LXI | LXIII |
SERMO LXII.
recensereDe Passione Domini XI; Dominico die habitus.
- SYNOPSIS.
I. Quanta sit humani intellectus hebetudo ad mysteria contemplanda.---II. Fidem incarnationis per symbolum edoceri. Soliditas fidei Petri, ob quam Petra Ecclesiae fundamentum constitutus est.---III. Diabolum malignitate sua esse deceptum. Orationem Christi pro inimicis eos ad fidem, praedicante Petro, adduxisse.---IV. Christo pro omnibus impiis mortuo, Judas etiam potuisset consequi remedium, si non festinasset ad laqueum.---V. mortem Christi in Judaeorum mente crudelem, in morientis virtute esse mirabilem.
- CAP. I.
Desiderata nobis, dilectissimi, et universo optabilis mundo adest festivitas Dominicae passionis, quae nos inter exsultationes spiritualium gaudiorum silere non patitur: quia etsi difficile est de eadem re saepius digne apteque disserere, non est tamen liberum sacerdoti, in
45
tanto divinae misericordiae sacramento fidelis populi auribus subtrahere sermonis officium, cum ipsa materia, ex eo quod est ineffabilis, fandi tribuat facultatem; nec possit deficere quod dicatur, de qua numquam potest satis esse quod dicitur. Succumbat ergo humana infirmitas gloriae Dei, et in explicandis operibus misericordiae ejus, imparem se semper inveniat. Laboremus sensu, haereamus ingenio, deficiamus eloquio: bonum est ut nobis parum sit quod etiam recte de Domini majestate sentimus: Dicente enim propheta: Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Ps. CIV, 4), nemini praesumendum est quod totum quod quaerit invenerit, ne desinat propinquare qui cessarit accedere. Quid autem inter omnia opera Dei, in quibus humanae admirationis fatigatur intentio, ita contemplationem mentis nostrae et oblectat et superat, sicut passio Salvatoris? De cujus omnipotentia, quae ei cum Patre unius et aequalis essentiae est, quoties, ut possumus, cogitamus, mirabilior nobis fit in Deo humilitas quam potestas; et difficilius capitur divinae majestatis exinanitio, quam servilis formae in summa provectio. Sed multum nos ad intellectum juvat, quod licet aliud sit Creator, aliud creatura, aliud Deitas inviolabilis, aliud caro passibilis; in unam tamen personam concurrat proprietas utriusque substantiae, ut sive in infirmitatibus, sive in virtutibus, ejusdem sit contumelia, cujus et gloria.
- CAP. II.
Hac fidei regula, dilectissimi, quam in ipso exordio Symboli per auctoritatem apostolicae institutionis accepimus, Dominum nostrum Jesum Christum, quem Filium Dei Patris omnipotentis unicum dicimus, eumdem quoque de Spiritu sancto natum ex Maria virgine confitemur; nec ab ejusdem majestate discedimus, cum ipsum crucifixum et mortuum, et die tertia credimus suscitatum. Omnia enim quae Dei sunt, et quae hominis, simul et humanitas explevit et deitas: ut dum passibili
46
impassibilis inest, nec virtus in infirmitate affici, nec infirmitas possit in virtute superari. Merito beatus Petrus apostolus in hujus unitatis confessione laudatus est: qui, cum Dominus quid de ipso intelligerent discipuli, scrutaretur, omnium celerrime ora praeveniens, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Quod utique non revelante vidit carne, nec sanguine, quorum objectu interiores oculi poterant impediri, sed ipso Spiritu Patris in corde operante credentis, ut ad regimen totius Ecclesiae praeparatus, primum disceret quod doceret, et pro soliditate fidei, quam erat praedicaturus, audiret: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 16). Christianae igitur fidei fortitudo, quae portas mortis super inexpugnabilem petram aedificata non metuit, unum Dominum Jesum Christum, et verum Deum, et verum hominem confitetur; eumdem credens filium Virginis, qui auctor est matris; eumdem natum in fine saeculorum, qui creator est temporum; eumdem Dominum omnium virtutum, et unum de stirpe mortalium; eumdem peccati nescium, et in similitudine carnis peccati pro peccatoribus immolatum.
- CAP. III.
Qui ut humanum genus vinculis mortiferae praevaricationis absolveret, et saevienti diabolo potentiam suae majestatis occuluit, et infirmitatem nostrae humilitatis objecit. Si enim crudelis et superbus inimicus consilium misericordiae Dei nosse potuisset, Judaeorum animos mansuetudine potius temperare, quam injustis odiis studuisset accendere; ne omnium captivorum amitteret servitutem, dum nihil sibi debentis persequitur libertatem. Fefellit ergo illum malignitas sua: intulit supplicium Filio Dei, quod cunctis filiis hominum in remedium verteretur. Fudit sanguinem justum, qui reconciliando mundo et pretium esset et poculum. Suscepit Dominus, quod secundum propositum suae
47
voluntatis elegit. Admisit in se impias manus furentium, quae dum proprio incumbunt sceleri, famulatae sunt Redemptori. Cujus etiam circa interfectores suos tanta erat pietatis affectio, ut de cruce supplicans Patri, non se vindicari, sed illis postularet ignosci, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De cujus utique orationis potentia fuit, ut praedicatio Petri apostoli, ex iis qui dixerunt: Sanguis illius super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), multorum ad poenitentiam corda converteret, et uno die baptizarentur tria fere millia Judaeorum (Act. II, 41); fieretque omnium cor unum et anima una (Ibid. IV, 32), paratorum jam pro eo mori quem poposcerant crucifigi.
