Sermones (Maximus)/2

This is the stable version, checked on 6 Novembris 2021. Template changes await review.
CLASSIS SECUNDA. SERMONES DE SANCTIS.
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 CLASSIS I CLASSIS III 


CLASSIS SECUNDA. SERMONES DE SANCTIS. SERMO LVI. In natali S. Agnetis ADMONITIO. 537 Tillemontius, tom. V, pag. 341, Maximo nostro hanc panegyricam orationem adimendam censet, pluraque congerit suae opinionis argumenta. Primum ex silentio Baronii et Bollandistarum, qui de martyrio S. Agnetis agentes hujusce sermonis non meminerunt; deinde testimonio utitur monachorum Benedictinorum congreg. S. Mauri, qui hunc sermonem S. Ambrosio attributum in tribus codicibus mss. se reperiisse testantur, et tanquam ineditum sub ejus nomine vulgarunt. Tertio loco stylum a Maximiana puritate et elegantia discrepantem dicit. Postremo de aliquarum vocum barbarie queritur, de qua orationis auctorem insimulat; quare concludit opellam illam sequioribus saeculis conditam verisimilius esse. His breviter respondeo. Et quidem ad primum dicam, argumentum negativum juxta critice canones nihil concludere; potuit enim Baronius, qui nonnisi circa annum 1560 Annales Ecclesiae scribere coepit, hunc Maximi sermonem Coloniae an. 1535 cum reliquis editum ignorare; quemadmodum Benedictini monachi S. Ambrosii editores, multo Baronio posteriores, ejus editionem ignorarunt. Eadem impressio Coloniensis ipsos Bollandistas, quamvis illa in provincia versati fuerint, fugit; ac proinde mirum non est, si S. Maximum inter Patres qui de Agnetis martyrio egerunt, siluerint. Quod spectat ad tres codices, quibus fidentes Benedictini monachi sermonem hunc Ambrosio tribuerunt, illud aio: sex mihi suffragari codices, nempe Vat. 1025 pag. 132, 169 pag. 115, et 174 pag. 139 bibl. olim aedil, eccl. metrop. Flor., IV Plut. 33 partis sinistrae bibl. olim Minor. Convent., nunc in Laurentiana, codex Lucensis praeterea 85, et Casinensis 144 pag. 283, qui omnes conceptis verbis S. Maximum auctorem inscribunt. Hanc autem orationem collectores omnes homiliarum et sermonum huc usque S. antistiti nostro dederunt, et Ruinartus in admonitione ad Acta martyrii S. Agnetis, pag. 402 edit. Veron. an. 1731, haec de Maximi homilia in laudem S. Agnetis habet: Fusius etiam ejus martyrium exponit S. Maximus episcopus Taurinensis in homilia quam de ejus laudibus scripsit. Secunda igitur Tillemontii objectio concidit omnino. Neque potior est tertia. Nam ea dissimilitudo styli quam Tillemontius se animadvertisse scribit, nulla est, nostro quidem judicio. Iis enim eadem est ornata splendetque oratio quae in caeteris quisque frequenter cernere poterit. De vocibus barbaris quas postremo loco Tillemontius opponit, hoc dicam breve: Maximum nonnisi verbum subarro ab Hieronymo ante usitatum usurpasse; in reliquis puro usus est Latino sermone. Quare si Hieronymum nemo barbare scripsisse accusabit, eo quod voces aliquando minus Latinas usurpaverit; nec S. Maximus eodem de vitio insimulandus erit. Argumentis Tillemontii jam excussis, nihil est, arbitror, causae, cur is sermo adimendus esse Maximo videatur.

ARGUMENTUM.-- Beata Agnes mirifice laudibus a sancto Maximo effertur, quod per vestigia Matris virginis ad coelestem thalamum pervenit, contemnendo mundi divitias, exsecrando carnis concupiscentias, et solam Christi pulchritudinem adamando.

Cum in toto mundo virgineus flos Mariae immarcescibiles coronas innectat, et sceptrigeram pudoris aulam immaculato conservet affectu; eo usque integritas perseveravit ad palmam, ut in puellis tropaeum sanctitatis arriperet, et per vestigia Matris virginis ad coelestem thalamum perveniret. Hinc est, quod annulo fidei Agnes se asserit subarratam, et clamat se amore constrictam. O quam imitabilis virginibus virgo, cui tradidisti amoris exemplum! O quam sanctum pectoribus virgineis tribuisti responsum, contemnendo mundi divitias, exsecrando carnis concupiscentias, et solam Christi pulchritudinem adamando! Accedite ad puellam, puellae, et discite in annis infantiae 538 quales in pectore suo circa amorem Christi flammas incenderit. Dicit se amatori suo servare fidem, et ejus corpus concupiscere solum, qui pro amore omnium mortis non recusavit interitum. Discite, virgines Christi, amorem in puella ferventem, et omnes mundi divitias velut stercora recusantem. Ideo enim sanctorum per litteras traduntur exempla, ut unusquisque pro qualitate sexus, et pro aetate annorum modum sui propositi teneat, et sicut per virginem virgines, ita et per conjugem conjuges vincere saeculum pro Christi amore studeant, ac repugnatione animi mundi dulcia recusantes, et ejus non recusantes austera, ad delectationes perpetuas et ad gaudia aeterna pertingant. Haec dicentes non vituperamus conjugum casta commercia, sed virginum perseverantiam adornamus; non enim virginitas malis rebus superponenda est, sed est rebus optimis praeferenda. Quae enim mundis mundior, et sanctis sanctior est, non indiget malarum rerum vituperatione laudari. Sequantur itaque sancta conjugia patriarcharum conjuges in religione positae, ac divinis 539 Litteris informatae, Saram, Rebeccam, Rachelem, Annam, Susannam, Sephoram, imitentur uxores: Christi vero virgines solam Virginem Matrem virginis luminis subsequantur. Hujus pedissequa Agnes beatissima de se magnum pudicitiae excitavit exemplum, cur virginitatem praetulit vitae, omnemque se amorem terrenum per amorem coelestem expellens, tropaeum crucis Christi arripuit; et tam contra libidines quam etiam contra universa supplicia fide potius armata quam ferro, fortiter dimicavit et vicit. Aspicit denique blandientem, et renuit: minantem, et despicit: incendium attendit, et ridet. Nescit aliquid amare, quod transit; et dum nimis virginitatem diligit, nec ludibria, nec flammas, nec supplicia, nec carnifices metuit: postremo nec gladium furentis persecutoris expavit. Compellitur virgo ornamenta suscipere corporis, sed renuit; quoniam jam susceperat mentis; et quia non de elegantia corporis humani placere studebat, quia timebat de foeditate animae Domino displicere, dabat interius per fidem suae mentis candorem atque pulchritudinem animae, quam excolebat; et quantum sciebat, quod animam suam pulchram faceret, tantum in sua carne erubescebat se esse formosam: tantumque studuit displicere carnalibus in carnis aspectu, quanto Christo institit, et ejus angelis complacere. Turbatur juvenis a puella contemptus, et se muneribus complacere posse existimans, aurum, gemmas congeminans, vestes, praedia pretiosa convectat. Sed quia Christi caritas pretium pecuniarum non habet, virgo sacratissima in suo gradu usque ad sanguinis effusionem permansit; quoniam suo illam sanguine subarraverat Christus. Ad concupiscentem igitur revertitur census, et inconcussa virginitas Christo semel oblata perdurat. Discite, virgines Christi, normae puellaris exempla, et oblata sub specie pietatis munuscula virorum tota intentione respuite, et quasi rabidi canis morsu omni cum gaudio recusate. A quo non 540 receperis quod timeas Dei, non accipias quod diligas mundi: accipe, accipe, virgo, sed quod amori aeterno proficiat. Quotiescunque ab homine consecuta fueris censum, sic accipe, ut te Christi sponsam agnoscas. Videt ille intus in mente quid facias, et quam expetenter ejus virgines comiteris, attendit. Videte ergo quomodo sequitur Agnes Mariam, per opprobria. Nullum potuit penitus formidare supplicium; cui etiam lupanar turpitudinis locus efficitur orationis; et ubi diabolus ei ignominiam corruptionis praeparaverat, illic eam percipere fecit Dominus coronam suae virginitatis et palmam; sed hoc est in suis sedibus hostes vincere, captivam ductam virginem ad penetralia regis libidinum, ipsum regem a virgine quam captivaverat vinctum; et victum cum virginis triumpho exire. Nam qui tenuerat, tentus est; qui traxerat, tractus est; qui occidere se putaverat, occisus est. Denique ut probemus diabolum a virgine tunc fuisse victum, illius juvenis factum ad animum revocemus, quem contra Agnetis infantiam sic armaverat inimicus, ut nudam faceret trahi ad lupanar per vulgus, sub voce praeconis ducis populum ad libidinem invitantis. Hunc ergo ducem fuisse diaboli nemo est qui dubitet; et victo duce, populum esse superatum omnibus notum est: superatis autem cum suo duce populis, tyrannum teneri captivum omnibus patet. Constat autem, diabolum superatum, quoties contra virginem arma arripuit. Nam exspoliata virgo, crinibus tegitur; et nudata ab hominibus malis, vestiebatur ab angelis bonis; et damnata in prostibulo turpitudinis, in gremio apparuit castitatis. Efficitur oratorium angelorum locus, qui perditarum fuerat animarum; et ubi semper naufragaverat castitas, illic est coronata virginitas. Denique populos, quos praeco ad libidinem invitaverat, virgo ad castitatem obtinuit: et quos ad eam diabolus inquinatos induxit, illa a se mundos ejecit; omnes namque singillatim ingressi, unus alterum sustinebat 541 ingressum, quem egressum, dum non crederet mundum, se exhibebat immundum: sed ingressus ad libidinem, ad adorandum Dominum meritis virginis tenebatur; et exibat inde Dei servus, qui diaboli fuerat servus intus ingressus; et tot facti sunt Christi cultores, quot diabolus corruptores se putaverat virginis invenisse. Remansit itaque juvenis qui reprobationis hujus auctor exstiterat: qui se putabat defensorem virginis superare, hic splendorem, dum provocaret ad uxum, vitam, quam videbatur habere, amisit: et mortem, quam quaerebat, invenit. Succedunt ridentibus lacrymae, et insultantibus finem lamentationes imponunt. Attendit virgo lugentem judicem, et quem minantem ante contempserat, nunc deprecantem exaudit. Illico igitur, ut coepit orare pro mortuo, et a mortuis excitat salvum, qui morti fuerat deputatus; et ad gaudium evocat, qui fuerat praecipitatus in luctum. Nam qui incestus fuerat mortuus, castus exsurgit; et fit praedicator castimoniae, qui persecutor exstiterat castitatis. Ad haec sacrilegi conturbantur in templis, et Christum ista miracula facientem non timentes, excitant seditionem ignobilis vulgi; ut ratio, quae suadebat finem seditionum, clamoribus pulsa, locum in mentibus hominum invenire non posset. Pater vero suscitati filii tristis abscessit, et (ut legitur) turbis furentibus vitiatum dereliquit. Virgineo itaque corpori stridentes praeparantur flammae, sed corpus, quod incendia libidinum superaverat, refrigerium 542 in mediis flammis invenit: et quae ad hoc focos ingressa fuerat, ut arderet, coepit per sanctam virginitatem algere, ut disceret virginitas flammas sibi et incendia penitus dominari non posse. Nec illos periisse aestimes, quos pro nomine Christi consumpsit incendium. Nam cum legeris Eliam ignibus raptum, et pueros tres in mediis ignibus, nulla ratione consumptos: aut quia Laurentium craticula consumptum recolis, et Agnem, sicut Theclam flammarum globos evasisse cognoscis, nullam in his suspiceris varietatem fidei tunc fuisse; una etenim fides sanctos Dei in passione exercuit, et diverso genere gloriarum reddidit utrobique victores. Nam qui consumptus est martyr, exsultat; et qui evasit victor, exsultat; et Isaiam sectum martyrem fecit, et Danielem leonum rabiem morsusque contemnentem, probatissimum Deus confessorem expressit: quo facto utrosque diaboli ostendit esse victores; unus enim moritur, et triumphat, alius evadit, et regnat. Veni jam virgo ad thalamum quem quaesisti; et pro amore sponsi gladium percussoris admitte; ut sponsam te virginitas immaculata comprobet Christi, et martyrem confessio probata consignet. Felix caterva virginum, quibus studium est tuae confessionis sequi vestigium; habebunt enim tecum coronam in coelo, quae tecum superaverint inimicum in mundo. Nam sicut tibi Mariae vestigia prosequenti participatio aeternae remunerationis apparuit, ita his imitantibus aeterna credimus gaudia non neganda.

SERMO LVII. In nativitate S. Joannis Baptistae I. ADMONITIO. 543 Antiquissimam esse in Ecclesia institutionem diei festi in honorem nativitatis S. Joannis Baptistae arguunt eruditi scriptores ex serm. 292 Augustini in festivitate ejusdem S. Praecursoris, ubi ait, eam a majorum traditione suscepisse. Ex quo Augustini loco eruitur, multo ante concilium Agathense initio VI saeculi habitum S. Joannis natalitium diem, ut opinatus est Thomasinius lib. V de Celeb. Festor., cap. 5, coli coepisse. Inter praecipuas vero celebritates hic dies haberi ab Ecclesia testatur S. Bernardus epist. 174: Quae caeterorum non nativitatem, sed mortem sanctorum indicat, et praedicat pretiosam, singulari quadam exceptione festis praestat gaudiis, veneraturque ipsius natalem, de quo nuntiante angelo singulariter legitur: et multi in nativitate ejus gaudebunt. Primum hunc sermonem Muratorius ex codice Ambrosiano exscripsit et publicavit.

ARGUMENTUM.-- Laetandum esse de Joannis Baptistae nativitate S. Maximus scribit, quod praedestinatus a Deo praedicaturus advenit, Agnum Dei Redemptorem nostrum adesse. Nonnulla addit de parentibus Joannis Zacharia et Elisabeth.

Religionis devotionisque nostrae ratio exigit, fratres, ut hodie de beati Joannis Baptistae nativitate laetemur, qui praedestinatus a Deo humani generis laetitiam et coeli gaudium praedicaturus advenit. Hic est, de cujus ore adesse Redemptorem nostrum, adesse Agnum Dei, nova voce mundus audivit, qui et testis, desperantibus de successione parentibus, per angelum prout tanti mysterii indubitatus et nuntius esset, mittitur nasciturus. Quis autem prudentius non credat eum divina annuntiasse mysteria, in quo procreando curam pervideret fuisse coelestem? Qui cum necdum esset filius, imperfectusque in utero gestaretur, praerogativa tamen indultae sibi gratiae aeterno gaudio viscera materna supplevit, et felicitatem dudum sterilis ventris ante partum suum beata mater agnovit. Ait enim, sicut lectum est, Elisabeth ad Mariam: Ecce ut facta est vox salutis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudium infans in utero meo. Et unde hoc mihi, ut Mater Domini mei veniat ad me (Luc. I)? Non mirum, dilectissimi, si anus haec praescientiae ditata est munere, quae Altissimi Dei erat paritura praeconem. Facta est 544 autem sterilitate sua gloriosior, quae dum ejus differtur fecunditas dono partus unius honorem totius posteritatis obtinuit. Quae, dum velut infructuosa viro suo usque in aetatem ultimam congemiscit, subito non sibi tantum filium, sed universo mundo salutis aeternae nuntium parturivit, et hujusmodi nuntium, ut priusquam prodiret ex utero, privilegio jam futuri ministerii, maternae linguae prophetalem spiritum propinaret, atque os Zachariae patris, quod incredulitas clauserat, praedicti per angelum nominis sui virtute reseraret. Conticuerat enim Zacharias, non ut mutus remaneret, sed ut divinitus ei loquendi usus redditus, coeleste testimonium prophetico perhiberet infanti. Ideo autem sacerdos qui universae plebi loquebatur, obmutuit, ut quia publica erat taciturnitas sacerdotis, ad totius populi notitiam sacratae nativitatis mysterium perveniret, et non credere ei nullus auderet. Quem jam nasciturum dubitaverat pater, vindictam taciturnitatis incurrit: ait enim Evangelista de eo: Non erat ipse lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum (Joan. I). Non erat quidem lux, sed erat totus in lumine, qui testimonium meruit vero lumini perhibere. Et ideo, fratres, ob honorem beatissimi Joannis hunc nativitatis ejus diem omni cum exsultatione celebremus, qui ad propellendas mundi tenebras sempiternum coeli lumen et ante omnes agnovit, et primus ostendit.

SERMO LVIII. De eodem S. Joanne Baptista II. ADMONITIO. 545 Erutus ex codice Ambrosiano, et editus a Muratorio tom. IV Anecdot.

ARGUMENTUM.-- Joannes, missus a Deo nuntius adventus Christi, ejusque salutiferae reparationis, ab ipsa nativitate mysteriis omnibus consecrandus erat. De Zachariae silentio, deque Joannis nondum nati virtute sanctus Maximus disserit.

Multis magnisque virtutibus, fratres carissimi, Deus ac Dominus noster concurrentium ad se populorum animos, fidemque confirmat, qui electorum suorum non solum laudabilem vitam, sed etiam nativitatem fecit esse mirabilem; sicut de beato Joanne Baptista decursa Evangelii lectione cognovimus, cui tanta indulta est praerogativa nascendi, ut propheticis atque evangelicis praenuntiaretur vocibus nasciturus. Aut quomodo non omnibus erat mysteriis consecrandus, qui veniebat pro redemptione deficientis mundi sacramentorum Dominum revelare? Concepit ergo eum, sicut audistis, de justissimo viro senissima et sterilis femina, ut ex multiplici desperatione et nascentis pueri gloria, et potentia operantis Dei magnificentior appareret. Hic est de quo praedictum legimus per Prophetam: Vox clamantis in deserto (Isai. XL, Luc. III). Et ideo Zacharias sacerdos sub sententia angeli increpantis obmutuit; quia promissi magnitudine conturbatus futurum se patrem annuntiatae vocis esse non credidit. Quod quidem magna Dei dispensatione factum esse perspicimus, ut universa Judaeorum plebs, dum causam tanti silentii percunctatur, procreandi pueri disceret veritatem, et sanctae conceptionis secretum magni pontificis taciturnitas publicaret. Indicitur ergo silentium patri, ne praeco coelestis Verbi per silentium nasceretur, quanquam altioris in hoc mysterii arcana pandantur. Nam in illo silentio sacerdotis, adventante utique Christi gratia, et severitas antiquae legis obmutuit, 546 et ritus omnis carnalium conticuit victimarum. Sed tamen ne quid in beato Joanne non esset mirabile, linguam patris, quam concipiendus vinxerat, natus absolvit, ut beatissimus senex, qui inter officia veterum traditionum usum sermonis amiserat, innovata per filium voce, nova mysteria praedicaret. Nec mirum si haec tam stupenda miracula per illius merita provenerunt, quem tanta Dei comitata est gratia, ut de adventu Christi mensuram humanae conceptionis egressus intra viscera adhuc materna gauderet. Ait enim, sicut audivimus, Elisabeth ad Mariam: Ecce ut facta est vox salutis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudium infans in utero meo (Luc. I). Tanta enim illum, etiam cum formaretur, jam virtus agebat, ut ad documentum coelestis mysterii, quod praedicaturum se humano generi sentiebat, nativitatem suam prophetalibus indiciis praeveniret. Quid ergo miramur si Joannes venientem Christum ad baptismum suum absque ulla haesitatione cognovit, si cum necdum ipse prodiisset in lucem, virginali eum in utero adesse praesensit? Quae vero eum intra alvum maternam exsultatio commovisset, clarissima postmodum voce testatus est dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. II). Propter hanc vocem, carissimi, omnia illa quae audistis in Joanne, praemissa sunt sacramenta, propterea illius gloriosa conceptio et vita est laudabilis praeparata, ut de ore tam sancto absolutionis suae vocem mundus audiret. Quam pulchre autem Christum Dominum nostrum agni vocabulo nuncupavit, cujus solius sanguine placandus erat Deus, et universa redimenda mortalitas! Dignum ergo est, fratres, ut pro honore tanti viri devotissimis semper festivitatibus exsultemus, qui uno pariter testimonio, et praesentiam Domini prodidit, et imminentis ejus remedia prophetavit.

