Sermones ad Romanam Plebem/LXIV

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 LXIII LXV 

SERMO LXIV.

recensere

De Passione Domini XIII; habitus die dominico.

SYNOPSIS.

I. Attente contemplandam esse Domini passionem, cujus fides ex fide pendet incarnationis. ---II. Cur Filius, qui aequalis est Patri, et solus sine peccato, sit incarnatus, et non alia persona?---III. Quanti sint pretii mors et sacrificium Christi in Cruce?---IV. Utramque naturam suas in Christo proprietates servantem, suas partes habere in mysteriis diversas.

CAP. I.

Omnia quidem tempora, dilectissimi, Christianorum animos sacramento Dominicae passionis et resurrectionis exercent, neque ullum nostrae religionis officium est quo non tam mundi reconciliatio quam humanae in Christo naturae assumptio celebretur. Sed nunc universam Ecclesiam majori intelligentia instrui, et spe ferventiore

56

oportet accendi, quando ipsa rerum dignitas, ita sacratorum dierum recursu, et paginis evangelicae veritatis exprimitur, ut Pascha Domini non tam praeteritum recoli quam praesens debeat honorari. In nullo igitur ab iis quae ad crucem Jesu Christi pertinent, fidei nostrae peregrinetur intuitus, et nihil eorum quae narratione Evangelii retexuntur, otioso accipiamus auditu: ut quia non defuerunt nec adhuc desunt qui veritatem Dominicae incarnationis impugnent, et quod in utero Virginis matris Mariae Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quod infans editus per incrementa corporea ad perfectae virilitatis profecit aetatem, quodque crucifixus, mortuus, ac sepultus die tertia resurrexit in nostrae quidem imaginis forma, sed non in nostrae carnis asserant gestum esse natura: nos ab evangelicis et apostolicis testimoniis nullatenus recedentes, eorum intelligentia roboremur, quorum nos certissima experimenta docuerunt: ut pie atque constanter possimus dicere quoniam in illis et nos eruditi sumus, et quod viderunt vidimus, et quod didicerunt didicimus, et quod contrectaverunt palpavimus (I Joan. I, 1); et ideo in passione Domini non conturbamur, quia in generatione non fallimur.

CAP. II.

Scimus etenim, dilectissimi, et toto corde profitemur, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam esse Deitatem, et consubstantialem sempiternae Trinitatis essentiam, in nullo a se divisam, in nullo esse diversam, quia simul est intemporalis, simul est incommutabilis, simul quod est, esse non desinens. In hac autem ineffabili unitate Trinitatis, cujus in omnibus communia sunt opera atque judicia, reparationem humani generis proprie Filii persona suscepit: ut quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), quique plasmatum de limo terrae hominem flatu vitae rationalis animavit, idem naturam nostram ab aeternitatis arce

57

dejectam amissae restitueret dignitati, et cujus erat conditor, esset etiam reformator: sic consilium suum dirigens in effectum, ut ad dominationem diaboli destruendam magis uteretur justitia rationis quam potestate virtutis. Quia ergo primi hominis universa posteritas uno simul vulnere sauciata corruerat, nec ulla sanctorum merita conditionem poterant illatae mortis evincere, venit e coelo medicus singularis, multis saepe significationibus nuntiatus, et prophetica diu pollicitatione promissus, qui manens in forma Dei, et nihil propriae majestatis amittens, in carnis nostrae animaeque natura, sine contagione antiquae praevaricationis oriretur. Solus enim beatae Virginis natus est filius absque delicto, non extraneus ab hominum genere, sed alienus a crimine in quo illius ad imaginem et similitudinem Dei conditi, et perfecta esset innocentia et vera natura, cum de Adae propagine unus existeret in quo diabolus quod suum diceret non haberet. Qui dum in eum saevit quem sub peccati lege non tenuit, jus impiae dominationis amisit.

CAP. III.

Effusio enim pro injustis sanguinis justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent. Quoniam, sicut Apostolus ait, ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. XV, 20). Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius donum factum est libertatis quam debitum servituis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatoris nostri corpore negant humanae substantiae veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, quo sanguine sint redempti. Quis est qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2)? Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit quam quod verus Pontifex altari

58

crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim in conspectu Domini multorum sanctorum pretiosa mors fuerit (Ps. CXV, 15), nullius tamen insontis occisio, propitiatio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas; et de fidelium fortitudine exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sint suscitati; de quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). Fides enim vera justificans impios, et creans justos ad naturae suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem; et quia unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), per communionem sui generis ad pacem pervenit deitatis, liberum habens de ejus potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae infirmitate congressus, iis victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.

CAP. IV.

Cum ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio, confitemur divinam de Patre naturam, humanam de matre substantiam, licet Dei Verbi et carnis una persona sit, et utraque essentia communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis; quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret (Matth. II, 11). Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum, et sine veritate carnis non juberetur puer in Aegyptum transferri,

59

quem Herodes cupiebat occidi (Ibid., 20). Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; Luc. III, 22), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem (Joan. X, 30), et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem (Joan. XIV, 28): cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae, unum Dei Filium et hominem credit et Verbum. Multa sunt, dilectissimi, quae ad expositionem hujus quam praedicamus fidei de toto Scripturarum corpore possemus assumere, quia nihil saepius divinis commendatur eloquiis, quam Dei Filius secundum Deitatem sempiternus ex Patre, et idem secundum carnem temporalis ex matre. Sed ne charitatis vestrae fatigetur auditus, hodierno sermoni adhibendus est modus, ut quarta sabbati quae sunt adjicienda servemus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.