LXII | LXIV |
SERMO LXIII.
recensere50
De Passione Domini XII; habitus feria quarta.
- SYNOPSIS.
I. Non sola sua potentia pugnatum esse a Christo, sed ex humilitate nostra, ut justitia servaretur. ---II. Quidquid habemus adimpletum, id antiquos habuisse obumbratum; unamque fidem ac spem esse omnium.---III. Inseparabilem esse unionem Christi cum utroque corpore suo, naturali et mystico. ---IV. Hoc maxime Christiano enitendum, ut caput suum imitetur.---V. Sola praecepta caeremonialia esse mutata; gratiam autem datam ad moralia.--- VI. Christum innumeros sibi filios baptismo parere, in quo mortis et resurrectionis imago elucet. ---VII. Omne Christiani meritum, gloriam esse Christi; qui quos carne sua pascit, spiritu etiam agit et regit.
- CAP. I.
Gloria, dilectissimi, Dominicae passionis, de qua nos etiam hodie locuturos esse promisimus, humilitatis maxime est miranda mysterio; quae omnes nos et redemit et docuit: ut unde datum est pretium, inde et justitia sumeretur. Omnipotentia enim Filii Dei, qua per eamdem essentiam aequalis est Patri, potuisset humanum genus a dominatu diaboli solo imperio suae voluntatis eruere, nisi divinis operibus maxime congruisset, ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur, et per ipsam naturam naturalis repararetur libertas, per quam generalis fuerat illata captivitas. Dicente autem evangelista quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); et dicente Apostolo quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (III Cor. V, 19): ostensum est, quia Unigenitus summi Patris tale iniit cum humana humilitate consortium, ut suscepta nostrae carnis animaeque substantia unus atque idem Dei Filius
51
permaneret, nostra augendo, non propria: quia infirmitas erat provehenda, non virtus: ut cum suo Creatori creatura esset unita, nihil assumpto divinum, nihil assumenti deesset humanum.
- CAP. II.
Hoc consilium misericordiae et justitiae Dei, licet in praeteritis saeculis quibusdam velaminibus fuerit obumbratum, non tamen ita obtectum est ut sanctorum, qui ab initio usque ad adventum Domini laudabiles exstiterunt, intellectui negaretur: cum et propheticis verbis, et rerum gestarum significationibus, salus quae in Christo erat ventura, promissa sit: quam non solum qui praedicabant adepti sunt, sed omnes etiam qui praedicantibus crediderunt. Una enim fides justificat universorum temporum sanctos, et ad eamdem spem fidelium pertinet, quidquid per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum (I Tim. II. 5), vel nos confitemur factum, vel patres nostri adoravere faciendum. Nec inter Judaeos atque gentiles ulla distinctio est. Siquidem, sicut ait Apostolus, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (Rom. II, 25; I Cor. VII, 19); quae si cum integritate fidei serventur, veros Abrahae filios, id est perfectos faciunt Christianos, dicente eodem Apostolo: Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim unum estis in Christo. Si autem nos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 27-29).
- CAP. III.
Non ergo est dubium, dilectissimi, naturam humanam in tantam connexionem a Filio Dei esse susceptam, ut non solum in illo homine qui est primogenitus totius creaturae (Coloss. I, 18), sed etiam in
52
omnibus sanctis suis unus idemque sit Christus; et sicut a membris caput, ita a capite membra dividi non possint. Quamvis enim non istius vitae sit, sed aeternae, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); tamen etiam modo templi sui, quod est Ecclesia (Coloss. I, 18), indivisus habitator est, secundum quod ipse promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quibus Apostolus consonans ait: Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipso (Coloss. I, 18-20).
- CAP. IV.
His autem et aliis pluribus testimoniis quid insinuatur cordibus nostris, nisi ut per omnia ad imaginem ejus renovemur, qui permanens in forma Dei, carnis peccati forma esse dignatus est (Philip. II, 6)? Omnes enim infirmitates nostras, quae veniunt de peccato, absque peccati communione suscepit, ut famis et sitis, somni et lassitudinis, moeroris ac fletus affectionibus non careret, doloresque saevissimos usque ad mortis extrema pateretur: quia nemo posset laqueis mortalitatis absolvi, nisi ille, in quo solo innocens erat natura omnium, sineret se interfici manibus impiorum. Unde Salvator noster Dei Filius universis in se credentibus, et sacramentum condidit, et exemplum: ut unum apprehenderent renascendo, alterum sequerentur imitando. Hoc enim docet beatus Petrus apostolus dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus (I Petr. II, 21-24).