SERMO LIX. De eadem nativitate S. Joannis Baptistae III. ADMONITIO. 547 Ex vetere codice biblioth. S. Emmerami, hic sermo nunc primum in lucem prodit.

ARGUMENTUM.-- De beatae Mariae Virginis et Elisabeth occursu atque salutatione; de Joanne, qui ab Isaia vox clamantis in deserto appellatus est. Quid sit parare viam Domino, et rectas facere semitas ejus.

Beati Joannis Baptistae veneranda festivitas, fratres carissimi, per universum mundum hodie a fidelibus celebratur, qui hoc prophetica dignitate promeruit, ne a laudibus ejus sileret fidelium posteritas, cujus a Deo dicatur ipsa nativitas. In tantum autem specialis in eo praefulsit electio, ut ex justissimis ortus parentibus antea mereretur annuntiare Dominum hujus mundi Salvatorem venturum, quam nascendi haberet initium. Denique Elisabeth sancta et anus mulier, cum propter sterilitatem diffisa de filio a sene jam marito, angelo praemonstrante, conciperet, visitante se castissima virgine Maria, quae etiam et a Spiritu sancto, angelo dictante, conceperat in utero Salvatorem, in ipso salutationis occursu dicebat: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui: ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I). O quam dignus et felix sanctarum occursus feminarum! O quam sancta salutatio, Virgo mater Domini Salvatoris matrem visitat Praecursoris! O quam beatissimae matres beatissimorum parvulorum sanctissimae nutrices! O gloriosum praeconis officium, qui intra viscera materna adhuc conclusus ad futurum jam Salvatorem mundi, quem adhuc sermone non poterat, spiritu tamen prophetico revelabat; nec enim poterat veteri sub lege ordinem suum natura mortalis servare, quando per novam divinitatis gratiam novum saluti hominum mysterium parabatur. Hic est enim Joannes qui ab Isaia propheta Vox clamantis in deserto (Isai. XL) vocabatur, qui recte vox dicitur, quia enim intonante praeconio sacramenta 548 redemptionis humanae surda jam dudum ab omni auditu bono coepit audire mortalitas. Nos itaque, carissimi, audiamus quid ad profectum omnium nostrum Salvatoris nuntius praedicabat: Parate, inquit, viam Domino, rectas facite semitas ejus (Luc. III). Vere dignus beatus Joannes qui in semitas rectas male viventium dirigeret pravitatem: quid enim est parare viam Domino, nisi venienti de coelo Judici, purgato a vitiis per confessionem et poenitentiam pectore, simplicis cordis habitaculum Domino praeparare? Quid est rectas facere semitas Dei nostri, nisi ut tales actuum nostrorum nobis vias muniamur, per quas ambulare propitius Dominus ad nos veniens delectetur? Ille viam Domino suo parat, qui luxuriantis carnis suae respuens voluntates, solo mentis nisi Domini praeceptis adhaerens vigore se castitatis et continentiae accingit. Optimam parat Deo viam, qui malignis resistens cogitationibus mundo corde et casto corpore ante Deum semper innititur incedere. Nos ergo, fratres, quandiu in desideriis carnis et cupiditatibus inhaeremus terrenis, viam Domino secundum prophetica monita non praeparamus. Propter quod revertentes ad baptismi praecepta Joannis, paremus in nobis Domino viam digna poenitentia, et confessione veracissima malorum, quae fecimus, et eleemosynis, et pauperum cura sollicita caeterisque operibus justitiae et pietatis, quatenus videns in nobis Dominus itinera bonae voluntatis, oviculas suas, multis jam laboribus et tribulationibus fessas, de aerumnosa hujus saeculi vita secum ad aeterna gaudia provehere dignetur, ut sicut Praecursoris Domini hodie nativitate gaudemus, ita de reconciliatione nostra cum Deo Patre nostro laetemur, hoc operante et largiente Domino nostro Jesu Christo, qui cum coaeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LX Item de nativitate S. Joannis Baptistae IV. ADMONITIO. 549 S. Maximo hic quoque sermo ascribitur in laudato codice S. Emmerami; ac praeterea in Laurentiano 39 Plut. XVII, in quarto biblioth. olim S. Crucis Minor., et in 174 biblioth. quondam aedilium eccles. major. Florentin., fol. 224, a tergo.

ARGUMENTUM.-- De Joanne Baptista majore caeteris prophetis, ex parentibus senibus nato; de Zacharia sacerdote de vice Abia obmutescente; de austeritate vitae Joannis, de ejusdem baptismo atque martyrio; de ratione digne celebrandi solemnia Praecursoris.

Sancti praecursoris Domini Joannis Baptistae nativitatem, quam hodie celebrat sancta universalis Ecclesia, fratres carissimi, multis modis antea sancti prophetae Domini praenuntiaverant. Quod divinae pietatis providentia gestum debemus intelligere, ut qui major caeteris esse debebat prophetis, ipse etiam majori prae caeteris prophetiae spiritu honoraretur: quia prophetae officium est ventura dicere, non etiam demonstrare; Joannes denique ideo major erat caeteris prophetis, quia et Dominum Salvatorem annuntiavit venturum, et adesse monstravit. Hac quoque ratione sicut de ipsius Domini adventu, ita et de praecursoris ejus nativitate antea prophetatum est, ut is qui nova venerat nuntiare, et poenitentiam praedicare, nemo inauditam a saeculis talem praedicationem sua perfidia potuisset rejicere, sed ut credibilius fieret omnibus audientibus praedicationis ejus officium. Dignum enim est ut qui Regem omnium regum, et Dominum dominorum non solum nuntiare, sed etiam demonstrare venerat, dissimili etiam caeteris procreatione nasceretur. Nulli enim dubium est quin in senibus jam frigesceret concupiscentia carnis, nec ultra sexagesimum aetatis annum, et senibus jam ab omni lascivia carnis liberis nascebatur, ut sacri textus Evangelii probat: Fuit, inquit, 550 in diebus Herodis regis Judae, id est tempore nativitatis Christi appropinquante, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia (Luc. I). Sed nunc primum dicendum est de Abia, et postea coeptum ordinem sequi. Nam David cum de structura templi, et de ejus tractaret atque disponeret officio, omnem progeniem filiorum Aaron in partes divisit viginti quatuor, et de singulis partibus singulos elegit pontifices qui vicissim per ordinem ministrarent in sacrario templi; ea tamen promissione, ut si quis pontificum vita decederet, optimus in ea parte ad sacerdotium eligeretur successor. In qua etiam divisione Abia iste, de cujus vice et generatione Zacharias oritur, octavo loco positus inveniebatur, et uxor Zachariae de filiabus Aaron, cui nomen Elisabeth. Erant enim ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela, et non erat illis filius, et quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem ut Zacharias in ordine vicis suae ingressus sanctuarium, ut incensum poneret; et subito angelus Domini apparuit ei, dicens: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Zacharias hoc audito contremuit; et quia jam senex erat, et uxor ejus nonagenaria, non credebat fieri propter senectutem, quod angelus promiserat per veritatem; et quia non credidit, ideo mutus permansit, usque dum jam octavus dies esset nativitatis Joannis. Hic palam intelligendum est quod Joannem obsecratio creavit patris, non voluptas etiam matris: contra impossibilitatem corporis, contra sterilitatem viscerum, Zachariae precibus uterus Elisabeth intumescit, et concepit non natura, sed 551 gratia. In mense autem septimo aequinoctio autumnali conceptio est S. Joannis in utero matris suae. In mense autem primo alterius anni in aequinoctio vernali conceptio est Domini Salvatoris in utero Virginis matris. O praeco Domini Salvatoris, quam mirabiliter natus, et quam justis etiam parentibus ortus, et quod membra corporis offerre non poterant, gratia concesserat Salvatoris! et qui matrem sterilem fecundabat, patris muti etiam linguam solvebat, et statim in praeconium Salvatoris eruperat. Justus enim ex justis parentibus ortus etiam justitiae operam in semetipso monstrabat, et qui parare viam Domino in cordibus fidelium venerat, recte etiam poenitentiam peccatorum agere praedicabat, austeritatem etiam vitae, quam in aliis praedicavit, ipse in sua conversatione monstravit: Erantque vestimenta ejus de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos ejus; esca autem erant locustae et mel silvestre: vinum et siceram non bibit, et omne immundum non manducavit omnibus diebus vitae suae (Marc. I). Anno autem trigesimo a nativitate coepit baptizare venientes ad se, et praedicare populo baptismum poenitentiae, ut per poenitentiam et confessionem peccatorum digni existerent ad percipiendam remissionem peccatorum, quam quia dare non potuit suo baptismate, tamen praedicabat eum esse ad nos venturum cito Christum Dominum Salvatorem, de quo et ipse Joannes, et omnes in eum credentes, et in nomine ejus baptizati non solum remissionem peccatorum, sed et vitam essent percepturi aeternam. Cur autem baptizavit Joannes, cum remissionem dare non potuit, nisi ut praecursoris ejus ordinem servaret, et sicut Dominum Salvatorem et nativitate et officio praedicationis praecurrebat, ita etiam baptismum Christi suo baptismo praecurreret? Nam per praedicationem suam multi conversi sunt ad Dominum agentes poenitentiam de peccatis suis, et crediderunt, si quando Christus venisset, quem Joannes venturum praedicavit, remissionem peccatorum, et vitam percipere sempiternam. Et ideo multi venientes ad baptisma Joannis verbum audire salutis; multi enim, ut sanarentur a languoribus, quia Joannes multa signa faciebat, multi eum 552 Christum esse credebant; quibus tamen ipse dixit: Non sum ego Christus, sed praecursor sum Christi. Similiter autem anno trigesimo nativitatis Christi venerunt ambo ad Jordanem Christus et Joannes, et baptizatus est Christus a Joanne, non quod ipse pro peccato aliquo indigeret baptizari, sed ut Joannes baptizaret eum, et ille suo nobis baptismate et aquam sanctificaret, et exemplum omnibus daret baptismi, sine quo nemo salvus esse praevalet, et ut nullus tam dives aut praepotens fuisset, ut dedignaretur a servo baptizari, cum Christum audisset a servo suo baptizatum Joanne. Baptizato autem Jesu, statim ut ascendit de aqua, aperti sunt ei coeli, et Spiritus sanctus in specie columbae venit et mansit super eum, et vox Patris de coelis audita est, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite (Luc. III). Quod ut vidit et audivit S. Joannes, statim turbae quae aderat, digito Dominum monstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Ecce quem omnes prophetae praedixerunt venturum; ecce quem ego vobis promisi, per quem non solum remissionem peccatorum, sed etiam aeternam vitam et immortalitatem, simulque gaudium et beatitudinem percipiatis aeternam, si credideritis in eum. Talibus enim gestis, dum eniteret beatus Joannes, Herodes rex supradictus fratri suo Philippo tulit uxorem, et sibi in conjugium copulavit. Quem cum beatus Joannes inde corriperet, capite truncato martyrium feliciter consummavit. Quapropter, carissimi, si digne tam sancti Domini praecursoris volumus solemnia celebrare, debemus nos sanctis bonorum operum meritis adornare, in jejunio et castitate, in continentia, in humilitate vitae, in mansuetudine et sobrietate, in vigiliis et orationibus, in eleemosynarum largitate, in patientia et confessione criminum, in omni instantia bonorum operum mortificare desideria carnis, et animas nostras mereamur in aeterna vita salvare, auxiliante nobis sanctis suis precibus beato Joanne, et ad omne bonum studium adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum coaeterno Patre et Spiritu sancto unus Deus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXI. Item in natali S. Joannis Baptistae V. ADMONITIO. 553 Praeclarus hic quidem sermo S. Maximo inscriptus legitur in codicibus, quos vidimus, tribus; in 174, olim bibl. aedil. metrop. eccl. Florentin., in 39 Plut. XVII Laurentiano, et in Vaticano 1060, pag. 42.

ARGUMENTUM.-- Cuique meditanti nativitatem Joannis Baptistae mox occurrit nativitas Christi. Joannes ad evadendum originale peccatum circumcisione non equit. Quomodo natis mulierum non sit major Joanne Baptista? Plura de Elia et Elisaeo Joannes ex ore summae Veritatis laudatus.

Hodierna festivitas, dilectissimi, toto terrarum orbe conspicua mentes nostras eo clarius splendore quodam novae lucis irradiat, quo et primordium nostrae redemptionis ac veri luminis ortum ut recolamus, invitat. Cui enim meditanti nativitatem Joannis non mox occurrit nativitas Christi? praesertim cum nascendi Joannem de patre sene et sterili matre nulla alia exstiterit causa, nisi ut mirabiliter natus praecederet singulariter nasciturum: amicus videlicet Sponsum, famulus Dominum, vox Verbum, lucerna Solem, praeco Judicem, salvatus praecurreret Salvatorem. Testatur et ipse Joannes hanc esse sui adventus causam, non ut simpliciter veniret, sed ut Dominum ad suae manifestationis indicium praeveniret. Post me, inquit, venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum; sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans (Joan. I). Praevenit eum nascendo, praedicando, baptizando, moriendo, postremo et ad inferos descendendo. Praecessit itaque Dominum, praecessit et semetipsum. Ante enim quam conciperetur in utero, paternum os incredulitas clausit, quod ipse antequam loqueretur expressione sui nominis mirabiliter reseravit. Plane cum necdum posset hominibus verba depromere, potuit exsultando latentem in utero Virginis regem coeli maternis visceribus nuntiare. Spiritus enim sanctus, qui eum, antequam vitales auras carperet, animavit, ipsum quoque materni pudoris hospitium, in quo degebat, implevit. Unde Elisabeth: Ecce, inquit, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I). Ubi quaerendum est quomodo fieri potuit ut in 554 eum Spiritus sanctus sua dona diffunderet, cum juxta ritum conditionis humanae adhuc in iniquitatibus conceptus existeret, et necdum originalis peccati vinculum, percepta legalis observantiae circumcisione, solvisset. Cum per Moysen divina vox dicat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit (Gen. VII). Sed notandum est quia Spiritus sancti gratia lege non stringitur, necessitatis vinculo non tenetur; sed sicut ubi vult spirat, sic et quibus vult gratis sua dona dispensat. Nam et Cornelium centurionem, antequam baptismi susciperet lavacrum, inspiravit, et in quosdam adhuc gentiles, loquente Petro, non solum, ut Scriptura (Act. X) testatur, cecidit, sed etiam ut linguis loquerentur, instruxit. Quid ergo mirum si beatum Joannem ante legalis mandati quodcunque remedium Spiritus sanctus implevit, quem ipsius legis et prophetarum, ac totius Veteris Testamenti limitem quemdam, atque, ut ita loquar, intransmeabilem terminum providentia divina constituit? Lex enim et Prophetae, ut Veritas ait, usque ad Joannem (Luc. XVI). Joannes enim iste cum Domino circumcisionem quidem in sua carne suscepit, sed suscipiens terminavit. Et ideo qui novae gratiae praeco, et magnificus annuntiator enituit, ad evadendum originale peccatum circumcisione non eguit; sed eum supra legem, supra humanae conditionis ordinem electio divina provexit. Cui etiam tanti honoris collata est gloria, ut nativitati ejus ipsa Dei Genitrix interesset, ejusque principium latens in utero mundi Conditor sua praesentia dedicaret. Testatur hoc Lucas evangelista, cum dicit: mansit autem Maria cum illa, videlicet Elisabeth, quasi mensibus tribus; et reversa est in domum suam (Luc. I). A conceptione quippe Domini usque ad nativitatem beati Joannis tres menses sunt. Nolebat itaque Maria discedere, donec grandaevae puerperae ministerium sedulitatis impenderet, et quae gestabat in aula sui corporis regem, cerneret anteire praeconem. Felix partus, quem illa lux excipit quae illuminat omnem hominem venientem 555 in hunc mundum. Sed dum haec loquimur, repente quaestio nobis oboritur, quae dubietatem inferre non sine causa videatur. Testatur enim Dominus quia inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Luc. VII). Exclusit itaque majorem, non negavit aequalem. Hinc est quod ad Zachariam angelus dixit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae (Ibid.). Par ergo Eliae Joannes videtur, in cujus spiritu et virtute asseritur venturus. Praesertim cum et alibi ipsa Veritas dicat: Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt; et si vultis scire, Joannes est Elias (Matth. XVII). Sed ecce e diverso illud occurrit, quod Elisaeus duplicem Eliae spiritum juxta modum suae petitionis accepit. Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me (IV Reg. II). Quod si etiam Elisaeus dupliciter antecellit, aequalem Eliae Joannem quomodo non superat, quo inter natos mulierum major nemo surrexit? Verumtamen, ut solvatur quaestio, ponderandus est sensus, ut quod durum in verbis exterioribus sonat, de pia intentione procedere discretio sobrie sentientis intelligat. Durum quippe quod Elisaeus duplicem magistri spiritum petiit, cum non sit discipulus supra magistrum. Sed ex pura mente petitio ista processit, quia non terrenum aliquid, sed spiritualem gratiam postulavit. Unde et Elias quasi subindignatus incauta discipuli verba redarguit cum ait: Rem difficilem postulasti. Simplicitatem vero piae intentionis aspiciens praesto subjungit: Attamen, si videris me quando tollar a te, erit quod petisti (Ibid.). Non videlicet duplicitas, quam incautus sermo profudit, sed donum spiritus, quod humili ac sincera sua mens intentione quaesivit. Hoc itaque modo nequaquam Joannem superat Elisaeus, sicut nec major est quam Elias. Verumtamen si sacrae historiae tenorem inspiciamus diligenter, uberiorem, sive clariorem Elisaeum quam Eliam in miraculorum fuisse virtutibus invenimus. Ille nimirum vivens defunctum puerum vitae restituit; iste mortuus mortuum suscitavit. Illo prophetante hydria farinae et licitus olei non defecit; iste obsessae et afflictae civitati protinus in diem alterum incredibiles hostilium castrorum copias obtudit. Atque ut brevi concludam cuncta, Elias duodecim, Elisaeus, ut Scripturae veritas tradit, viginti quatuor miraculorum signis enituit, quae videlicet, quia fastidium devitamus, hic enumerare postponimus. Quomodo igitur hujus me nodo quaestionis expediam, ut prolata de magnitudine Joannis non vacillet sententia Veritatis, qua dicitur: 556 natis mulierum non esse majorem Joanne Baptista? Nam si major est Elisaeus quam Elias, ergo major est et Joanne? quod fieri impossibile est. Sed notandum quod aliud est magnum quid agere in signis miraculorum, aliud magnum esse excellentia meritorum. Nam si de miraculis agitur, nullum fecisse miraculum Joannes in Scripturarum paginis invenitur. Sed nunquid propter hoc infimus erit omnino sanctorum, quia nulla traditur signa fecisse virtutum. Elisaeus ergo major est quam Elias in exhibitione signorum, quem tamen nequaquam superest in cumulo meritorum. Ita et Joannes par quidem est Eliae, quia sicut ille praeco futurus est judicis, ita et hic praecursor factus est Redemptoris; sed major Elia, quia quem demonstravit, etiam baptizavit. In illo denique baptismatis sacramento Jordanis unda magis est lota quam lavit: ex qua insuper vim sanctificationis omnis ubique terrarum aqua concepit. Illic beatus Joannes vocem Patris audivit, Spiritum sanctum in columbae specie descendentem aspexit, tremendum angelis Dei Filium, suis manibus inclinatum aquis intinxit. Illud enim fundamentum et origo baptismatis rebus ostendit, quod Veritas postmodum discipulos agere verbis virtute plenis edocuit. Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Illic res manifesta et non verba; hic verba, et res vera, sed occulta. Joannes itaque humanorum limes est meritorum. Quantumcunque enim apostolici senatus excellat auctoritas, quantumcunque vel patriarcharum fides in divina agnitione proficiat, vel prophetarum oracula ad reseranda arcana mysteria convalescat, quantumlibet certe cumuletur triumphantium gloria martyrum, quamtumvis effloreat vernans pudicitia virginum, vel in verbis vitae se exerceat lingua doctorum, citra metam Joannis omnia cohibentur, nihilque virtutis humanae, nihil religionis, nihil perfectionis ultra progreditur. Cujus incomparabilis vitae seriem non historiographus quispiam post ejus obitum texit, sed archangelus ille praecipuus antequam conceptus esset in utero, sicut Domini, sic et hujus opera miranda narravit. Hujus sane praeconium non assertione veridici cujuslibet hominis, sed ex ore ipsius summae didicimus Veritatis: et ille est assertor et laudator Joannis, qui cunctis coelestibus ac terrenis laudatur et benedicitur creaturis. Ab illo denique verbo Joannis sunt deprompta praeconia, per quod fundata est arida, moventur sidera, condita 557 sunt elementa. Enimvero quantae magnificentiae est ab illo mereri gloriam laudis, apud quem summa felicitas est utcunque probari! Ait enim: Quid existis videre? Prophetam? Dico vobis et plus quam prophetam (Matth. XI). Sed quia propheta inter caeteros homines egregius est et insignis, qui nullum in communi hominum genere habens aequalem etiam prophetae praeponitur, restat ut jam non homo, sed angelus nuncupetur. Unde et subdit: Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem tuam (Marc. I). Sed et in suppositione sua melius beatus Joannes ostenditur, quantum caeteris hominibus praeferatur, de quo Dominus: Qui autem, inquit, minor est in regno coelorum, major est illo (Luc. VII): quia nimirum Redemptor noster, qui Joanne minor est in terra per accessum succedentis aetatis, in coelo major est per aeternae privilegium majestatis. O felix ista dejectio, quando homo 558 Deo supponitur, a Creatore creatura praeceditur, exiguus ab immensitatis gloria superatur! Major esse Joanne Christus in coelo dicitur, ubi a cunctis angelicae dignitatis virtutibus adoratur, cui cherubim et seraphim humiliter procidunt, cujus principatus et potestates imperium contremiscunt, cujus denique vultum desiderant angeli prospicere, Joanni se perhibet in coelesti dignitate praeesse, in cujus plane conspectu omnes gentes quasi stilla sunt situlae, et juxta prophetae (Isai. XL, 17) vaticinium, quasi nihilum et inane reputatae sunt, beato viro se non dedignantur in comparatione praeponere, ut inveniatur homo apud Deum pro meritorum excellentia quasi locum comparationis habere. Qui autem auctor est celsitudinis ipse factus est magister humilitatis. Ipsi gloria et imperium, et modo et amodo in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXII. Item de nativitate S. Joannis Baptistae VI. ADMONITIO. Hunc ex codice Ambrosiano a Muratorio editum sermonem in codice quoque Casinensi 105, pag. 159, S. Maximi nomine ornatum legimus.

