LXIV | LXVI |
SERMO LXV.
recensereDe Passione Domini XIV; habitus feria quarta.
- SYNOPSIS.
I. Eutychianos, cum veram carnem in Christo non agnoscunt, aut falsum in eo hominem credere, aut Deum passibilem.---II. Christum potentiam Deitatis continuisse, ut et salvaret et roboraret patiendo. ---III. Veram fuisse
60
Christi passionem; quem Deum negant Judaei, hominem Eutychiani.---IV. Omnia Christi mysteria veram in Christo carnem probant, sine qua non est primitiae dormientium.- --V. Nisi vera sit caro Christi, in eo Divinitatem inhabitare corporaliter non posse.
- CAP. I.
Sermonem, dilectissimi, de gloriosa Domini nostri Jesu Christi passione promissum, ita exspectationi vestrae intelligo esse reddendum, ut officium disserendi et festo paschali serviat, et ausibus impii erroris occurrat. Qui enim Dei Filium veram nostrae carnis negant suscepisse naturam, inimici sunt fidei Christianae, et evangelicam praedicationem nimis impudenter impugnant: ut secundum ipsos crux Christi aut simulatio fuerit phantasmatis, aut supplicium Deitatis. Quod a cordibus piorum longe est repellendum, quia catholica integritas nec maculam perfidiae, nec rugam potest habere mendacii; quae unum Christum, sicut Deum, sic hominem confitetur, ut nec falsum hominem, nec Deum dicat fuisse passibilem. Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nihil umquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus: sed quid cujus naturae sit ex operum qualitate sentimus; nec divina enim humanis praejudicant, nec humana divinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas absumatur, nec persona geminetur.
- CAP. II.
Transcursis igitur iis quae passionem Domini praecesserunt, quid documentorum habeat sacramentum paschale tractemus. Nam exardescente ad effectum sui
61
sceleris saevitia Judaeorum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), nulla vis templo corporis ejus, nisi ipse permitteret, potuisset inferri. Siquidem terribilis illa militum cohors, et a principibus et Pharisaeis missa cum gladiis et fustibus multitudo, ita una Domini voce perculsa fuit, ut cum turbae dixissent Jesum se quaerere Nazarenum, et ipse respondisset, Ego sum (Joan. XVIII, 3); nemo eorum subsisteret, sed omnes simul amisso membrorum officio retrorsum acti elisique corruerent. In quo utique divinae erat potestatis indicium, quae impiorum conatus, non armis contrariis, neque ullius creaturae potentis auxilio, sed sola verbi virtute prosterneret. Quia vero salvando humano generi alterius operis ratio congruebat, nec posset sanguis Christi pretium credentium fieri, si Redemptor se non sineret comprehendi, admisit in se impias manus, et cohibita est potentia Deitatis, ut perveniretur ad gloriam passionis. Cujus utique inanis fuisset species, et nulli profutura imago tolerantiae, nisi vera Divinitas veris se humanae carnis sensibus induisset: ut unus Dei atque hominis Filius, aliunde intemerabilis, aliunde passibilis, mortale nostrum per suum immortale renovaret. Et ideo moestitudine, ideo formidine non carebat, ut ad evincendas hujusmodi perturbationes, non solum nos sacramento susceptionis, sed etiam exemplo fortitudinis roboraret. Nam injusta videretur ejus ad patientiam cohortatio, cui nulla esset in nostra infirmitate communio.
- CAP. III.
Veras autem Domini passiones Isaias propheta ipsius voce praenuntiat, dicens: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas; vultum autem meum non averti a confusione sputorum (Isai. L, 6). Quod itaque Verbum caro patiebatur, non Verbi poena erat, sed carnis; cujus injuriae atque supplicia etiam ad impassibilem redundabant, ut merito ei dicantur illata, quae in ipsius sunt corpus admissa, dicente Apostolo: Si
62
enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Obcaecati enim Judaei malitia sua in quod prorupissent facinus nesciebant. Unde misericors Dominus Jesus, qui etiam interfectores suos vellet sua morte salvare, pro ignorantia saevientium de crucis altitudine supplicabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc., XXIII, 34). Nec intellectu enim cordis, nec auditu auris, nec oculorum intuitu sentiebant quem falsis testimoniis appetissent, quem affigi patibulo coegissent, dum in corpore hominis non agnoscunt substantiam Deitatis. Viderunt humilem, et non adoraverunt universitatis auctorem, nec intellexerunt potestatem judicaturi, despicientes mansuetudinem judicati: ut et persecutores veri Dei et negatores veri hominis una impietas sociaret: dum servi formam in Christo et Judaei aestimant solam, et haeretici asserunt falsam.
- CAP. IV.
Dicant ergo isti phantasmatici Christiani, quae substantia Salvatoris affixa sit ligno, quae jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertia die caro resurrexerit, vel quale corpus Jesus discipulorum visui, clausis ad eos ostiis ingressus (Joan. XX, 19), intulerit, cum ad abigendum cernentium diffidentiam, inspici oculis, digitisque tractari patentes adhuc fixuras clavorum, et recens compuncti lateris vulnus exigeret (Luc. XXIV, 39). Ac si tanta in luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, unde resurrectionis Christi se credant esse consortes. Non enim possunt cum Apostolo dicere: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium (I Cor. XV, 20), quia non sunt primitiae hominum, si non sunt de humanae stirpe naturae. Qui enim primus hominum resurrexit, ejus plenitudinis est portio quam praecessit: et pie creditur, hoc quod est in capite inchoatum, in membris quoque esse complendum:
63
Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (Ibid., 22).
- CAP. V.
Amplectentes igitur, dilectissimi, christianae spei unicum pignus, non divellamur a compage corporis Christi: In quo habitat, sicut Apostolus ait, omnis plenitudo Divinitatis corporaliter; et estis in illo repleti (Coloss., II, 9, 10). Nam cum incorporea sit substantia Dei, quomodo corporaliter in Christo habitat, nisi quia caro nostri generis, facta est caro Deitatis; et in illo sumus Deo repleti, in quo crucifixi, in quo sepulti, in quo sumus etiam suscitati; ut possimus cum Apostolo dicere: Nostra autem conversatio in coelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae (Philipp. III, 20, 21), vivens et regnans cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.