoc divinitus inspirata commendavere doctrina, ut quoties caecitas paganorum superstitionibus suis esset intentior, tunc praecipue populus Dei orationibus et operibus pietatis instaret. Quoniam immundi spiritus, quantum gentilium errore laetantur, tantum verae religionis observantia, atteruntur et augmenta justitiae urunt impietatis auctorem. Cujus impia et profana commenta, ne sacratis Deo vero cordibus aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium praecavebat, cum voce apostolica diceret: Nolite jugum cum infidelibus ducere. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Et deinde vocem prophetici spiritus addidit, dicens: Exite, exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Ibid., 17; Isai. LII, 11). Unde quoniam ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio: volumus dilectionem vestram tertia feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum voluntariis oblationibus eleemosynarum convenire. In quo opere et si non est omnium aequalis facultas, debet esse par pietas: quoniam fidelium largitas non de muneris pensatur pondere, sed de benevolentiae quantitate. Habeant ergo in hoc misericordiae commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem egentium de quantacumque substantia aliquid quod eos non contristet excerpant. Sit dives munere copiosior, dum pauper animo non sit inferior. Quam vis enim major speretur redditus de majore semente, potest tamen etiam de exigua satione multus fructus provenire justitiae. Justus enim est judex noster et verax, qui neminem fraudat mercede meritorum. Et ideo nos curam pauperum vult habere, ut in futurae retributionis examine, misericordibus, quam promisit, misericordiam largiatur Christus Deus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.