ARGUMENTUM.-- Joannis Baptistae conceptio atque nativitas negandam non esse nativitatem Dominicam edocet. Joannes inter natos mulierum vere est major; quia Dei Filium ut propheta praeloquitur, ut praecursor antevertit, ut baptista suscepit, ut testis ostendit.

Conceptio atque nativitas venerandi Joannis Baptistae, quae nunc evangelica lectione decursa est, nativitatem dominicam, cujus secretum mens humana non concipit, testatur esse credibilem, et fructus senilis ventris edocet fecunditatem virginalis uteri non negandam. Nam quis revera renuat credere nativitatem nascentis Christi, quandoquidem de vetustis parentibus procedit desperata successio? Ibi de senibus propheticus editur puer; hic vero de virgine Dominus nascitur prophetarum. Ibi disceptatio de senecta duorum est; hic autem de unius puellae virginitate miraculum. Nec sane mirum si illa sterilis, et haec virgo concepit, quia ibi salutaris mysterii nuntius, hic ipsum vitae nostrae mysterium nascebatur. Ibi temporalis lucerna resplenduit, hic sol perpetuitatis illuxit. Inde Joannes propheta, et plusquam propheta legitur natus; hinc autem novus homo, et plusquam homo salus omnium Christus advenit. Plus utique est quam propheta Joannes, qui et lucem mundi hujus ab aliis prophetatus ingreditur, et Christum Dominum materno prophetat in utero, eumdemque celebrato ejus baptismo, non solum ore praedicat, sed etiam ad plenitudinem testimonii circumstantibus populis veluti digito monstrante consignat dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Plus autem quam homo est Christus, quia idem ipse Verbum et caro unus est Dominus, atque unus idemque aeternus et novus est; aeternus a Deo, novus a femina. Ibi incomprehensibiliter genitus ab ingenito; hic mirabiliter natus e virgine. Ibi paterna majestate editus; hic Spiritus operatione formatus. Ibi simplex in Genitore natura est; hic gemina in Redemptore substantia. 559 Ibi totus impassibilis a Patre suo Deus est; hic autem tantum processit a matre, ut et pati non possit. Pati enim poterat, sicut et passa est caro nata de carne, et pati non poterat Deus natus in carne. Edidit namque nobis per uterum virginis Deus carnem, et caro Deum. Nec ambigendum, fratres, si ille Deus potuit esse quod voluit, qui omnia quod voluit fecit. Neque cunctandum si Dei Filius potuit hominem sibi sociare passibilem, quem poterat passionis triumpho impassibilitatis gloria coronare. Si novum fuit quod Deus est natus in terris, multo magis est novum quod homo regnat in coelo. Quibus inspectis perfectam gloriosissimi Joannis Baptistae beatitudinem comprobamus, quem in tantam sublimitatem dignatio coelestis evexit, ut mysterium salutis nostrae terris coeloque mirabilis, et necdum natus prophetare meruerit, et natus ostendere. Erat enim tunc Joannes dispensatione divina acerbus ad partum, maturus ad gratiam; nam qui nativitati propriae nedum videbatur idoneus, ortus dominici factus est idoneus praedicator; cumque naturali lege totum adhuc hominem venter maternus includeret, jam tamen spiritum nascituri filii laeta matris lingua prodebat; ait enim Elisabeth, ut lectum est, ad beatam Mariam dicens: Ex quo facta est vox salutis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudium infans in utero meo (Luc. I). Intendite, fratres, quanta beatis illis matribus collata sunt munera, quibusque miraculis pariturae feminae decorantur. Infans, inquit, exsultavit in utero matris suae; exsultavit, ut pariter et suum meritum et virginei ventris gloriam revelaret. Nam inspirante Deo anilis ille uterus sensit adventasse dominicum ventrem, novoque gaudio mortalibus nuntiat, quantam mundo laetitiam Christus nasciturus inferret. Quis non stupeat, fratres, quod inter mysteria redemptionis humanae, mirantibus matribus, nondum nata gaudeat infantia? Nascitur inter haec Joannes et Christum nativitate praecedit, quatenus Domino suo, quem intra materna viscera per gaudia celebrabat, exhiberet 560 famulantis obsequium. Hic ergo est Joannes de quo dictum est a propheta: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino (Isai. XL). Clamabat in solitudine, ut corda mortalium incredulitatis squalore deserta ubertate prophetici sermonis excoleret. Hic est angelus missus ante faciem Christi qui populorum pectora monitis vitae sanctioris instructa Salvatoris adventui doctor sollicitus praeparavit. Hic est ille Baptista qui Dominum suum ob hoc baptizare meruit, ut sese magis dilui baptizati sui virtute sentiret. Hic est praeco regni aeterni qui terris adesse Agnum Dei, ipsumque mundi peccatum tollere, sua quidem lingua, sed Deo loquente clamabat. Hic est pronuntiante Domino inter natos mulierum major; et vere major, quia Dei Filium ut propheta praeloquitur, ut praecursor antevertit, ut Baptista suscepit, ut testis ostendit. Et post omnia, hic est ille quem nulla indumentorum oblectante mollitie cameli texta de pilis asperior tunica vestiebat, neque ulla voluptas epularum suavior, aut edacis gulae tentamenta capiebant, sed tanquam vere censorem faucium suarum, et jejuni ventris dominum, per deserta gradiens arida locusta pascebat. Mel etiam silvestre legitur manducasse, ut advertamus eum non cibo humana sollicitudine praeparato, sed pastu simplici, et illaborata vixisse substantia. Et haec ideo, ut arbitror, fratres, ne assertorem justitiae a praeconio veritatis aut speciosior vestis abduceret, aut delectatio depravaret escarum. De hac profecto magnanimitate descendit, quod dum Herodem regem de concubitu fraternae conjugis confidenter incusat, nec gloriosam subire mortem, nec mundi lucem spernere formidavit. Neque tristis hanc vitam reliquit, quia semper custodiens prophetalem rigorem nunquam penitus fuerat fallacis saeculi suavitate mollitus. Propter quod patientissime praecepto regis injusti capite truncatur in carcere, qui fortissimi obitus praemio remunerante coelestis imperii rege, et caput se suum recepturum noverat et salutem.

SERMO LXIII De nativitate S. Joannis Baptistae VII. ADMONITIO. 561 In S. Dalmatii saepe a nobis laudato codice hic sermo prae se fert S. Maximi nomen cum titulo. Item et de S. Joan. Bapt. homil. III.

ARGUMENTUM.-- S. Joannes Baptista progenie inclytus, nativitate mirabilis, atque in vita et morte gloriosissimus; plusquam propheta, et vox clamantis in deserto; quae vox etiam nunc cunctis quae facienda quaeque fugienda sint proclamat.

Sancti Joannis Baptistae hodierna die, fratres carissimi, natalem celebrantes, exsultemus atque laetemur in Domino, illum in veteri lege natum esse hominem progenie inclytum, nativitate mirabilem, atque in vita et morte gloriosissimum. Ipse enim est ille praecursor Joannes qui Salvatorem saeculi, etsi adhuc matris in utero latitantem, etiam ipso materno clausus in sinu, exsultando salutavit, saltibusque annuntiavit praesentem. Natus vero, atque inter tenebrosa deserti latitans gloriosus promulgat, venientibus ad se populis securus praedicat, confidenter ostendit. Iste est ille clarissimus Christi Baptista qui advenientes ad se populorum turbas tanta alacritate exagitat, ut nec Pharisaeorum superbiam, nec scribarum in lege Domini imperitiam, nec vitiorum omnium, quibus perfida illa gens . . . . . . . . . . . . declarare recusat. Hunc nec impiorum regum minae, nec luxuriantis aulae plurima commoda, nec sacerdotalis generis superbia a veritate dicenda prohibere potuerunt. Vere igitur Christus Dominus dixit esse plus quam prophetam. Natus enim praeter communem hominum nativitatem, illum quidem obsecratio sancta creavit, non vero voluptas. Nam cum materni uteri anilia viscera friguissent, et fessa jam corporis membra nullam amplius fecunditatis gratiam sponderent, contra impossibilitatem senilis corporis et sterilitatem 562 viscerum, Zachariae precibus, Elisabeth venter intumuit. Joannes concipitur utero senissimo, patri, quam nunquam habuerat, proles conceditur. Elisabeth autem vacuatur uterus, et matrem se laeta miratur. Exsultat Zacharias in gaudio; et cum de pueri nomine apud proximos esset contentio, dum tabulis pater stylum figit, ut pro arbitrio nati pueri nomen describat, quod sermone explicare non poterat, in vocem subito linguam resolvit, litterasque sermone praevenit, et quem stylo Joannem scribere volebat, loquendo testatur. Quid ergo mirum si illum plus quam prophetam Christus praedicat? Quis enim prophetarum nascendo vocem, et populo restituit sacerdotem? Ergo nec mirum si de se postea dixerit: Ego sum vox clamantis in deserto (Luc. III). Hoc est, non vox tantum quae audientium valeat aures penetrare, sed et clamantis, quae nempe audientium corda concutiat, atque in viam salutis adducat. Quae equidem vox etiam nunc cunctis proclamat. Atque etiam vobis, fratres, quae facienda, quaeque fugienda sint per humilitatem nostram semper annuntiat: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Ibid.). Ergo viam Domino parare jubemur, nostrae equidem fidei puritate, qua non tantum idolorum vana atque superstitiosa figmenta adversemur, sed et in fratribus ea detestemur et corrigamus. Ipsius quoque mentis castitate, qua et fratribus misereamur, cunctis quae sua sunt restituendo, nullis adversando, errantes corrigendo, singulis demum, quantum per nos licet benefaciendo. Ergo juxta venerandi Baptistae monita, semper vivamus, Deum semper exorantes, ut in bonis operibus felicem perseverantiam nobis custodire concedat. Explicit.

SERMO LXIV. In nativitate S. Joannis Baptistae VIII. ADMONITIO. 563 Hoc fragmentum sermonis ex eodem codice S. Dalmatii exscribendum curavimus.

Hodie, fratres, beatissimi Joannis Baptistae natalem devotissimis festivitatibus celebramus, cujus non solum fuit vita laudabilis, sed et mirabilis ipsius nativitas exstitit. Natus est enim de sterili femina ex senili et ventre procedens, ille est Christi Baptista Joannes de quo scriptum est: Ego vox clamantis in deserto (Luc. III). Clamavit equidem in deserto Joannes, ut infidelis populi durissima 564 corda ad poenitentiam excitaret. Clamavit, ut illum a pessima infidelitate sua . . . . . . . . . . clamabat atque dicebat: parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Luc. III). ( Deest folium. ) Ergo ad tempus cum ipso habitemus in hoc saeculo, ut cum ipso in aeternum esse possimus. Explicit.

SERMO LXV. De nativitate S. Joannis Baptistae IX. ADMONITIO. Cum hic quoque sermo in codice S. Dalmatii S. Maximo ascribatur, a monachis vero Maurinis in append. serm. S. Augustini num. 197 collocetur, eumdem nos S. Maximo potius quam Augustino, ut in Rom. Brev. ad diem 24 Junii, ascribendum esse judicavimus.

ARGUMENTUM.-- Unius Joannis nativitas celebratur. Veteris ille Testamenti figura, vox clamantis in deserto, id est in hoc mundo, ante Christum promissus, atque ad ejus similitudinem sanctificatus.

Post illum sacrosanctum Dominici natalis diem nullius hominum nativitatem legimus celebrari, nisi solius Christi Baptistae Joannis. Illa in aliis sanctis electisque Dei colitur dies, qua illos post tot consummationem laborum, devictumque mundum in perpetuas aeternitates praesens haec parturit vita. In aliis vero consummata ultimae diei merita celebrantur. In Christi autem sanctissimo Baptista Joanne etiam prima dies, atque ipsius quoque hominis initia celebrantur; quia per hunc Dominus adventum suum, ne illum subito homines insperatum non agnoscerent, voluit esse testatum. Joannes autem Veteris Testamenti figura fuit, atque in se formam praetulit legis; ideoque Joannes praenuntiavit Salvatorem, sicut lex gratiam praecucurrit. Quod vero nondum natus de secreto materni uteri prophetaverit, et expers adhuc lucis, jam testis fuerit veritatis, hoc fuit quod sub velamine latens litterae, et Redemptorem, qui jam advenerat spiritu praedicavit, et nobis Dominum nostrum de quodam veluti legis utero proclamavit. Ergo quia Judaei a ventre, hoc est a lege, quae Christi gravida erat, erraverunt, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa (Psal. LVII). Ideo hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I). Quod autem Joannes poenali constitutus est in carcere ad Christum discipulos suos ordinat, lex ad Evangelium mundum transmittit, quae quidem lex juxta typum Joannis veluti ignorantiae clausa carcere in obscuro et occulto jacebat, atque Judaica caecitate sensus intra litteram tenebatur inclusa. Unde et de hoc beatus Evangelista ita proloquitur dicens: Ille erat lucerna ardens et lucens (Ibid.). Spiritus nempe sancti igne succensus ut mundo ignorantiae nocte occupato lumen salutis ostenderet, et quasi inter densissimas delictorum tenebras splendidissimum justitiae solem lucis suae radio demonstraret. Dicebat enim de se ipso: Ego vox clamantis in deserto (Luc. III). Clamabat equidem in deserto Joannes, hoc est in gentili et indocili populo. Vacua enim timore Dei pectora, atque Spiritu sancto carentia, squalentis eremi deserto comparantur. Desertus enim erat hic mundus ab omni fidei timorisque Dei cultura, atque peccatorum spinis obsitus, tanquam ager incultus 565 squalebat, nullamque penitus bonorum operum jucunditatem afferebat, nullum gratiae spiritualis lumen acceperat. Mittitur ergo Joannes, qui prophetica atque apostolica praedicatione poenitentiam annuntiando rudem campum proscinderet, fecundaret, et excoleret, atque ad maturam frugem, hoc est ad regenerationis gratiam praepararet. Jam vero quantae illud est gloriae, quod Zachariae sacerdoti seni, atque Elisabeth sterili filius a Gabriele promittitur; ab illo namque angelo a quo beatissimae Mariae nativitas Domini nuntiatur, et quasi ex aliquo similis Domino praemittitur filius sterilis ante filium Virginis, nescio quid majus miraculum in ipsa nativitate declarat. Insperata prole muneratur sterilitas, quia novo partu erat ditanda virginitas. Ante Christum Joannes promittitur, quia Vetus Testamentum ante Novum, ut dies diei eructat verbum. Praemittitur ergo lucerna ante solem; ante Dominum servus; amicus ante sponsum; praeco ante judicem; vox ante Verbum. Atque ideo de se beatus dicit Joannes: Ego vox clamantis in deserto. Se enim 566 dicit esse vocem, quia Verbi annuntiator erat et praedicator. Adhuc enim in utero matris suae Spiritu sancto est repletus et ipsius nativitatem prophetando praevenit. Ad similitudinem Domini sanctificatus fuit, antequam natus intra materna viscera exsultans, atque Salvatoris adventum ore materno protestans. Vere autem erat lucerna ardens, in quo tam singularis gratia divinae dignationis effulsit, ut jam jamque adfore redemptorem sanctae suae Genitricis voce narraret, et per eam veluti quamdam veritatis nondum in lucem prolatus Christum praesentem ostenderet; idoneus equidem Veteris Novique Testamenti mediator, et gloriosi Agni dignus ostensor, qui Dominum suum se annuntiare uno tempore meruit et videre. Ergo, fratres, hujus tantae diei solemnia celebrantes . . . . . ( Oblitteratae lineae quindecim desiderantur ) peccata nostra deflendo, eademque jejuniis atque eleemosynis plurimis redimendo. Explicit

SERMO LXVI. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli I. ADMONITIO. Sexagesimus sextus hic sermo, ac praeterea 67, 68 et 69, qui sequuntur, ex laudato codice Ambrosiano ex scripti, editi primum tom. IV Anecdot. a Muratorio fuerunt.