- CAP. IV.
Ad hanc indulgentiam traditor Judas pervenire non potuit: quoniam perditionis filius, cui diabolus stabat a dextris (Ps. CVIII), prius in desperationem transiit, quam sacramentum generalis redemptionis Christus impleret. Nam mortuo pro omnibus impiis Domino, potuisset etiam forte hic consequi remedium, si non festinasset ad laqueum. Sed maligno cordi, et nunc furti fraudibus dedito, nunc parricidalibus commerciis occupato, nihil umquam documentorum misericordiae Salvatoris insederat. Impiis acceptaverat auribus Domini verba dicentis: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); et: Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. V, 32); nec intellexerat clementiam Christi, qui non solum corporeis infirmitatibus medebatur, sed etiam vulnera debilium curabat animarum, dicens paralytico: Constans esto, fili, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 3); dicens et oblatae sibi adulterae: Nec ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11); ut per omnia opera sua ostenderet, in illo adventu suo salvatorem mundi se venisse, non judicem. A quo intellectu alienatus impius traditor, insurrexit in semetipsum, non judicio poenitentis, sed furore pereuntis:
48
ut qui vitae auctorem interfectoribus vendidisset, in augmentum damnationis suae etiam moriendo peccaret.
- CAP. V.
Quod ergo falsi testes, quod cruenti principes, quod impii sacerdotes in Dominum Jesum Christum ministerio ignavi praesidis et famulatu imperitae cohortis egerunt, et detestandum universis saeculis, et amplectendum fuit. Crux enim Domini, sicut in Judaeorum erat mente crudelis, ita est in Crucifixi virtute mirabilis. Furit in unum populus, et miseretur omnium Christus. Quod saevitia infertur, voluntate suscipitur: ut licentia facinoris aeternae opus impleat voluntatis. Unde omnis ordo rerum gestarum, quem plenissime evangelica narratio percurrit, ita fidelium est accipiendus auditu, ut salva fide actionum, quae tempore Dominicae passionis impletae sunt, intelligamus non solum remissionem peccatorum in Christo completam, sed etiam formam justitiae esse propositam. Verum, ut hoc diligentius, juvante Domino, disseratur, haec sermonis portio in quartam sabbati reservetur. Aderit ut speramus, gratia Dei, quae nos orantibus vobis faciat promissa complere: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in saecula saeculorum. Amen. ADMONITIO IN TRES SERMONES SEQUENTES. Post antecedentem sermonem perturbatus erat in editis, sicut et in non paucis mss. aliquot subsequentium sermonum ordo, qui propterea a nobis plane immutandus fuit. Antecedenti sermoni subjiciebatur sermo cui initium est. Omnia quidem tempora. Sub finem vero sermonis antecedentis promittitur alius sermo feria quarta habendus, in quo S. Leo ita se locuturum spondet, ut salva fide actionum, quae tempore Dominicae passionis impletae sunt, intelligamus non solum remissionem peccatorum in Christo completam (quod eo sermone
49
statuerat), sed etiam formam justitiae esse propositam; quod in feriam quartam exponendum remittit. De hoc autem nihil in sermone Omnia quidem tempora in editis subjecto; quin in ipso alius pariter sermo feria quarta habendus promittitur, qui a nobis postea indicabitur. At sermone sequenti, Gloria, dilectissimi, cap. 1, et promissionis mentionem facit, et addit: Quae Dominica passio omnes nos et redemit, et docuit, ut unde datum est pretium, inde et justitia sumeretur. Et cap. 3: Et sacramentum condidit et exemplum, ut unum apprehenderent renascendo, alterum sequerentur imitando, quae ad propositam justitiae formam referuntur. Hic igitur sermo, velut anterioris sermonis portio in quartam sabbati reservata, non erat disjungendus. Post hunc dabimus sermonem, Omnia quidem tempora, die Dominico habitum contra Eutychianos; in cujus fine cum alius sermo eadem super re feria quarta adjiciendus dicatur, nec statim subjectus inveniretur in editis, nos subjecimus. Deprehendimus autem hunc sermonem esse illum qui incipit: Sermonem, dilectissimi, de gloriosa Domini nostri Jesu Christi passione promissum; ubi S. pontifex in Eutychis errorem pariter disserit. Enimvero hos duos sermones ob continuationem velut unum habendos, patet ex epist. 124 et 165, in quibus postquam S. Leo duo fere integra postrema capita 3 et 4 descripsit ex sermone, qui incipit: Omnia quidem tempora, continuo subjicit fragmentum primi capitis ex alio sermone, qui inchoat: Sermonem, dilectissimi; unde alter alterius est portio. Haec omnia confirmat ordo qui invenitur in duobus antiquis mss. Lectionariis basilicae S. Petri, num. 105 et 107, ubi inter sermones de Passione post sermonem, Desiderata nobis, subditur: Gloria, dilectissimi; dein: Omnia quidem tempora; ac postea, Sermonem, dilectissimi, de gloriosa, etc. Idem etiam ordo exhibetur in tribus aliis codicibus praestantis collect. 2.