53
- CAP. V.
Sicut ergo nemo est credentium, dilectissimi, cui dona neganda sint gratiae, ita nemo est qui non sit Christianae debitor disciplinae: quia etsi remota est mysticae legis asperitas, voluntariae tamen observantiae crevit utilitas, dicente evangelista Joanne: Quia lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Omnia enim quae secundum legem, sive in circumcisione carnis, sive in diversitatibus hostiarum, sive in sabbati observantia praecesserunt, Christum testificata, Christi sunt gratiam praelocuta. Et ipse est finis legis (Rom. X, 4), non evacuando significationes ipsius, sed implendo. Qui licet idem sit auctor veterum qui novorum, figuratarum tamen promissionum sacramenta mutavit, quia promissa perfecit: et denuntiationibus cessationem imposuit, quoniam denuntiatus advenit. In praeceptis autem moralibus nulla prioris Testamenti decreta reprobata, sed evangelico magisterio multa sunt aucta: ut perfectiora et lucidiora essent dantia salutem quam promittentia Salvatorem.
- CAP. VI.
Omnia igitur quae Dei Filius ad reconciliationem mundi et fecit, et docuit, non in historia tantum praeteritarum actionum novimus, sed etiam in praesentium operum virtute sentimus. Ipse est qui de Spiritu sancto ex matre editus Virgine incontaminatam Ecclesiam suam eadem inspiratione fecundat, ut per baptismatis partum innumerabilis filiorum Dei multitudo gignatur, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Ipse est in quo semen Abrahae totius mundi adoptione benedicitur; et fit patriarcha gentium pater (Gen. XXII, 18), dum promissionis filii fide, non carne nascuntur. Ipse est qui nullius gentis
54
exceptionem faciens, de omni natione quae sub coelo est unum sanctarum ovium efficit gregem, et quotidie implet quod promiserat, dicens: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient; et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Quamvis enim beato Petro principaliter dicat, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), ab uno tamen Domino ipsa omnium regitur cura pastorum, et venientes ad petram tam laetis tamque irriguis pascuis alit, ut innumerae oves dilectionis pinguedine roboratae, sicut bonus pastor dignatus est pro ovibus suis animam suam ponere (Joan. X, 15), ita et ipsae non dubitent pro nomine pastoris occumbere. Ipse est cui non solum gloriosa martyrum fortitudo, sed etiam omnium renascentium fides in ipsa regeneratione compatitur. Dum enim renuntiatur diabolo, et creditur Deo, dum in novitatem a vetustate transitur, dum terreni hominis imago deponitur, et coelestis forma suscipitur, quaedam species mortis et quaedam similitudo resurrectionis intervenit, ut susceptus a Christo Christumque suscipiens non idem sit post lavacrum qui ante baptismum fuit, sed corpus regenerati fiat caro Crucifixi.
- CAP. VII.
Haec commutatio, dilectissimi, dextrae est Excelsi (Ps. LXVII, 21), qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6): 247 ut in singulis fidelibus per bonae conversationis qualitatem ipsum piorum operum intelligamus auctorem; gratias agentes agentes misericordiae Dei, qui innumeris charismatum donis ita universum Ecclesiae corpus exornat, ut per multos unius luminis radios idem ubique splendor appareat, nec possit nisi gloria esse Christi, cujuslibet meritum Christiani. Hoc est illud verum lumen, quod omnem hominem justificat et illustrat. Hoc est quod eruit de potestate tenebrarum, et transfert in regnum Filii Dei (Coloss. I, 13). Hoc est quod per novitatem vitae desideria animae provehit, et concupiscentias carnis
55
exstinguit. Hoc est quo Pascha Domini in azymis sinceritatis et veritatis legitime celebratur (I Cor. V, 8): dum fermento veteris malitiae abjecto, nova creatura de ipso Domino inebriatur et pascitur. Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus: et in quo commortui, et consepulti, et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3): qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.