ARGUMENTUM.-- Ecclesiarum principes atque gloriosissimos patres nostros Petrum et Paulum, pro Christo obiisse, nobis laetandum est. In iis gemina Ecclesiae forma figuratur; in Petro simplicitas commendatur, in Paulo doctrina, ut advertamus in Ecclesia Dei et scientiam esse necessariam, et simplicitatem esse dilectam.

Necessarie, fratres carissimi, de venerabilium apostolorum passionibus atque obitu patrum nostrorum annua festivitate laetamur, quia fiducia Christianae fidei credimus, eos tormentis suis indeptos esse gloriam et perpetuitatem vivendi vitae suae fine quaesisse. Quis enim dubitet illos suo regnare cum Domino, qui sequentes ejus vestigia mortem moriendo vicerunt, aut quomodo non manifestum est apud illum regem in cruciatibus esse victoriam, cui triumphus in cruce est? Elegerunt itaque Ecclesiarum principes ob honorem fidei patienter occumbere, quos auctor vitae praemisso suae mortis exemplo, mortem docuit non timere. Laetemur ergo et exsultemus, gloriosissimos patres nostros obiisse pro Christo, quia qui primitus pro aeterno ipso cruoris sui censu vitam sibi mereatur aeternam. Aeternitatis enim mercatus agitur, ubi non pecuniae quantitas, sed sanguis fidelis in pretio est, ubi sic mors adimit vitam, ut illatae morti immortalis vita succedat. Et ideo, fratres, cui amore Christi exosus est mundus, mundum non invitus amittit, sicut dicebat beatissimus Paulus: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I). Quam pulchre ait et mori lucrum! Quoniam qui Christo vivit, si pro Christi honore moriatur, coeli sibi regnum damno praesentis lucis acquirit. Mori namque pro Christo regnare cum Christo est. Qui religiosam mortem in lucrum sibi reputat, ostendit se morte sua proficere, non perire. Nam et Dominus et Salvator noster ait: Qui perdiderit animam suam propter me 667 inveniet eam (Matth. X). Quid hoc est, carissimi, qua ratione, amissa semel anima suo poterit ab homine reperiri? Poterit, fratres, poterit non ratione, sed fide. Poterit sine dubio, quia resurrectionis beneficio reparato corpori anima servata reddetur. Quod enim Deo possibile est, facere homini non est impossibile cogitare, ut ait futurorum conscius Paulus apostolus (I Cor. II): Nec oculus vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum. Dicendo ergo Dominus: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam, ostendit in illo adventus sui gloria, in quo omnis homo substantiae suae statum vitamque recipiet, animae nostrae corporisque consortium formandum; homo enim anima et corpore constat. Unum sine altero disjuncta ac dissipata natura est. Si removetur corpus, amittit. Cum ergo dicitur, Qui perdiderit animam suam, inveniet eam (Matth. X), revelatur nobis, cum secundum Dei nostri fidele promissum renovabitur mundus, et animam corpori, et corpus animae esse reddendum. Ideo et Salvator dicebat: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehenna (Ibid.). Itaque potestas disperdendae animae ostendit in Christo reparandi hominis potestatem. Nec miremur, carissimi, si perfidiam saevientis saeculi Paulus gladio, Petrus cruce damnarunt, quorum Dominus ipsum mundi principem mirabilibus terruit, increpationibus arguit, passionibus triumphavit. Invenit quippe in eis diabolus, quod possit occidere, non tamen invenit quod posset tenere captivum. Et quid mirum si perimitur gladio servus occisi? Quid mirum si in cruce tollitur discipulus Crucifixi? qui secuti sunt patientis exemplum, consecuti sunt regnantis imperium. Assumpsit ergo Christus Petrum et Paulum, unum piscantem, alium persequentem. Et Petro quidem regni sui claves, Paulo verbi sapientiam dedit. Nec incredibile hoc, quoniam qui aquam produxit 568 e petra, Ecclesiam fundavit in Petro. Qui adorare compulit magum, persecutorem docuit praedicare. In his duobus, carissimi, quantum exiguis sentire fas est, gemina Ecclesiae forma, et humani generis diversitas figuratur. Petrum namque commendat simplicitas, Paulum doctrina sublimat, ut advertamus in Ecclesia Dei, et scientiam esse necessariam, et simplicitatem esse dilectam. Simplicitatem autem dico, non illam quae ignaviae stupore torpescit, sed illam quae vigilanter incendens prodesse aliis noverit, nocere ipsa non possit, ut in uno eodemque sit homine cauto simplicitas, et benigna prudentia secundum illud quod dictum est: Estote ergo astuti ut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X). Nam simplicitatem Petri, et vigor vivacissimae mentis armabat, et spiritalium consiliorum providentia muniebat. Simplici utique prudentique corde Petrus erat, cum incarnationis dominicae sacramentum non inquirendo confessus est, sed credendo, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Qua confessione, carissimi, et profuit universis, ut simplex, et opiniones non recte credentium repulit ut astutus. Igitur doctrinae gratia coelum Paulus ingreditur, simplicitatis merito aperiendi coeli Petrus accipit potestatem. Haec nobis idcirco, carissimi, ut intelligamus a fide Dei nostri nec doctos repelli, nec simplices refutari. Quantum autem fidei veritas habet, manifestum est omnibus, simplicitatem Petri habuisse Paulum, ipsique Petro Pauli prudentiam non defuisse. Nam utrumque idem spiritus edocebat. Hac ratione, carissimi, et Paulus petra est Christi, et vas electionis est Petrus. Uterque enim velut coelestis lapis, fortitudinem praestat infirmis, uterque vas electum sitientibus fidem Christi ab aeterno fonte vitalis poculi fluenta profundit. Et ideo, quia una illis fides, una gloria, unus victricis passionis est dies, una utrumque devotio populorum omnium plena confessione veneratur.

SERMO LXVII. De eodem natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli II. ADMONITIO. 569 Etsi in codice Vaticano 1269, fol. 77, a tergo, S. Leoni Magno hic sermo ascribatur, Ballerinii tamen fratres, viri doctissimi, eum non esse in sermonibus ejusdem sancti doctoris numerandum judicarunt. Quamobrem hunc quoque S. Maximo, ut in codice Ambrosiano legitur, secuti clar. Muratorium attribuimus.

ARGUMENTUM.-- Paterno apostolorum sanguine Ecclesia convaluit. Christianae fidei regnum mundanis dominatur imperiis. Petrus omni firmior petra passus est, ut pastor pro commissis sibi ovibus. Cavendum est ne quid virtuti prudentiaeque nostrae arrogemus. Cur Paulus sese privilegio gentium tuebatur?

Exsultemus, fratres, et gloriemur in Domino Deo nostro, quia apostolorum natalis Ecclesiae est nutrimentum: sicut enim parvulus quisque materni uberis lacte nutritur; ita tunc Ecclesiae consurgentis infantia paterni sanguinis ubertate convaluit. Nam ex quo benedictionem fecundi cruoris sterilis terra suscepit, innumera exinde per universum mundum multitudo credentium pullulavit. Quis ita demens Christianae fidei inesse abneget veritatem, quam tristitiae non fatigant, supplicia non conturbant, neque ullus corporeae mortis terror inclinat? Cui etiam in sempiternum gaudium persequentum tormenta proficiunt, cujus regnum per aeternam invictamque potentiam mundanis dominatur imperiis. Ut autem plenius advertamus, quanta sit coelestis regni terrenique distantia, documenta nobis de praesentibus capiamus exemplis. Ecce reges praetereuntis hujus saeculi devotionem erga se militum suorum in hac tantum vita honoribus muneribusque conservant, nihil penitus habentes, quod possent suis sibique praestare post mortem. Christus autem rex omnium saeculorum, electos suos labore, nuditate, fame, cruciatibus, morte insuper remittit affligi; quia potestas ei est suscitare defunctum, spoliatum praesenti vita regni sui luce vestire, et remota lege mortis, perpetuitatem dare mortali. Quod autem nonnunquam a fidelibus viris regum praemia renuuntur, quod eis abominatae sunt omnes saeculi dignitates, quod ut vanum respuunt, quidquid illis hic mundus obtulerit pretiosum, spes illa omnimodis facit, quia per gratiam 570 Christi sui potiora sibi quandoque praestanda fides servata praesumit. Quis non stupet in voluntate Christi esse hoc tam mirabile sacramentum, qui sanctis suis sic sua promittit praemia, ut eis tormenta praemittat, sic futurae vitae praedicat caritatem, ut praesentem doceat non amari? Hic religionis est veritas, ubi tristitia gaudium gignit, ubi inops nuditas incorruptionis vestimenta praetexit, decoriari gloria ( forte legendum ubi dedecorari gloria), ubi exuri refrigerium, ubi occidi triumphus est. Haec est mors, carissimi, si modo fidem nostram sancti Spiritus erigat et confirmet auctoritas, quam pueri non renuunt, juvenes non declinant, maturiores eligunt, senes ambiunt, feminae non paverunt. In passione enim martyrii ubi fides firmior regnat in homine, sicut saepe jam factum est, nec aetas illa se subtrahit, nec sexus excusat. Ibi, fratres, ibi praetenditur infirmitas corporis, ubi fides non habet firmitatem. Ideo gloriosissimus Petrus stabilitate fidei suae omni firmior petra, dum Christi crucem praedicat, suam vicit; nec timuit crucifigi, quia Crucifixum timuit, et amavit. Passus ergo est Petrus, ut optimus servus pro Domino, ut fidelis discipulus pro magistro, et ut pro commissis sibi ovibus pastor electus, illius ad mortem secutus vestigia, cujus semitam sequebatur ad vitam, et quia consimilem regis sui subiit passionem, coelestis regni clave suscepta, similitudinem regnantis suscepit. Aut quomodo ille vitae propriae timeret occasum, qui probaverat Christum suum regnare post mortem? Quomodo refugeret crucem, qui in corpore Domini sui redeuntis a mortuis beatae crucis signa cognoverat? Quomodo crucifigentum vulnera recusaret, qui Redemptorem mundi clavorum vestigia portasse secum sciebat ad Patrem? Ille pro suo Domino obitum formidaret, cui ipse vitae auctor et mortem, et genus mortis praescientiae suae ore praedixerat? ita dicens: Cum esses junior cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alius te praecinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI). Hoc est dicere: Cum esses junior, Petre, manus 571 te propriae ministerio succingens tuam sequebaris in omnibus voluntatem. Cum autem senueris, manus te cinget extranea, et ducet quo tu non vis, ac juventutis tuae libertatem mutabis in servitium senectutis. Ducet, inquit, te quo tu non vis. Nunquam nolebat Petrus pati pro Domino suo, cui ante jam dixerat: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII). Volebat quidem ut devotus mori, sed quia velut ultro morti se ingerebat, quamdam praesumentis habere videbatur audaciam, nam qui ut infirmus mori non vult, et idem ut confortatus a Deo non refugit passionem, pariter in semetipso, et trepidae carnis ostendit affectum, et fidelis animi implet officium. Igitur ubi apostolus sponte morti se offerebat, ibi timuit mori, et ubi nolens est ductus ad crucem, non timuit crucifigi, quia illic humana fatigabatur infirmitas, hic coelestis Spiritus fortitudo vincebat. Omnis enim nostra devotio, si quasi suis viribus fidat, continuo ut infirma lassescit. Si vero quis pre ce supplici divinae gratiae boni sui propositi commendet effectum, nulla illum cogent saeculi hujus adversa nutare. Cavendum itaque, fratres, ne quid virtuti prudentiaeque nostrae de his quae recte gerimus, arrogemus, docente Domino apostolos suos, et dicente: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Qua sententia praemonente ab ipso nobis speranda sunt omnia. Cuncta etiam, quae prospere veniunt illius reputanda muneribus, sine quo, ut ipse dicit, nullum penitus votorum nostrorum possumus habere successum. Denique quomodo praesumpsit Petrus dicere Domino: Animam meam pono pro te (Joan. XIII); non longe post puellae interrogationem turbatus respondit, nescisse se hominem. Propter quod flevit amarissime; et ubi ait Christus, Petrum ducendum esse quo nollet, ibi victoriam triumphalis passionis obtinuit. Non ergo est reprehendendus apostolus si pro Christi honore animosius optabat et mori, quia praesumptio illa, quae de 572 fervore fidei venit, etsi laudabilis non videtur, magnam tamen habet ad Dominum, ex ipsa conscientiae suae devotione fiduciam. Verum propter cautelam fidelium suorum, nostraeque infirmitatis perfugium dicebat Salvator discipulis suis: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. V). Hoc est dicere: Declinate quidem passionem, ne forte per tormenta vincamini; capti tamen nolite cedere persequenti; volo enim servos meos mortem nec exspectare, nec timere, quatenus inesse vobis sapientiam, nec deesse fidem stultus persecutor agnoscat; quia mortem non vitare, cum possis, temeritatis est vitium, perimenti autem non cedere fortitudo credentis est. Habet hoc ratio, et virtus fidei nostrae, ut in confessione Christiani nominis nec optemus mortem, nec timeamus occidi. Sic ille, vas electionis, gloriosissimus Paulus, ne a gentilibus vel virgis macularetur, clamabat civem se esse Romanum, et injuriam corporis sui saecularium legum praescriptione submovit, ereptumque se de periculis ac mortibus scripta exsultatione gaudebat. Quod si ut curiosus inquiras cur privilegio gentium sese tuebatur Apostolus, scito hoc apostolici fuisse consilii, ut illos qui Dei nostri reverentiam non habebant, propriis eorum legibus territos confutaret, nec data sibi a Domino potestate voluit in eos exercere vindictam, qui se missum ad salutem noverat persequentum. Nam quid virtus possit apostoli sensit magus ille caecatus, et de muliere divinante Piton probavit ejectus. Sed tamen ubi dispensatione dominica tempus ei passionis advenit, confidenter gentili ferro fidelia colla subjecit, et qui dudum verbera respuebat, gladium non refugit. Haec enim sancta perfectaque mensura credendi, haec irreprehensae devotionis est sanitas in certamine fidei, et nolle mori, et patienter occumbere, quia Deus noster non mortem nostram requirit, sed illam mentem quam mors superare non possit.

SERMO LXVIII. De eodem natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli III. ADMONITIO. 573 Anonymus hic sermo est in codicibus Vaticanis 539, 1269, 4951, et Reginae 535. Inscriptus autem sancto Ambrosio apud Gillotium num. 67 legitur. Nos sancto Maximo eumdem esse ascribendum volumus; quod non modo in praeclaro Ambrosiano codice ejus ornatur nomine, sed etiam in veteribus atque praestantissimis codicibus duobus Sanctae Crucis in Jerusalem 90 serm. 2, et 99 serm. 31, et in cod. Bibl. olim Minor. Convent. in Laurentian. IV Plut. XVII, quo in postremo inscriptio est hujusmodi: De sanctis apostolis Petro et Paulo sermo sancti Maximi episcopi.

ARGUMENTUM.-- De viso vasis pleni quadrupedibus ac volatilibus S. Petro oblato, quo diversarum gentium congregatio collecta in una Ecclesia demonstratur.

Natalem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli hodie celebrantes, fratres carissimi, diversis epulis nos reficere debemus, et tantam festivitatem magna cum laetitia celebrare. * Quis enim talium virorum solemnitatem non magna cum laetitia celebraret? * Quis enim in talium virorum solemnitate non magnos sibi exhibeat apparatus, ut quo plus expenderit, plus se apostolos amare confirmet? Verumtamen non opus est proprio sumptu ad refectionem nostram. Nam natali suo S. Petrus ipse nos reficit; est enim omnibus copiis refertum vas ejus, quod illi de coelo esurienti delatum est. Igitur qui esurit sicut Petrus, reficitur ipse cum Petro. Ut quid ergo praeparemus nobis proprium prandium, cum apostolico ferculo saginemur? Cur nobis inquiramus terrenas epulas, cum coelestes copias habeamus? Dicit enim S. Lucas in Actibus apostolorum (Cap. X, XI, etc.), post orationem esurienti Petro circa horam sextam, aperto coelo vas quoddam splendidum, velut linteum fuisse delatum, in quo erant omnia quadrupedia terrae et volatilia coeli; et dixisse Dominum ad eum: Petre, surge, immola et manduca (Act. X). Ecce Petrus, qui 574 dicit alibi: Aurum et argentum non est mihi (Act. III), nunc convivii ejus vasculum splendidius est argento: ut qui propter Christum argenti speciem refutasset, per Christum argenti nitore ditaretur. Pransuro igitur Petro desunt coquorum apparatus, desunt obsequia famulorum; sed quod est melius ministeria divina non desunt, et utiliori commutatione sancto viro, quod deest in terris, abundat in coelis; ut se reficiat enim Petrus, non cellarium sollicite reseratur, sed coelum ipsum protinus aperitur. Legimus in Scripturis (III Reg. XVII) sanctum Eliam in deserto corvis ministrantibus pastum; quanto melius Petrus, cui non parvam escam terrena avis porrigit, sed integrum convivium multitudo angelica subministrat! Post orationem ergo esurit Petrus. Mirandum cur sanctum virum post orationem fames sequatur, cum soleat fames oratione depelli, et esuriens anima nonnisi observationibus saginari. Sed puto Petrum post orationem, non cibum esuriisse hominum, sed salutem; nec inedia vexatum esse corporis, sed inopia credentium laborasse. Cum enim Judaicus populus perfidus et ingratus, illo praedicante, Christo non crederet, famem quodammodo Petrus sui officii sustinebat. Famem enim patitur, qui minime fructum sui laboris assequitur. In coenaculum igitur ad orationem festinus ascendit. Bene ait, in coenaculum ad orationem ascendisse Petrum, quia omnis sanctus, quando orat relinquens 575 humilia, vel terrena in altum mentis extollitur, et in sublime suspensus rapitur, et cogitatione sancta coelo vicinus efficitur. Atque ibi esurienti illi, hoc est cogitanti in cordis sui sublimiori loco pro salute Judaici populi offertur vas diversorum generum animalibus plenum, velut Divinitate dicente illi: Tu in Judaeos solus esuris; ecce tamen fidei tuae cunctarum gentium diversitate reficio. Nam utique diversa animalia collecta in uno vasculo, diversarum gentium congregatio collecta in una Ecclesia demonstratur: quae Ecclesia in illius vasculo splendido, dum non habet maculam neque rugam, lintei nitore resplendet. In qua primum animal Deo ex gentibus centurio Cornelius immolatur. De hoc ergo vasculo suo hodie nos reficit Petrus; cum enim videmus gentilium turbas ad fidem Christianitatis accurrere, simul cum apostolis gratulamur. Non enim mortui sunt, quorum 576 curamus natalem hodie, sed renati vivunt plane, quia participes effecti sunt Christi, qui vita est omnium. Quamvis enim corpora passione caesa sint, interruptus tamen non est ordo vivendi; igitur enim et Deo gratias agunt, et laudes Salvatori referunt; nisi quod resoluta membrorum sarcina, magis adhaerent Christo; sicut ait Paulus apostolus: Dissolvi et esse cum Christo quanto melius (Philip. I)! Non ergo dicenda est mors qua interveniente caremus persecutore, et Christo nectimur. Non est plane dicenda mors quae Christo mortuum socians, lucrum efficit morientis, sicut ait beatus Apostolus: Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid.). Illa autem vera mors quae etiam viventem hominem peccatorum morte constringit; quia quamvis vivere videtur, sceleribus tamen suis morti videtur addictus, sicut ait Apostolus de illa deliciosa vidua: Haec autem vivens mortua est (I Tim. V).

SERMO LXIX. De eodem natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli IV. ADMONITIO. Quod dictum est supra de utilitate, quam ex multorum codicum mss. collatione comparavimus, ut scripta ab imperitia amanuensium diversis auctoribus supposita dignosceremus, hic clarius patebit. Hunc enim sermonem duo codices Vaticani, 1269 et 1277, sancto Ambrosio tribuunt; alter vero Vaticanus 4951 S. Augustino, hac epigraphe insignitum: S. Augustini sermo dicendus in festo sanctorum Petri et Pauli, codex Vallicellanus A 9 sanctum Leonem Magnum auctorem appellat. Incertum ergo esset hac in diversitate judicium, nisi plurimorum mss. consensum in Maximum haberemus. Codici enim Ambrosiano quatuor accedunt testimonia, duorum scilicet codicum 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem, duorumque Casinensium 102 et 305 S. Maximo suffragantium. Cum vero nec Ballerinii, nec Cacciarius suis in editionibus opp. S. Leonis Magni hunc sermonem collocarint, nec monachi S. Mauri inter genuinos S. Augustini sermones, sed in appendicem sub num. 201 traduxerint, de hisce Patribus esse quaestio non debet. Dubitarunt iidem Benedictini monachi in eadem appendice, an forte Ambrosio ascribendus esset; verum cum in ejus editione anni 1690 eumdem praetermiserint, ab hujusmodi opinione recessisse videntur. Ascribe idus ergo S. Maximo hic sermo jure est, contra editionem Parisiensem opp. S. Ambrosii an. 1569, ubi sub num. 68 sermonum collocatus fuit.

577 ARGUMENTUM.-- Petri virtus in omnem terram diffusa est, et Pauli Epistolarum verba in fines orbis terrarum penetrarunt. De claudo sanato a Petro, de Paulo vase electionis, deque utriusque apostoli martyrio.

Notum vobis omnibus est, fratres, et universo mundo notissimum, quod beatissimorum Petri et Pauli natalis est hodie, nec aliquam partem orbis latere potest tanta devotio: siquidem cum de his dicat David propheta: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII); in omnem terram mirabilis Petri virtus diffusa est, et in fines orbis terrae Epistolarum Pauli verba penetrarunt. Quis enim non audivit quod primum beatus apostolus Petrus sedenti ad speciosam portam templi claudo, et ex matris suae ventre, olim jam debili, pedum restituerit firmitatem, ut quod natura minus contulerat, apostolica gratia repararet? Cum enim claudus ille stipem rogans, aliquid pecuniae se ab apostolis crederet recepturum, ait illi apostolus Petrus: Argentum et aurum non habeo; sed quod habeo, hoc tibi do: In nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III). Beata plane largitas, quae petenti argentum quidem non contulit, sed contulit sanitatem! Beata largitas, quae de thesauris aurum non protulit, sed protulit medicinam! Beatus est ille claudus, qui dum stipem quaerit pecuniae, divitias incolumitatis accepit. Hoc enim ab apostolis donatum meruit, quod nullis thesauris a medicis redimere potuisset. Primum ergo signum mirabilium suorum Petrus fecit, claudo pedum restituendo vestigia. Diximus frequenter ipsum Petrum petram 578 a Domino nuncupatum, sicut ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Si ergo Petrus petra est supra quam aedificatur Ecclesia, recte prius pedes sanat, ut sicut in Ecclesia fidei fundamentum continet, ita et in homine membrorum fundamenta confirmet: recte, inquam, primum in Christiano pedes curat, ut jam non trepidus, nec imbecillis possit supra petram Ecclesiae stare, sed robustus, et fortis incedere. Ubi autem verba Pauli non leguntur? Quis locus ea litteris non inscribit, corde retinet, conversatione custodivit? Qui Paulus a Domino vas electionis est nominatus. Bonum vas, in quo pretiosa mandatorum Christi praecepta conduntur: bonum vas, de cujus plenitudine substantia vitae populis semper erogatur, et plenum est. Optima apostolorum nomina, petra, et vasculum necessaria domui Salvatoris. Domus enim petrarum fortitudine construitur, utilitate vasis ornatur. Petra ad firmitatem, ne labantur, sustentat populos; vas ad custodiam, ne tententur, operit Christianos. Exitus vero eorum de hoc saeculo quam beatus fuerit, nemo est qui nesciat. Nam prima haec in illis beatitudo est, quod ambo una die passi esse noscuntur, scilicet, ut quos una fides servitio devinxerat, una dies martyrio coronaret. Deinde ipsa passio, diversa licet in singulis fuerit, tamen quanta referta est gratiae sanctitate? Nam Petrus crucis, sicut Salvator, exitum tulit, et dominicae devotionis similitudine nec in morte disceptus est; scilicet ut quem imitabatur fide, imitaretur et passione. De Pauli vero cervice, cum eam persecutor gladio percussisset, dicitur fluxisse magis lactis unda quam sanguinis; et mirum in modum S. Apostolum baptismi gratia in ipsa 579 caede exstitisse splendidum potius quam cruentum. Quae quidem res in S. Paulo stupenda non est. Quid enim mirum si abundat lacte nutritor Ecclesiae, sicut ipse ad Corinthios: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Haec est plena repromissionis illa terra quam patribus nostris promisit Deus, dicens: Dabo vobis terram fluentem lac et mel (Exod. III). Non enim de hac terra locutus est quae manantibus aquis coenum involvit, lutumque permiscet, sed de illa terra Pauli, et similium Pauli, quae jugiter purum suaveque distillat. Quae enim Pauli epistola non melle dulcior est, lacte candidior? Quae epistolae, tanquam ubera, Ecclesiarum populos nutriunt ad salutem? De cervice ergo Apostoli pro sanguine lac manavit. Legimus in epistola ipsius, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. V). Jam igitur Paulus possidet regnum, 580 quoniam caret sanguine, qui impedire dicitur regnaturos. Adhuc ergo Paulus in terris positus etiam in regni coelestis substantiam transformatur. Ideo, fratres carissimi, quotiescunque martyrum memorias celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus ad domum Dei, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem effusione sui sanguinis pepererunt, qui tam sacratam hostiam pro nostra propitiatione Domino se obtulerunt; praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Quisquis ergo honorat martyres, honorat et Christum; et qui spernit sanctos, spernit Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, etc.

SERMO LXX. De natali S. Laurentii levitae et martyris I. ADMONITIO. Sanctis Ambrosio et Augustino, in veteribus opp. horum Patrum editionibus, hunc sermonem attributum videmus; in codice Casinensi CXI, fol. 205 a tergo, sancto Leoni; in codicibus vero Urbevetano, et Vaticanis duobus 1269, et 1272, nemini; at non modo in praeclarissimis Ambrosiano et Sanctae Crucis in Jerusalem 90 et 99, sed etiam in Laurentianis duobus, id est 39 Plut. XVII, et 174 Bibl. olim Aedil. eccl. metrop. Florent., ac praeterea in Vaticano 6451, in Vercellensi 66, in Mediolanensi bibl. imperial. basil. Sancti Ambrosii pag. 214, in Chisiano 16 pag. 8, in Farfensi, in Casinensi 122 pag. 108, et in Passionario Lucensi p. +, S. episcopo Taurinensium Maximo nuncupatum legimus. Huic igitur eumdem inscribendum esse existimavimus; ejusque fragmentum nondum editum, ex laudatis Laurentianis codicibus inscriptum, ad vulgatum attexuimus.

ARGUMENTUM.-- Mundum universum sanctus Laurentius passione sua illuminavit, qui longa et multiplici poena cruciatus, non minori quam tres pueri in camino ignis inclusi, gloria praeferendus est. De imitatione martyrum cogitemus.

Beatissimi Laurentii martyris, cujus natalem hodie celebramus, passionem nosse vos credo; et quanta in persecutione pertulerit, dilectionem vestram scire posse non dubito. Tanta enim martyrii ejus gloria exstitit, ut passione sua mundum illuminaverit universum. Illuminavit plane mundum Laurentius eo lumine quo ipse succensus est, et flammis quas ipse pertulit, omnium Christianorum corda calefecit. Quis enim hoc exemplo nolit pro Christo ardere cum Laurentio, ut possit a Christo cum Laurentio coronari? Quis nolit ad horam 581 sustinere Laurentii ignem, ut aeternum gehennae non patiatur incendium? Beati igitur Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem. Etsi nobis persecutoris flamma deest, fidei tamen flamma non deest. Non ardemus quidem corpore pro Christo, sed ardemus affectu. Non subjicit mihi persecutor ignem, sed suggerit mihi ignem desiderium Salvatoris. Esse autem Salvatoris ignem legimus in Evangelio, dicente eodem Domino: Nescitis quia veni ignem mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Quo igne succensi, Amahus et Cleophas dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Hoc igitur igne etiam beatus Laurentius accensus flammarum non sentit incendia, et dum Christi ardet desiderio, persecutoris poena non ardet. In quantum enim in illo fidei ardor fervet, in tantum supplicii flamma frigescit. Corporali enim beatus Laurentius laborabat incendio. Hinc amore Christi succenditur, inde persecutoris flamma torquetur; sed divinus Salvatoris ardor materialem tyranni exstinguit ardorem. Quamvis enim in favilla membra solvantur, fidei tamen fortitudo non solvitur: corpus quidem detrimentum sustinet, sed lucrum salutis acquirit. Non enim, fratres, beatus Laurentius cita vel simplici passione perimitur. Nam, qui 582 gladio percutitur, semel moritur, qui flammarum camino mergitur, uno impetu liberatur; hic autem longa et multiplici poena cruciatur, et mors ei non desit ad supplicium, et desit ad finem. Dicitur enim ab illo saevissimo persecutore haec illi continuata poena, ut ardentium exposita mole carbonum, insuper ferrea crate distentum lenta flamma consumeret, ut non tam inflammando cito interimeret hominem, quandiu exurendo torqueret; ita ut cum unum latus exustum persecutor cerneret, aliud latus ignibus objiceret exurendum. Legimus Ananiam, Azariam et Misaelem beatissimos pueros a rege in camino ignis inclusos in poenarum suarum deambulasse flammis, et igneos globos pedibus conculcasse (Dan. III). Unde et beatus Laurentius non minori gloria est praeferendus; siquidem illi in poenarum suarum flammis ambulant, hic et in ipso supplicii sui igne discumbit; illi vestigiis pedum conculcaverunt incendia, iste laterum suorum diffusione restinguit. Illi, inquam, stantes in poena elevatis manibus orabant Dominum; hic autem prostratus in sua poena toto corpore Dominum deprecabatur. Iterum beatus Laurentius in dorsum supinus vertitur, et renes ejus ignibus exuruntur; ut impleretur psalmi prophetia quae dicit ex persona Laurentii: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV). Duplici se utique postulat 583 igne comburi. Nam si de uno et solo mundi igne loqueretur, sufficeret renes tantum exurendos incendiis obtulisse. Cor autem nisi Christi flamma non uritur; atque ideo ad comparandam devotionem suam geminum sibi ignem postulat, ut, luctamine habito, ostendisset plus posse amorem Christi quam poenam tyranni. Honoremus igitur, fratres, beatum Laurentium, qui dum fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superare, et amore Christi diem judicii non timere. Nos vero, fratres dilectissimi, si ad consortium sanctorum martyrum pervenire volumus, de imitatione martyrum cogitemus. Debent enim in nobis . . . aliquid de suis virtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur Dominum supplicare. Si enim tormenta quae sancti martyres pertulerunt sufferre non possumus, contra malas concupiscentias, ipsis intercedentibus, repugnemus. Et quia non desunt quotidiana peccata, non desunt etiam quotidiana 584 remedia. Non se credat aliquam felicitatem vel aliquod verum gaudium in hoc saeculo possidere. Beatitudinem hic praeparare potest; possidere non potest. Duo sibi tempora ordine suo succedunt. Tempus flendi et tempus ridendi. Nemo se circumveniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. Scimus enim quod omnis homo gaudere desiderat; sed non toti ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquirere. Verum in hoc mundo gaudium non fuit, nec est, nec esse poterit. Si enim ipse Dominus in Evangelio discipulos suos admonet, dicens: In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI). Et iterum: Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium vestrum (Ibid.). Ita sic in hac vita cum labore et dolore, quod bonum est auxiliante Domino faciamus; ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exsultatione possimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXI. De eodem natali S. Laurentii levitae et martyris II. ADMONITIO. 585 In codicibus quatuor bibl. Laurentianae nondum editus hic sermo sancto Maximo inscriptus legitur, id est in 39 Plut. XVII, pag. 171, in 173 et 174 bibl. olim aedil. metrop. eccles. Florent., et IV Minor. Convent. Plut. XVII. Exstat quoque in cod. Casinen. 100, pag. 136, cum inscriptione hujusmodi: In nativitate sancti Laurentii martyris, sermo sancti Maximi episcopi. His ergo confirmati perspicuis testimoniis in lucem proferre non dubitamus.

ARGUMENTUM.-- Sanctus Laurentius Ecclesiae Romanae nutritius, indigena martyr, sedisque apostolicae archidiaconus a sancto Maximo appellatur, ejusque misericordia erga pauperes, fortitudo, atque martyrium eleganter describitur.

Quamvis, fratres carissimi, passionem quae in praesenti die de perfidia saeculi triumphavit universus nobis cum stupeat mundus, praecipuo tamen gaudio virtutem nutritii sui Ecclesia Romana miratur. Debet enim gaudere prae caeteris, quae tanto nobilitata sanguine peculiarem quodammodo indigenae martyris possidet dignitatem. Hic igitur, dum in sede apostolica archidiaconatus fungeretur officio, et perdere eum vasa coelestibus dicata mysteriis avarus persecutor urgeret, egenorum multitudine congregata divisit misericorditer vir fidelissimus quod redigere in praedam sacrilegus ambiebat; maluitque vir singularis imperii motus atque impetus exigere potestatum, quam veneranda ministeria impiis per eum oculis proderentur. Quo religiosissimo facto ejus, immoderata mox crudelitate furor gentilis incanduit, raptumque continuo craticulae subjecit ignibus superponi, ut vigorem devotae mentis ustione corporis approbaret. Nescit enim fidelissimum pectus mortali incendio cedere, quod in omnem fortitudinem saeculi jam spiritus fervor accenderat. Quid fortasse, Pagane, desaevis? Quid meditaris inania? Ignis tuus non est Laurentii poena, sed lumen. Flamma tua, qua eum cruciari putas, examinatio veritatis est, non miseratio Christiani. Nam quod, fratres carissimi, talia perpeti servulos suos potestas 586 divina permittit, majestatis hoc aeternae est, arcanumque consilium, quatenus omnis infidelitas recognoscat fidem nostram omni veritate subnixam. Cujus tam secura possessio est, ut furentem rideat mundum, ut de ipsis corporis sui suppliciis glorietur. Exuritur pro veri Dei assertione Laurentius, et dum mundanas pariter sustinet flammas, perpetuum sibi gehennae restinguit incendium. O cunctis fidelibus optabilis cruciatus, quo illa omnis tremendi judicii poena dissolvitur! O ignis desiderabilis, quo piis mentibus sempiternum refrigerium comparatur! Decoloratur quidem ignibus caro Laurentii, sed anima martyris decoratur; labefactatur corpus, sed spiritus convalescit, et membrorum corruptio laetantem animam transmittit ad Deum, ut corpus quod tormentis pro veritate non cessit, privilegio victricis animae gloriosius reformaret. Sed videamus nunc qua fidei patientia S. Laurentius flammarum pertulit cruciatus. Hic igitur dum multiplicato igne, candentis ferri adustione perfringitur, et dum diro actus supplicio deficere jam putatur, subito indignantis ridentisque prorupit in vocem: Versate me, inquit; rex, manduca, jam coctum est. Quo, quaeso, crudelissimus tortor pudore confusus est, cum inter supplicia constituti hominis non solum nulla honoratus est prece, sed correptione insultantis est increpatus! Et quanto eum Laurentius ludibrio deputavit, ut cum sibi escam opimo subtraxerat prandio, cibum adusti sui corporis exhiberet! Haec sunt ergo, fratres, Laurentii merita, haec martyrii ejus gloria. Ditavit pauperes, sacramenta non perdidit, insultavit ignibus, et mundum victor relinquens persequentis insaniam triumphali voce damnavit.

SERMO LXXII. De eodem natali S. Laurentii levitae et martyris III. ADMONITIO. 587 Nec hunc quidem typis vulgatum fuisse intelligo, quem ex codice Vaticano Ottoboniano 106 exscripsi, quod primus aliorum trium sancto Maximo attributorum prae se ferret ejusdem nomen.

ARGUMENTUM.-- In sanctis martyribus clarius fulget amor quo Deus proximusque diligitur. Mirabili fuit Laurentius fortitudine de Christi amore concepta. Hierosolyma clarificata a Stephano, Roma a Laurentio.

Cum omnium, dilectissimi, summa virtutum et totius plenitudo justitiae de illo amore nascatur quo Deus proximusque diligitur; in nullis profecto hic amor sublimius excellere, clariusque fulgere, quam in beatissimis martyribus invenitur; qui Domino Jesu Christo pro omnibus hominibus mortuo, propinque sunt imitati, tam ardore caritatis quam opere passionis. Quamvis enim illi dilectioni qua nos Dominus redemit nulla cujusquam benignitas possit aequari; quia aliud est pro justo mori hominem, sui necessitate moriturum; aliud pro impiis occumbere a debito mortis alienum. Multum tamen universis hominibus etiam martyres contulerunt, quorum fortitudine ita ejus largitor usus est Dominus, ut poenam mortis et atrocitatem crucis nullis non vellet esse terribilem, sed multis fecisset imitabilem. Si ergo nullus bonus sibi soli est bonus, nec cuiquam sapienti sibi tantum est amica sapientia; et haec verarum natura virtutum est, ut multum a tenebroso abducat errore, qui earum clarus est lumine, ad erudiendum Dei populum nulla est utilior forma, quam martyrum invicta patientia; facilis ad exorandum fit ratio efficax ad suadendum. Validiora tamen sunt exempla quam verba, et plus est opere docere quam voce. In quo excellentissimo genere doctrinae beatus martyr Laurentius, cujus passione dies hodiernus illustris est, qua gloriosa polleat dignitate etiam persecutores ejus sentire potuerunt. Quam ille mirabili fuit animi fortitudine de Christi principaliter amore concepta; quae non solum ipsa non cederet, sed etiam alios exemplo suae tolerantiae roboraret! Cum enim furor Gentilis in lectissima quaeque Christi membra saeviret, ac praecipue eos 588 qui ordinis erant sacerdotalis impeteret, in levitam Laurentium, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat, impius persecutor efferbuit. Duplicem sibi proponit praedam de uno viro, quem si fecisset, sacrae pecuniae traditorem faceret, etiam verae religionis exsortem. Armatur itaque gemina face homo pecuniae cupidus et veritatis inimicus: avaritia, ut rapiat aurum; impietate, ut auferat Christum. Postulat sibi ab immaculato sacro praesule opes ecclesiasticas, quibus avidissimus inhiabat inferri. Cui levita castissimus ubi eas repositas haberet ostendens, numerosissimos sanctorum pauperum obtulit greges, in quorum victu atque vestitu inamissibiles condiderat facultates. Quae tanto integrius erant salvae, quanto sanctius probabantur expensae. Fremit praedo frustratus, et in odio religionis, quae talem divitiarum usum instituisset ardescens, direptionem thesauri potioris aggreditur, apud quem nullam denariorum substantiam reperisset; illud depositum, quo sacratius erat dives, auferret, renuntiare Laurentium jubet, et solidissimam illam levitici animi fortitudinem diris parat urgere suppliciis; quorum ubi prima non obtinent, vehementiora succedunt: laceros artus et multa verberum sectione concisos subjecto praecepit igne torreri; ut per cratem ferream, quae jam de fervore continuo vim in se haberet urendi, conversorum alterna mutatione membrorum fieret cruciatus vehementior, et poena productior. Nihil obtines, nihil proficis, saeva crudelitas; dum Laurentius in coelis alleviatur, tu deficis flammis tuis. Superari caritatis Christi flamma non potuit, et segnior fuit ignis qui foris ussit, quam qui intus accendit. Saevisti, persecutor, martyri, et auxisti palmam dum aggeras poenam. Nam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum reperit, quando in honorem transierunt triumphi etiam instrumenta supplicii? Gaudeamus igitur, dilectissimi, gaudio spirituali de felicissimo inclyti viri fine. Gloriemur in Domino, quod mirabilis in 589 sanctis suis, in quibus nobis praesidium constituit et exemplum. Atque ita per universum mundum clarificavit gloriam suam, ut a solis ortu usque ad occasum leviticorum luminum lumina corruscarent, et quam clarificata est Hierosolyma a Stephano, tam illustris fieret Roma Laurentio. Cujus oratione et patrocinio adjuvandos sine cessatione 590 confidimus, ut quia omnes, sicut Apostolus ait, quicunque pie volunt in Christo vivere, persecutionem patiuntur, corroboremur spiritu caritatis, et ad superandas omnes tentationes constantis fidei constantia muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum viventem et regnantem cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIII. De eodem natali S. Laurentii levitae et martyris IV. ADMONITIO. In codicibus Vaticanis 6451 pag. 155, et 6454 pag. 353, inque Casinensibus 100, 102 et 109 fol. 87, brevis hic sermo sancti Maximi ornatur nomine. Ex ipsa autem scribendi ratione non alium, nisi Maximum ejus auctorem fuisse, cognosci plane posse putamus.

589 ARGUMENTUM.-- Fidelissimus martyr Laurentius divino igne accensus, mortales flammas patienter sustinuit ac fortiter vicit, geminato quodam supplicio et ignis et ferri tortus.

Cum innumerabilium virtutibus martyrum, fratres carissimi, gentilis saepe victa fuisset impietas, cunctisque poenarum generibus exhaustis, populum Dei videret non solum non posse superari, sed suis effici suppliciis fortiores, furoris sui facibus accensa flammis aggreditur beatissimum vexare Laurentium. Sed invenit in eo ignem durissimus persecutor, quem mortalis vincere flamma non possit. Ille enim fidelissimi martyris pectus accenderat, de quo dicebat Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII)? Usque adeo autem vir fortissimus flammas illas patienter sustinuit et fortiter vicit, ut insaniente carnifice, totusque adustus membris, nec Christum negaverit, nec coelestibus sacrata mysteriis vasa prodiderit. In qua re quae mentis ejus confidentia, qui vigor animi fuerit aestimare quis valeat? Qui in tanta acerbitate supplicii, nec impiis oculis sanctae Ecclesiae publicavit secretum, nec Redemptoris sui nomen coactus est diffiteri. Perspicite autem in quam exsecrabilem crudelis animi feritatem persecutor exarserit, qui, quasi humani corporis ustioni sola sufficere flamma non possit, quae subjectis ignibus inardescens ministrum Dei vehementius cruciaret, et sub unius tormenti specie, geminato quodam supplicio, beatissimum martyrem et ignis torqueret, et ferrum. Sed terrenum penitus tabescit incendium, ubi fervore sancti Spiritus coelestis animus incalescit. Nec candenti vincitur ferro, qui in adjutorium agonis sui, ferri invocat Creatorem. Atque ita contigit, ut de inusitatis tormentis nova Christiano militi victoria nasceretur. Nec nos moveat, fratres, quod tantum in sanctos Dei gentilibus licet, quibus ob hoc potestas ista permittitur, et dum crudelius saeviunt, gloriosius in martyribus triumphentur.

SERMO LXXIV. De sancto Cypriano I. ADMONITIO. Primum hunc de sancto Cypriano sermonem, secundum et tertium primus omnium ex praeclaro Ambrosiano codice cl. Muratorius exscripsit, atque in Anecdot. tomo IV vulgavit. Nullum ex iis ullo alio in codice inquirendo comperire fas nobis fuit. Quamobrem postremum Patavinam Anecdotorum Muratorii editionem secuti sumus. Id unum animadvertimus, quidpiam speciale, ut Gennadius testatur, de sancto Cypriano sanctum Maximum scripsisse; quod de homiliis duabus pag. 255 et seq. hujus voluminis editis aeque ac de hisce sermonibus dici potest.

591 ARGUMENTUM.-- Memoriam sancti Cypriani Ecclesia colit, cujus non minus doctrina quam sanguine gloriatur. Complures fidelium mortem Cyprianus docuit non timere. Ad omnem sancti Cornelii hoc sufficit laudem, quod apostolicam sedem suo cruore decoravit.

Non immerito, fratres carissimi, speciali quadam celebritate, frequentissimo concursu, beatissimo martyri Cypriano praecipua exhibetis obsequia, quem et ad summi sacerdotii apicem praerogativa vitae praecedentis evexit, et pontificii ejus fidele ministerium ad palmam martyrii sublevavit. Justum revera dignumque est ut memoriam confessionis ejus devotiore colat Christi honore Ecclesia, cujus non minus doctrina quam sanguine gloriatur. Quid enim apud ecclesiasticos viros martyre sanctius? doctore clarius? sacerdote sublimius? Pretiosa, inquit beatus David, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Quanta ergo, fratres, a fidelibus hic veneratione est honorandus, cujus non solum in conspectu Domini pretiosus occasus, sed sub abundantia fidei, et vita locuples fuit, et sermo ditissimus? Recte, ut reor, ejus vita locuples praedicatur, 592 cujus sancta conversatio bonorum copia morum, et variarum semper virtutum est laetata thesauro. Nec incongrue illius ditissimus ac splendidus dicitur sermo, cujus tanto lumine praefulgidum radiavit eloquium, ut inter iniquorum minas persequentiumque terrores fideles erigeret, confirmaret dubios, incredulos confutaret. Neque enim ullo avocari poterat metu quominus illam doceret fidem pro qua de Christi promissione securus non formidabat occidi. Quae autem fidei ejus confidentia fuit et virtutis! Quanta constantia! qui non solum semetipsum contra impetum saeculi vigore generosae mentis armavit, sed complures fidelium spem futurae beatitudinis astruendo mortem docuit non timere. Unde apparet, carissimi, quanta inter angelicos choros nunc claritate resplendeat qui et propria passione est mirabilis, et aliorum confessionibus gloriosus. Tanta enim ejus fuerunt spiritalium ornamenta verborum, et coelestium sententiarum censura tam vehemens, ut credentium mentes plus ejus adhortatio, quam saevientis inimici gladius permoveret. De beato autem Cornelio quid ego memorem? cui ad omnem hoc sufficit laudem, quod apostolicam sedem, quam merito indeptus est, venerandi cruoris munere decoravit.

SERMO LXXV. De eodem S. Cypriano. ARGUMENTUM.-- In libris S. Cypriani advertitur quanta in illo fueri. castitatis puritas, sanctitas bonitatis, fidei magnitudo. In omnem terram ejus sonus exivit. Vere spiritualis ille magister et medicus, quem mentis sermonisque perfectio clarum saeculo et coelo reddidit gloriosum.

Quanti meriti, fratres carissimi, beatus Cyprianus, quantaeque sit gloriae et venerabile ejus martyrium, et nota omnibus doctrina testatur. Nec enim extraneis eget laudibus, quem apud omnes homines magnificentia proprii sermonis illustrat. Denique ut tantus ad nostram quoque perveniret aetatem, admiranda eloquentia ejus monumenta fecerunt; nam dum creditos sibi populos in observantiam coelestium mandatorum solitus magister erudit, suam ad posteros vitam fidemque transmisit. Quod ita esse omnis mecum studiosus agnoscit, quoniam in libris ejus advertitur quanta in illo fuerit castitatis puritas, sanctitas bonitatis, fidei magnitudo. Nam dum peccantium vitia severa objurgatione castigat, dum sanctorum merita digna laude prosequitur, coelestem inesse cordi suo aperit disciplinam. Unde hic sine dubio ex illis est fratribus de quibus dictum est per prophetam: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Exivit utique in omnem terram sonus beatissimi Cypriani, quoniam sub universo coelo, et passionis ejus innotuit gloria, et clarissimae linguae ejus tuba personuit. Et vere tubae sermonis ejus clangor increpuit, cum Ecclesiam Dei spiritali praelio decertantem adversus minas terroresque gentilium sonitu coelestis eloquii accendit, et ne videretur plebem Dei in contemptum praesentis vitae eloquens magis quam fortis armare, mortem, quam praedicando docuerat non timendam, suscepta pro Christi nomine passione, calcavit; atque ita factum est, ut omnem fidelem ad subeunda pro religione tormenta non solum sanctorum adhortatione verborum, sed fortissimo sanguinis sui provocaret exemplo. Vere hic ab omnibus ac toto orbe venerandus, qui tota perfectione divinae virtutis opus et asseruit et implevit.

593 Subjicimus hic fragmentum alterius sermonis S. Maximi de S. Cypriano, quod a Muratorio vulgatum reperitur post sermonem 3 de S. Laurentio, Anecdot. tom. IV, pag. 65.. . . . . . . . . . . . . . . . . custodivit, pacem verbis suasit, pacem corde servavit, omniaque vitia sancto ore respuit, mente sanctiore damnavit; sic pullulantes diversorum scelerum sentes acutissimo linguae suae mucrone desecuit, ut magis ea inculpabilis vitae integritate truncaret. Erat etiam, ut vere spiritualis magister, amarus vitiis, virtutibus blandus, et tranquillitatem peccatoris sui medicamento acrioris remedii condiebat, ut quos bonitatis ejus clementia minime coercebat, increpantis linguae censura terreret. Sic acrimoniam suam admixtae lenitatis dulcedine molliebat, ut saepe solet unda ferventior aquae frigidae stillicidio temperari. Nonnullos sane animo duriores armati oris sui salutiferis jaculis sauciabat, ut quibus cura placida prodesse non poterat, spiritalia vulnera subvenirent. Et hoc peritissimi more medici, qui cum in corpore hominis lethalia altius ulcera repererit desedisse, 594 cum bonus atque optimus sit, velut assumpta crudelitate, ferro aggreditur noxias emortuae carnis desecare putredines, et summam medendi artem non parcit, ut parcat; irascitur, ut succurrat, et pro aegroti sui necessitate saevitiam praetendit, ut sanet; nam et sapientissimus Salomon ait: Suaviora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII). Haec vita, hic animus beatissimum Cyprianum et sacerdotio provexit, et martyrio consecravit. Haec illum mentis sermonisque perfectio clarum saeculo, et coelo reddidit gloriosum. Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Recte, fratres, venerabilis Cypriani pretiosa mors facta est, quam sibi a Domino Deo suo multiplici virtutum suarum pretio comparavit. Vere pretiosa mors ejus, cujus commercio haereditatem sibi coeli et regnum emit aeternum. Et ideo, carissimi, tam magnificum hoc martyrium ejus omni cum devotione et reverentia celebremus, quia ad omnem illam gloriam vita locuples, lingua ditissima et mors pretiosa sublimat in Christo Jesu Domino nostro, qui cum, etc.

SERMO LXXVI. De eodem S. Cypriano III. ARGUMENTUM.-- Nonnullis sacrorum Bibliorum testimoniis propositis atque explicatis, rursum a S. Maximo apte copioseque S. Cyprianus laudatur.

Quanta sit Christianae fidei magnitudo, quaeve fiducia, hinc vel maxime nos discere oportet, quod intra miranda coelestium promissorum munera votivum nobis oritur gaudium de morte sanctorum. Nec enim naturae nostrae, sed religionis est ratio, quod occasus hominis, ubi Deus est causa moriendi, infidelium contristat mentes, et pectora Christiana laetificat. Ideo denique peremptorum martyrum obitus in Ecclesia Dei velut genuinus natalis excolitur, quia novo nascendi ordine ad novam coeli vitam morte parturiente nascuntur. In hujusmodi enim morte, quae pro veritate salutaris fidei venit, quia vivo ac vero creditur Deo, spe saeculi melioris pulsa procul affectatione carnali, luctum non habet pater, nec mater inclamat, filius suspiria consolatur sua, moerorem frater repellit, tristitiam maritus abjurat, et dilecti conjugis calcat uxor affectum. Cedit namque, cedit terreni amoris calor, ubi Christiani mentem flamma divinae caritatis accenderit. Hoc profecto igne succensus ardentissimus Cyprianus sacerdotium vitamque suam in passione contempsit, ut jam eum passio gloriosiorem Christi redderet sacerdotem. Quid hoc magnificentius viro, cujus non minus mors est admiranda quam vita? Fuit enim ei fideli in sermone confessio, et mirabile in confessione martyrium. Fuit in eo cordis ac linguae simplex consensus atque indivisa societas; nam quidquid ori ejus cordis ipsius Spiritus intulisset, hoc cunctis audientibus sancta ejus lingua dictabat, ut ait Salvator: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII). Et quis potest habere bonum mortali in corde thesaurum, nisi cujus pectus Christus inhabitat, sicut docuit gloriosissimus Paulus, dicens: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas virtutis Dei sit, et non ex nobis (II Cor. XVIII). Hic est, fratres, boni cordis thesaurus, qui servorum Dei os bonum et linguam divitem facit. Hic est thesaurus cujus pretio omnis fidelis beatam sibi paradisi sedem et regnum mercatur aeternum. Hoc thesauro venerabilis 595 Cyprianus unumquemque credentem proflua linguae suae largitate ditavit, nullam tamen ipse, dum legitur omnibus, divitiarum suarum sentiens paupertatem. Tanta enim thesauri hujus est copia, ut et totum consequatur accipiens, et qui dederit nil amittat, in modum lucernae ardentis, quae et flammam suam admotis sibi lampadibus praestat, et ipsa nihilominus sine damno traditi luminis perseverat. Novi, fratres, novi miraculi res est, quae habeas dare, et eadem dando non amittere; totum transfundere, et nullum sentire defectum. Propter quod beatissimus Cyprianus cunctorum est fidelium devotione celebrandus, qui largiendo populis quae habebat, ac retinendo quae dederat, laudabilem vitam suam et clarissimo sermone extulit, et pretiosissimo sanguine consecravit, quatenus universo orbi sequentis fidem virtus patientis ostenderet. Rectissime de hoc dicitur illud Davidicum: Os ejus meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium, et lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI). Erat utique in perfectione sacerdotii ejus cor sanctum, os sapiens; terribilis nimirum erat Cypriani lingua, quae et integritatem pectoris, et illa omnipotentis Dei tremenda judicia peccantibus ingerebat, qui se ita totum sancto in sermone fundebat, ut nihil penitus in secreto sui pectoris relinqueret quod lateret. Latet autem intra semetipsum, latet peritus quisque, nisi sapientiam 596 cordis ejus docta dicendi lingua prodiderit. Quid non illo viro praecipuum, quid non mirabile in cujus ore sapientia, in cujus lingua judicium, in cujus corde lex Dei, quae justitiae mater est permanebat? Nec otiose, carissimi, consequens psalmi ipsius ordo subtexuit, dicens: Et non supplantabuntur gressus ejus (Psal. XXXVI). Non sunt revera Cypriani supplantata vestigia, quia in ejus corde lex Dei viget. Qui in ore ac lingua sua coelestem sapientiam divinumque judicium meditatur, gressus ejus lapsum sentire non possunt. Aut quod in illo unquam peccati tempus, quodve momentum diabolica potest reperire subreptio, cujus os, cujus lingua per omne spatium noctis ac diei voluntatem Dei et sapit et loquitur, secundum illud quod dictum est a propheta: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. XXVII)? Credite, fratres, quia nunquam inter adversa hujus saeculi movebuntur pedes ejus, cujus pectus a tramite verae fidei non declinat. Et quia omnium virtutum genera beatissimus Cyprianus, ut sacerdos, ut justus, ut sapiens, possidebat, inconcusso pede consistens moveri sua in passione non potuit. Et inde est quod ab omni eodemque viro, et inoffensam recte vivendi regulam, et fortissimum martyrii tenemus exemplum. Ille enim nos Deo vivere et pro Deo mori non solum sermone docuit, sed et opere confirmavit.

SERMO LXXVII. De eodem S. Cypriano IV. ADMONITIO. Hunc legimus sermonem in codicibus Sanctae Crucis in Jerusalem 90 num. 8, et 99 num. 77, atque in Laurentiano X Plut. XIV pag. 320, sancti Maximi adnotato nomine. In hoc autem postremo codice post sermonem illum exstare eumdem vidimus, cujus initium est: Sancti Cypriani festivitatem (quem nos secuti editores in homiliis numeravimus) cum inscriptione hujusmodi: Item sequentia, connexio Maximi. Quare non assentimur Gillotio hunc ipsum sermonem sancto Ambrosio ascribenti, edit. Paris. 1569 opp. S. Ambros., num. 73.

ARGUMENTUM.-- Cum sanctus Cyprianus passus sit tempore vindemiarum, impinguavit illa nos, inquit Maximus, et refecit musto martyrii sui. De musto quod reficit et inebriat Christianum; quo musto repleti apostoli, ebrii et sobrii. Nonnulla de uva deque spinis.

Ante dies cum beatissimi martyris Cypriani celebraremus natalem, suavissime in ejus festivitate jucundati sumus; quia cum hoc vindemiarum in tempore passus est, tanquam et nos de vindemia dulces et varios fructus ex ejus passione collegimus. Impinguavit enim nos et refecit musto martyrii sui. Est enim mustum quod reficit et inebriat Christianum, sed ebrietas illa magis sobrium facit: qui enim inebriatur coelesti gratia, exsobriatur sarcina peccatorum. Hoc namque musto repleti sancti apostoli, sicut ait Scriptura (Act. II), alienis linguis Dei magnalia loquebantur. In quo facto pariter ebrii esse videbantur et sobrii; ebrii enim 597 putabantur, quod in iis loquela praeter naturam alte personabat; sobrii erant, quod juxta consuetudinem mentis Deum devotione laudabant. Quod quidem non elatione aliqua aut impudentia contigit ut viri sancti peregrino sermone loquerentur, sed providentia Divinitatis factum est; ut quia ad magnificandum Deum una loquela non sufficit, per plures linguas mentis devotio solveretur. Jucundati enim sumus, quia de vinea Domini Sabaoth fructum refectionis accepimus: Vinea enim Domini Sabaoth (Isai. V), sicut dicit propheta, domus Israel est; quae domus nos sumus. Secundum fidem enim Israelitae nos sumus; unde dicit Apostolus: Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae (Gal. III). Quoniam igitur nos sumus Israel, vinea Domini sumus: videamus diligenter ne ex palmite operis nostri non nascatur dulcedinis uva, sed fellis; ne dicatur nobis quod Judaeis dictum est: Sustinui, ut faceret uvam, fecit autem spinas; non justitiam, sed clamorem (Isai. V). Quam dura conditio, ut possessio quae Domino suo suavitatis fructus afferre debuit, spinarum illum asperitate compunxerit, hoc est, suscipere, spinarum eum coronaverunt passione. Quae corona quidem quantum in Judaeis est, erat corona virtutum. Unde ait Scriptura sancta: Viderunt in quem compunxerunt (Joan. XIX). Igitur, fratres, videte ne et vobis dicatur: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas; 598 quas Domino Judaei cruentis imposuerunt manibus, nos iniquis sensibus apponamus, et compungamus eum non asperitate sentium, sed operum pravitate. Sunt enim spinae cordis, quae verbum Dei etiam vulnerare consueverunt, de quibus meminit in Evangelio (Matth. XIII) Salvator dicens, seminantis semen cecidisse inter spinas, et crevisse eas, et suffocasse quod satum est. Quae autem spinae sint, ipse prosequitur, dicens, utique esse sollicitudines mundanas, quae cum crescunt in corde hominis mandata Salvatoris in eo suffocant. Quis enim unquam sollicitus de mundo, potuit sollicitus esse de Christo? Quis dum lucris domus suae providet, utilitatibus Ecclesiae potuit providere? Unde ait Apostolus: Qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt Domini, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII). Ergo, fratres, videte ne vinea vestra non uvas, sed spinas faciat, ne vindemia vestra non vinum afferat, sed acetum. Quisquis enim vindemiam legit, et pauperibus non largitur, ille acetum colligit, non vinum. Quisquis messes recondit, et indigentibus non ministrat, iste non alimoniae fructus reposuit, sed tribulos avaritiae congregavit; nam propterea ait Scriptura de terra nostra: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III).

SERMO LXXVIII. De natali sanctorum, praecipue S. Cypriani. ADMONITIO. Exstat hic quoque sermo in codice Ambrosiano sancto Maximo inscriptus, atque a Muratorio editus: quem discrepare a sermone tributo sancto Augustino in comm. plurim. martyr. Rom. Brev., si utrumque conferas, plane cognosces. Uterque a Maurinis in appendice serm. S. August. collocatur. Leonis nomine in aliquot editionibus antiquis idem sermo editus fuit, necnon in Homiliario Pauli diaconi editionis Basileensis an. 1496, ut a Balleriniis animadversum est tom. I opp. sancti Leonis, pag. 387 edit. Venet. an. 1753. At hi non esse Leoni tribuendum judicarunt. Itaque cum non tantum in Ambrosiano, sed etiam in Casinensibus codicibus 106 fol. 19 a tergo, et 117 fol. 64 a tergo, nomen sancti Maximi prae se ferat, huic auctori, non autem aut Augustino, aut Leoni, ut in codicibus Laurent, I Plut. XIV pag. 51, Vatic. 1267, Basil. S. Petri 105, legimus, esse attribuendum arbitramur. Illud animadvertimus, in his codicibus titulum sermonis esse hujusmodi: De SS. Innocentibus; de natale sanctorum Innocentium.

599 ARGUMENTUM.-- Martyres non poena, sed causa justificat. Recte super altare justorum animae requiescunt, quia sub altare Domini corpus offertur. Inter caeteros sub ara Dei sanctus Cyprianus assistit, qui martyrio perfunctus in sacerdotio prae caeteris plura conscripsit.

Quotiescunque, fratres, sanctorum martyria celebramus, toties laudes Salvatoris dicimus; et quoties eorum asserimus passionem, toties Christi gloriam praedicamus. Non enim suspicimus quod passi sunt, sed propter quem passi sunt admiramur. Igitur non poena in laude, sed fides in honore. Magnificamus ergo martyres non quia gravibus subjacuere suppliciis, sed quia justitiae causa eadem toleravere supplicia. Nam plurimos sceleratorum pejores poenas vidimus esse perpessos, sed nihil eis prosunt, quia martyres causa justificat, sceleratos conscientia sua damnat. Summo igitur et praecipuo loco propter fidem habendi sunt beati martyres. Videte autem quem iidem locum apud homines mereantur, qui apud Deum locum sub altare meruerunt. Dicit enim sacra Scriptura: Vidi subtus aram Dei animas occisorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamaverunt (Apoc. VI), et reliqua. Sub ara, inquit, Dei animas occisorum. Quid reverentius, quid honorabilius dici potest, 600 quam sub illa ara requiescere in qua Deo sacrificium celebratur, in qua offeruntur hostiae, in qua Dominus est sacerdos sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Recte ergo sub ara martyres collocantur, quia super aram Christus imponitur. Recte sub altare justorum animae requiescunt, quia super altare Domini corpus offertur. Nec immerito illic pro justis vindicta sanguinis postulatur, ubi etiam pro peccatoribus Christi sanguis effunditur. Convenienter igitur, et quasi pro quodam consortio ibi martyribus sepultura decreta est, ubi mors Domini quotidie celebratur, sicut ipse ait: Quotiescunque haec feceritis, mortem meam annuntiabitis, donec veniam (I Cor. XI). Scilicet ut qui propter mortem ejus mortui fuerunt, sacramenti ejus mysterio quiescant. Non immerito, inquam, velut consortio quodam illic occisi est tumulus constitutus, ubi occisionis dominicae membra ponuntur, ut quos cum Christo unius passionis causa devinxerat, unius etiam loci religio copularet. Legimus plerosque justorum Abrahae sinibus refoveri, nonnullos paradisi amoenitate laetari; nemo tamen melius praeter martyres meruit; hoc est requiescere, ubi et hostia Christus est et sacerdos. Scilicet ut et propitiationem de oblatione hostiae consequantur, et benedictionem perfunctionemque sacerdotis excipiant. Inter caeteros igitur martyres quos sub ara Dei consistere 601 praedicamus, etiam beatus Cyprianus assistit, ut cunctorum vindictam facundia uberiore prosequitur. Neque enim dubitandum est eum in martyrio plura prae caeteris exorare, qui in sacerdotio prae caeteris plura conscripsit. Et licet cum omnibus stolam splendidae remunerationis acceperit, tamen fortasse eloqui minus cessat, quo plus se intelligit promereri. Dicitur ergo illis vindictam postulantibus post datum munus, ut quiescant atque sustineant, donec impleatur numerus conservorum, et reliqua. Videtis 602 ergo quoniam propter nos martyrum vindicta differtur. Dum enim nos retardamus, horum sanguis inultus est. Sed hoc contigit nostra desidia, qui non, sicut dignum est, religiose vivimus, qui non pie, sicut congruit, operamur. Nam si bonorum operum ad Deum justitia nostra praecederet, jam conservorum numerus qui exspectatur, esset impletus. Nulli autem dubium est vindictam post judicium martyres percepturos, qui etiam post judicium praemiis coelestibus honorantur.

SERMO LXXIX. De S. Machabaeis I. ADMONITIO. De SS. Machabaeis a sancto Maximo conscriptos primus omnium cl. Muratorius, quos in codice Ambrosiano legit, hosce sermones vulgavit duos. Eosdem nos in quatuor Casinensibus codicibus inquirendo comperimus sancto Maximo nuncupatos; in cod. 100, in 142 fol. 75 a tergo, in 147 fol. 117 a tergo, et 148; ac praeterea in Laurentianis duobus, IV Plut. XX, et CIX XIV. bibl. olim eccl. metrop. Florent. Alium de Machabaeis sermonem sancto Leoni attributum Ballerinii in appendice serm. sancti Leonis retulerunt.

ARGUMENTUM.-- Una in Machabaeis fides, multiplex in singulis claruit fortitudo, quam eorum praeclare gesta describendo S. Maximus laudat; laudat quoque eorumdem matris Felicitatis fortitudinem.

Quid primum, carissimi, de Machabaeis fratribus, quorum hodie natalis est, aggrediar praedicare? Quo me in laudes eorum sermone circumferam, quorum mihi insignia merita nec explicare possibile est, nec sequi probabile? Ut enim una resplenduit in omnibus fides, ita multiplex claruit in singulis fortitudo. Vere venerabiles, atque ore omnium celebrandi fratres, apud quos in verbis confessio, et triumphus est in virtute. Hi igitur, dum illicitis vesci, et communicare prohibitis, metu regio et tormentorum acerbitate coguntur, una sibi omnes moriendi voluntate succedunt, quia omnibus erat post obitum spes una vivendi. Quam specioso autem judicio laudabilique constantia porcinas carnes, quae coelesti tunc interdictu habebantur immundae, contingere pernorrescunt, quorum devotio ad immaculati se Agni praeparabat adventum! Rapiuntur ergo fortissimi juvenes, ad iniqua et vetita variis membrorum cruciatibus impelluntur. Persistunt tamen viriliter, nec furori tyrannico cedunt; ut omnipotentis Dei dispensatione mirabili, quos carnis generatio temporales mortalesque ediderat fratres, aeternos faceret poena germanos. Quis revera non tota admiratione suscipiat, quod pro auctoritate divinae legis pueri sapientiam praeferunt, adolescentes tormenta non metuunt, juvenes et munera regia, et vitae ipsius blandimenta contemnunt? Incipit ergo artifex persecutor a primiore natu, ut in praecepta sua seniorum supplicio subsequentium animos inclinaret. Sed quod impius argumentatur ad metum, fratribus proficit ad exemplum. 603 Intelligit unusquisque eorum posse ea et debere se vincere, quae vigore germanae mentis et fraterna fuerant religione calcata. Sed quid potissimum de venerabili eorum matre sermonis nostri mediocritas prosequetur, cui de tam numerosis orbitatum luctibus gaudia votiva nascuntur, quae tot funerum exsultavit tormentis, quot pignoribus laetabatur? Egit beata Felicitas geminam quodammodo matrem; nam quos lege corporea praesenti fuderat vitae, fortitudine spiritus perpetuis saeculis parturivit. Quis non mortalium miretur, fratres, cujus non contremiscat affectus, totis matrem trepidasse visceribus, ne quis filiorum suorum in tam magnifico conflictu aut timeret, aut non mereretur occidi? Atque inter illa peremptorum funera parvulorum materno in pectore non solum nullus tristitiae gemitus fuit, sed ultra femineae pietatis affectum exsultavit de eorum victoria mater mirabilis, quos se sciebat, non minus fide nutrisse quam lacte. Transit ergo nativitatis ordo in ordinem passionis, ut justissima 604 martyrii regula, tramite quo eos mundus acceperat, transmitterentur ad coelum. O novum pietatis affectum! torquentur filii, et mater exsultat, atque ita se in conspectu Domini veram matrem credidit approbandam, si inter tam funesta supplicia numerosae sobolis suae, inflexo pectore et siccis oculis, astitisset. Imo sibi ipsa congaudet, quod alacritatem mentis suae suis in pignoribus recognoscit, et quod ei tali morte praemittere contigit filios, ut nihil sibi de eis vindicaret infernus. Sed post haec omnia stupenda, mulier, eadem qua filii confessione defuncta, secura subsequitur quos tam devota praemisit. Justissimumque in conspectu Domini fuit, ut tot martyrum mater de hoc mundo non sine martyrii consecratione transiret. Nec requirendum, fratres, qua potissimum poena gloriosissimum clauserit diem; cum omnia quae audivimus supplicia filiorum, materna torserint viscera, et sola acrius senserit quidquid singuli pertulerunt.

SERMO LXXX. De Machabaeis II. ADMONITIO. 605 Non in Casinensibus modo codicibus quatuor mox laudatis, et in Ambrosiano secundus hic sermo de Machabaeis sancto Maximo inscriptus legitur, sed etiam in Vatic. 6451, fol. 154 a tergo his verbis: Sermo sancti Maximi episcopi calendis Augusti sanctorum Machabaeorum.

ARGUMENTUM.-- De aeternitatis gloria securos Machabaeos, ferro, flammis, variisque suppliciis cruciatos; nec instantis matris inclinat affectio, nec matrem morientium frangit turba natorum. Vere gloriosissimae mulieris incomparabilis fides.

Unum esse spiritum Novi ac Veteris Testamenti, etiam Machabaeorum magnanimitas fidesque declarat, qui de aeternitatis gloria, Deo promittente, securi, cruenti regis saevitiam pia morte vicerunt. Nam Dominum nostrum Jesum Christum, quem testimonio Evangelii omnis pene de coelo credit venisse gentilitas, nasciturum in terris esse de virgine universa dudum per legem atque prophetas Judaea discebat. Et inde, carissimi, quod Machabaei fratres pro reverentia legis paternae ante se passionibus subdiderunt quam legis Dominus pateretur. Inde, quod prius despexerunt mortem quam per Christum vinceretur infernus. Inde, quod antea pro honore Redemptoris proprium dederunt sanguinem, quam suum pro eis cruorem Redemptor effunderet. Quis autem dubitet tam innumera mundi praesentis mala nec adire eos, nec tolerare potuisse, nisi fide plenissima de bonis futuri saeculi credidissent? Nemo, fratres, nemo tyrannum spernit, nisi qui spe legitimi imperatoris erigitur; nemo mortem praefert vitae, nisi qui vitam credit esse post mortem; nemo tormenta volens perpetitur, nisi qui sperat praemia post tormenta. Igitur cum Antiochus in servos Dei effraenata saeviret insania, septem germanorum religiosissimum chorum ad suum jubet tribunal cum 606 matre perduoi, ut aut illa tam numerosae prolis cruciata suppliciis vinceretur, aut si quem forte ex pueris proprius non terruisset interitus, mors fraterna turbaret. Sed erravit insanus, virtutem religionis ignorans, in qua est illa vel maxime pietas, Deum fratribus, Deum filiis, Deum praetulisse parentibus. Praecepit ergo eos contra decreta coelestia manducare carnes porcinas, recusantibus adhibet diversa genera poenarum. Sed nesciunt corda fidelium voluntatibus cedere perfidorum. Agitur igitur cum eis ferro, flammis variisque suppliciis. Huic caput cute nudatur, huic lingua praeciditur; frigitur ille, manibus pedibusque truncatus. Sed inter tam funestas torquentium manus nec filios instantis matris inclinat affectio, nec matrem morientum frangit turba natorum. Atque ita in germanis pueris, et muliere senissima eadem pro lege Dei fuere vota moriendi, ut et ipsa videatur filios spiritu magis genuisse quam carne, et illi aestimentur non tam lactis substantiam de matre suxisse quam fidei. Quis non perfidorum fideliumque miretur quod senissima mulier tot dulcium pignorum non congemiscit interitum? Quis non obstupescat quod de tam crudelibus filiorum suppliciis furenti regi laeta mater insultat, illiusque potius persecutor magnanimitate torquetur, quem meditatione impia cogitabat aut praevaricatione polluere, aut orbitate damnare? Nam quod supra omne miraculum est, juniori filio mater, quem a rege susceperat inclinandum, sic ait: Peto, fili, ut condignus fratribus tuis effectus suscipias mortem, ut in illa misericordia Dei cum fratribus tuis te recipiam (II Mac. VII). Vere gloriosissimae mulieris incomparabilis fides! Astat in conspectu regis secura de mortuis, 607 trepida de vivente. Sciebat enim hunc se solum filium perdituram, si solus timuisset occidi. Sed non degener juvenis, qui fratrum agones patienter aspexerat, matrem libenter audivit, et torquentem regem non solum non metuit, sed digna ferum increpatione castigat. Et bene, carissimi, mirabilis femina, certa de filiorum triumpho, certa de retributione coelesti, insultabat regi, exsultabat in Domino, quae se tunc magis credebat beatius parturire, cum videret filios suos gloriosa ad Deum morte praecedere. Et supplicia 608 quidem multiplicabat Antiochus: sed fidelis anus pro illa temporalium poenarum multitudine triumphantium parvulorum praemia numerabat aeterna, post quorum occasum inter dulcissima corpora desiderato ipsa obitu et optabili fide decubuit. Neque ullis terrebatur illa suppliciis, quae omnia jam tormentorum genera vicerat in visceribus filiorum. Neque enim trepidabat occidi, quae ad illam festinabat vitam, ad quam sua noverat pignora praemisisse.

SERMO LXXXI. De SS. martyribus Alexandro, Martyrio et Sisinnio I. ADMONITIO. Auctoritate codicis Ambrosiani sancto Maximo sermones de sanctis martyribus Alexandro, Martyrio et Sisinnio tribuit Muratorius, qui sequuntur, duos. Hos deinde Gallandius tom. IX Bibl. veter. Patrum publicavit.

ARGUMENTUM.-- De causis ob quas SS. martyres Alexander, Martyrius, atque Sisinnius omni debeant veneratione coli, deque eorum passione sanctus Maximus proponit.

Cum omnes beatos martyres quos nobis tradit antiquitas honorificentia digna miremur, praecipue tamen sanctos Alexandrum, Martyrium et Sisinnium, qui temporibus nostris passi sunt, debemus tota veneratione suscipere. Nescio quo enim pacto majorem circa eos habemus affectum, quos conscientia novit propria, quam quos docet historia. Illos enim exstitisse martyres lectione, istos oculorum contemplatione cognoscimus. Illorum passiones fama nuntiante condiscimus, istorum supplicia vultus testimonio continemus. Majorem ergo affectum ibi debeo, ubi credulitatem meam hortatur opinio. Majorem, inquam, affectum illic debeo, ubi per ea quae vidi, compellor devotius credere etiam illa quae non vidi. Nam cum audita aliquanta mihi impossibilia viderentur, coepi ea credere potuisse fieri, dum similia facta esse conspexi. Et ideo temporis nostri passio hoc nobis praestitit, ut praesentem conferre gratiam et fidem praeteritam confirmaret. Supradictos igitur beatos viros tota debemus veneratione suscipere, primum quia dies vitae nostrae pretioso sanguine suo illustrare dignati sunt; deinde, quod praerogativam nobis apud Deum non minimam contulerunt, ostendentes qualis esset aetate nostra in Christianis fides, de quorum consortio existere martyres mererentur. Tertio, quod iidem tam sanctae conversationis fuerint, ut coronam martyrii tempore pacis invenerint. Cum enim nullus rex persecutor urgeret, nullus sacrilegus tyrannus insisteret, fecit eos confessores non publica persecutio, sed Christiana devotio. Nam cum in Anauniae regione proprio sumptu Ecclesiam construentes ejus sancto altario praesiderent, siquidem unus ex his diaconatus, duo clericatus officio fungerentur, et ejus regionis homines, apud quos Christianum nomen cognitum antea non fuisset, assueto sacrilegio, quod lustrum dicunt, loca vellent universa polluere, ac sancti viri arguerent eos, erroresque eorum manifestanter rationabili castigatione convincerent, tunc illi inebriati plus furore quam vino rapuerunt eos, et caede crudelissima sauciarunt, ita ut unus ex his post multa supplicia semivivus exspectaret ac videret suae mortis exitum; nam destructa Ecclesiae fabrica pyram de ejus trabibus construentes, flammis beata corpora tradiderunt. Vere beata corpora, quae non ad poenam idoli funestus ignis assumpsit, sed ad requiem dominicae domus 609 sancta flamma suscepit. Sancta plane flamma, quae ideo suscepit martyres, non ut eos noxio ardore consumeret, sed ut ab his manus sacrilegas prohiberet. Tali autem incendio beatorum consecrata sunt viscera, non cremata. Convenit huic passioni, quod ait Apostolus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Salvi enim isti facti sunt, dum venerabilis confessionis sunt incendio concremati. 610 Haec ergo tota causa passionis est, fratres, propter quam morti addicti sancti viri cursui similes esse caeteros hortarentur: nam exhortatio illorum in tantum profecit, ut illis e saeculo recedentibus fides eorum regionis ipsius loca universa pervaserit. Ita Christus, ubi tunc in tribus martyribus persecutionem passus est, nunc illic plurimis Christianorum exsultet in populis.

SERMO LXXXII. De iisdem SS. martyribus II. ARGUMENTUM. Sanctos Alexandrum, Martyrium atque Sisinnium fecit martyres religiosa devotio, quod non dissimularint homines lustro superstitioso deditos, sed eosdem constanter increparint. Exemplum sanctorum virorum imitemur. Nam si videntes hoc tacemus, reos nos dissimulationis assensu conniventiaque statuimus.

Ante dies cum sanctorum Alexandri, Martyrii et Sisinni natalem festivissime curaremus, hoc praecipue in eorum passione laudavimus, quod dum sacrilegis resistunt, esse martyres meruerunt, et dum eorum superstitionibus contradicunt, palmam justitiae sunt adepti. Non enim ea causa morti addicti sunt ab his qui Christiani essent, sed propterea magis ad poenam rapti sunt, quod increparentur sacrilegi, quod Christiani devotique non essent. Pacis ergo tempore, quo nullus rex persecutor urget, sanctos vero martyres fecit non publica persecutio, sed religiosa devotio. Non enim timuerunt salutis propriae subire discrimen, dum saluti cupiunt providere multorum. Nam cum perspicerent in regione sua gentiles homines assueto sacrilegio, quod lustrum vocant funestis circuitionibus loca universa polluere, et innocentes quosque vel absentes, si non conscientia vel conniventia maculare; maculat enim conniventia eum qui, cum contradicendo prohibere potuit ne fieret, ut fieret quasi dissimulando permisit. Cum igitur haec beati viri cernerent, increpaverunt eos constanter, fideliter objurgarunt, et hoc praestiterunt ut ibi martyres fierent, et persecutores suos Christianos efficerent. Ergo, fratres, quia habemus exemplum, imitemur sanctos viros, si non passionis martyrio, vel certe Christianitatis officio. Et quia audivimus lustrum a nonnullis sacrilegis mitti solere exemplo sanctorum, objurgemus impios, castigemus errantes; portio enim martyrii est fecisse quod martyres. Caeterum, si videntes hoc tacemus, silentes et patimur, reos nos statuimus, si non operatione sceleris, attamen dissimulationis assensu. Nam, sicut obviare sacrilegiis contradicentem justificat, ita dissimulare quae videris maculat reticentem. Solent enim plerique miseri dicere: Nescio, non jussi, causa mea non est, non me tangit. Sed haec, ut dixi, loquitur miser quisque vel trepidus; negat enim se jussisse fieri, qui noluit jubere ne fieret. Nam utique malum quod de consuetudine venit, cum non coerceatur, admittitur. Causa, inquit, mea non est. Falleris et ignoras: nescis quia Dei causa cunctorum est, et quod ab uno peccatur in pluribus vindicatur. Nam, sicut unius sanctificantur sanctitate multi, ita unius sacrilegio plurimi polluuntur. Et ideo malum, quod licet ab altero, te tamen sciente committitur, tangit te, dum tua conscientia tenetur inclusum. Nescio autem, fratres, quid illud sit, quod Dei praecepta tam dissimulanter exsequimur, qui quod principes saeculi jusserint, omnes sollicite obaudiunt, omnes eorum vigilanter jussa custodiunt. Deus praecipit, et ad ejus praecepta dormimus. Quoties mandavit idem Deus idolorum sacrilegia destruenda, et nunquam ad hanc partem solliciti esse volumus? Semper dissimulavimus, semper sprevimus. Postea nos admonuit imperiale praeceptum. Videte quanta Divinitatis sit derogatio haec humanae potestatis adjectio. Aut quid de nobis judicatur, qui quam religiose vivere non devotione cogimur, sed terrore. Principes quidem tam boni Christiani leges pro religione promulgant, sed eas exsecutores non exerunt competenter. Et ideo exuto a culpa principe, exsecutor remanet in reatu, qui, si acrimoniam legis exercet, et ipse peccato absolvitur, et pro salute multorum aeterna mercede donabitur.

SERMO LXXXIII. In natali SS. Machabaeorum et S. Eusebii Vercellensis episcopi ADMONITIO. 611 Nihil est causae cur hunc sermonem sancto Maximo non esse acceptum referendum putem. Tam enim est oratione ac stylo caeterorum sancti antistitis sermonum similis, ut nil desiderari similius posse videatur. Quo magis in sententia confirmor, quod hunc item cum sermonibus aliis Maximi in veteri codice bibliothecae Mediceae Laurentianae num. I Plut. XIV pag. 144 integrum exhiberi cernam praeferentem Maximi ejusdem nomen. Hunc ipsum sermonem interpolator nescio quis veterum monumentorum ausus est in partes discerpere, indeque sermones de sancto Eusebio suo arbitratu conflare duos, quos inter Maximianos edidit Muratorius, quosque ego censui in appendicem nostram rejici oportere.

ARGUMENTUM.-- Quae specialiter Machabaeis, et quae beato Eusebio fuerit causa certandi. Singulorum martyrium, beatique Eusebii passio describitur. Non impar est Eusebius, qui, perfidia confutata Arianorum, ad Deum post tormenta migravit.

Ad celebritatem praesentis diei, fratres carissimi, omni nos cum alacritate concurrere devotio geminae nos festivitatis invitat, quam nos habere manifestum est de Machabaeorum triumpho et victoria confessoris (II Mach. VII). Est namque nobis super Machabaeos gaudium generale cum caeteris, et per beatum Eusebium domesticae gratulationis propria, peculiarisque laetitia est; et licet diversis temporibus, diverso utique agone conflixerint, unus tamen in illis spiritus dimicavit. Quis enim dubitet unum in illis sensum, unam mentem, unum fuisse spiritum, cum illi pro Domini lege sint passi, hic pro ipso Domino protulerit passionem? Diligentius nunc intendamus, carissimi, quae specialiter Machabaeis, quae beato Eusebio fuerit causa certandi. Igitur cum apud vetusta saecula in servos Dei diabolicae invidiae facibus gentilitas accensa ferveret, et Antiochi praecipue ferocissimum pectus impia suppleret insania, Machabaeos fratres, eorumque religiosissimam matrem raptos ad ferale jubet tribunal adduci, quatenus eos metu mortis, terrore poenarum, oblationibus munerum, in suum transire suaderet errorem. At devotissimam juventutem nec minae mundi a Deo suo revocant, nec regia blandimenta seducunt. Itaque primus ex illis divinae dispositione justitiae palaestram certaminis coelestis ingreditur, ut qui aetate praeiret, passione praecederet, et nascendi ordo teneret in fratribus ordinem triumphandi. Hic igitur 612 primaevus e fratribus sartagine succensa frigi jubetur a rege, sed refrigeratur a Deo; manibus pedibusque truncatur, sed multum de sui integratione securus, quod pro illius haec se noverat lege pati, penes quem solum esse credebat formandi reparandique corporis potestatem: ob hoc nimirum fortissimus juvenis toto corpore membrisque conciditur, ut advertat praestante Deo tot se martyria habere quod membra. Privatur alius lingua, alius capitis cute nudatur, ut poenarum diversitas varietatem gigneret praemiorum. Fremit ergo in omnem saevitiam sanctorum virtutibus exacerbata crudelitas. Lassescunt lanistae manus, cruenti tabescunt oculi, atque ipsa jam sibi impietas erubescit, conversoque ordine quaestionis gemit tortor, et tortori suo tortus insultat. Caesis itaque per haec prostratisque sex fratribus, septimus, qui et junior examinandus ingeritur: quem rex ille tyrannicus tot ac talibus expensis frustra suppliciis mollissima nititur allocutione mulcere. Promittit opes, offert honores, suasque insuper amicitias pollicetur, si possit a puero impetrare perfidiam. Sed constantissimus adolescens regem, et regis dona despiciens, paradisum cogitatione deambulans, et coelum mente percurrens, supplicia sibi censuit commodiora quam munera, elegitque mori pro Deo quam vivere cum tyranno; nec sane poterant eum regia inclinare promissa, quem fraterna tormenta non flexerant. Imo, ut exitus docuit, fidelissimus puer in ea magis parte videbatur torqueri, quod tardius torquebatur. Inter ista mater egregia de cruciatibus filiorum divinitus inspirata gaudebat, certa tot se decorandam coronis quot funera pertulisset in filiis. Quis haec audiens non miretur? Ob honorem Dei materno in pectore genuinus tepescit affectus, fide natura superatur, et suo mulier fortior sexu docet filios 613 amare supplicia. Praemissis igitur ad Deum pignoribus, ipsa etiam spreto mundo gloriosissima morte succumbit. Et dignum revera erat ut mater martyrum vitam martyrio terminaret.

Post ista, dilectissimi, recenseamus nunc prout possumus, quae beatissimus pater noster Eusebius pro fidei defensione pertulerit, ut advertamus quantus eum labor, quaeve merita ad tantam hanc confessionis gloriam provexerunt. Hic igitur, ut relatio paterna nos instruit, hac nostra raptus ex urbe Scythopolim ducitur, ibique trucidandus traditur Arianis. Non est incognitum, fratres, quantam possit exercere nequitiam inimico saeviendi permissa libertas. Nam ut passionum ejus sequentia decurramus, dicitur post illum velut propheticum scalarum tractum, tale illi ab Arianis supplicium constitutum esse, ut in superioribus domus arctissimum ei cubiculum praepararent, tam breve, tam humile tamque depressum, ut non tam caperet hominem quam torqueret, et hospitium Arianum esset magis poena quam requies. Ferunt enim adeo angustum illud fuisse, ut in eo martyr jacens non posset pedem praetendere, stans non valeret caput erigere, sed esset semper contractus, inclinus et humilis, et nihil aliud praeter fidei spiritum liberum gerens. Torpebant quidem uno in loco ejus defixi pedes, sed paradisum fidei gressibus ambulabat, jacebat in eo depressum caput, sed Christus in eo caput erigebat. Haec igitur beatus martyr in haereticorum patiebatur hospitio, non quod ista deberentur martyri, sed quod talis sit hospitalitas Ariana, ut ejus habitaculum poena sit carceris, non humanitatis hospitium. Et quanquam de suavitate gestorum ejus nulla sit invicem nobis dicendi audiendique satietas, nec beatissimorum tamen Machabaeorum silentio est praetereunda victoria; quia et ipsos hic idem dies ereptos saeculo magno cum triumpho transmisit ad coelum. Et quamvis chorus ille fortissimus ad Deum suum inter tormenta transierit, non tamen impar est Eusebius, qui confutata perfidia ad eumdem Deum victa post tormenta migravit. Et ut manifestius advertamus Eusebii 614 inferiorem non fuisse victoriam, illi veteri pro lege certarunt, hic novo pro Evangelio militavit. Illi pro praeceptis quidem Dei subjacuere suppliciis; Eusebius autem pro Deitatis ipsius veritate conflixit. Restiterunt illi Antiocho regi, ne illicitis tunc carnibus vescerentur; obstitit iste diabolo, ne haeretici sermonis fermento panem nobis dominicum macularet. Exsultemus itaque, fratres, Deo nostro agentes gratiam, quia sub hac praesentis diei devotione gemina festivitate laetamur, Eusebii quippe suscipientes triumphum, et victricium Machabaeorum tormenta mirantes. An non mirabiles Machabaei, quos nativitatis suae passionisque consortio, et apud saeculum fuisse fratres, et in coelo videmus esse germanos, qui pinguissimo egregiae matris ab ubere et substantiam vivendi, et vincendi suxere virtutem. In tantam enim perfectionem lacte et sermone adolevere materno, ut inseparabilis esset et in corde eorum sapientia, et in corpore fortitudo. Denique Antiochus lectissimos juvenes fide propria, et materna adhortatione constantes, ut a reverentia paternae legis averteret, non acerrimis terrere suppliciis, non magnis potuit avocare promissis. Tantus enim in membris eorum vigor, tantus in pectore spiritus, tanta erat in responsione doctrina, ut et spernendo poenas, et confutando perfidiam impii regis et terrorem vincerent et furorem. Venerabilis autem mater confessione parili et consimili morte defuncta, laetior ad pignora sua de hoc saeculo profecta migravit. Nec mirum si saevitiam regis in semetipsam magnanimiter pertulit, quae tam fortiter eam potuit et in filiis sustinere. Vere beata mulier, atque omnium prosequenda praeconiis, quam pro fide Dei sui, et in occasibus filiorum nulla carnis fregit affectio, et a tormentis proprii corporis nec sexus revocare potuit, nec senecta. Haec ergo sunt, carissimi, diei hujus gaudia votiva fidelium. Haec semper beato Eusebio et gloriosissimis Machabaeis exhibeamus obsequia, quos in aeternum regnum tempus quidem diversum, sed fides eadem et dies una provexit.

SERMO LXXXIV. De SS. martyribus Cantio, Cantiano et Cantianilla. ADMONITIO. 615 Praecessit Muratorium, et Benedictinos monachos congr. S. Mauri in judicio hujus sermonis clarissimus cardinalis Baronius, qui in notis ad Martyrologium Romanum, ubi V non. April. memoriam agit de sanctis martyribus Ravennatensibus, docet sanctum Maximum ejus auctorem esse agnoscendum. Cum autem tam eximiorum virorum sententiae utriusque codicis S. Crucis in Jerusalem 90 et 99, et cod. Sangallensis accedant suffragia, eo tutius eidem S. antistiti Taurinensi contra codicem X Laurentianum Plut. XIV, et editionem Parisiensem Gillotii num. serm. 75 Ambrosio asserentes, a nobis ascribitur. Titulus in cod. S. Crucis 99 serm. 79 est: In natale sanctorum Cantianorum; in 90 vero serm. 13: De natale sanctorum Canti, Cantiani et Cantianillae; qui idem exstat in codice Sangallensi serm. 13.

ARGUMENTUM.-- His a Christo concessum est, ut qui erant consanguinitate fratres, fierent etiam sanctitate germani. Historia martyrii eorum.

Hodie beatissimorum Canti, Cantiani et Cantianillae natalis est. Quam bene et jucunde tres martyres uno pene vocabulo nuncupantur. Nec mirum si similes sunt nomine qui sunt similes passione, si una est illis apud homines appellatio, quibus apud Deum una est vocatio. Uniter enim vocati sunt a Domino, non interposito tempore aliter, et aliter passi, sed omnes eodem ictu pariter martyrium pertulerunt. Quod quidem illis parentiva quadam a Christo affectione concessum est, ut congruerent meritis qui vocabulis concordabant; et qui erant consanguinitate fratres, fierent etiam sanctitate germani; et quorum membra unius corporis substantia vegetabat, eorum animas ejusdem fidei confessio coronaret. Refert autem de beatis supradictis historia, quod tempore passionis, cum eos persecutor inquireret, ascenso vehiculo, junctis mulabus eos secedere voluisse, et cum non longe ab urbis moenibus iter agerent, unum animal de subjunctis subito corruisse, atque ita illos a persecutoribus comprehensos tentos ad poenam. Quod factum, quam gloriosum sit, et a Divinitate dispositum, debemus advertere. Nam, sicut Elias curru applicito quasi ascendit ad 616 coelum, ita et isti vehiculo admoto ad martyrium pervenerunt; et quadriga sicut illum evexit ad requiem, ita et hos portavit ad gloriam. Et quamvis illa ignea quadriga fuerit, haec tamen inferior non habenda est, quia illa unum gestavit prophetam, haec tres martyres sustentavit. Sed dicet aliquis: gloriosius est gestari quadriga ignea quam terrena. Non hoc plane defuit sanctis viris: nam, sicut Eliam ignea quadriga portabat, ita et martyres fides ignea jam ferebat. Ferebat, inquam, illos Christus, qui lumen est, qui ignis est, de quo scriptum est: Dominus noster ignis consumens est (Deut. IV). Ergo cum beatos de quibus loquimur persecutor urgeret, vehiculum conscenderunt. Qua causa? ut fugerent? absit. Non ut fugerent, sed ut ad martyrium citius pervenirent; non ut latitarent, sed ut Christianos se cunctis transeuntibus manifestius approbarent. Caeterum occultius inter plures in civitate latere potuerant, tutius per diversa singuli fugae praesidium commendare. At vero, ubi quis congregatione habita stratis vehiculis apparatu disposito per aggerem publicum egreditur, illic non fuga dicenda est, sed profectus est. Sancti enim viri hoc facto velut in triumphali curru positi contestabantur, dicentes: Ecce persecutor, ecce proficiscimur, ecce praecedimus, quid resides? quid moraris? subsequere nostra vestigia; nolumus enim videri inviti duci ad poenam, qui praecedere nos profitemur ad gloriam.

SERMO LXXXV. In natali S. Stephani protomartyris. ADMONITIO. 617 Nunc primum in lucem producimus hunc sermonem, quem ex codice pervetusto bibliothecae eminentissimi Francisci Xaverii de Zelada exscripsimus. Ipsum S. Maximi nomen in fronte defert, nec subest dubitandi locus quin idem ejus auctor exstiterit, cum ipsi annexa reperiatur homilia in natali ejusdem S. Stephani levitae et martyris, quam suo loco edidimus. Jam diximus hanc fuisse inferioris aevi amanuensium imperitiam, ut vel ex pluribus orationibus unam confecerint, vel unam plures in lectiones diviserint.

ARGUMENTUM.-- Omni Ecclesiae beatus Stephanus datus est ad profectum, qui adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii meruit principatum.

Hesterno die natalem habuimus Domini Salvatoris. Hodie summae devotionis veneramur S. martyris Stephani passionem. Hesterno, quo redimimur ad praemium; hodierno, quo provocamur ad exemplum. Bene ergo besternae solemnitatis festivitas hodiernae convicta est, ut illa credentes eveheret ad vitam; haec confitentes duceret ad coronam. Omni ergo Ecclesiae beatus Stephanus 618 datus est ad profectum. Adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii meruit principatum. In plebe adhuc positus erat, sed tam virtutibus eminebat; humili erat loco, sed celsus fide; discipulus erat ordine, sed factus est magister exemplo. Scriptum est autem de eo in Actibus apostolorum, quod ad ministerium viduarum sit ab apostolis deputatus. In hoc autem, quod praepositus est ministerio, testimonium meruit sanctissimae castitatis. Beatus ergo erit, fratres carissimi, qui hunc sectatus, qui hunc imitatus fuerit, et pudicitiae palmam, et martyrii consequetur coronam. De quo et lectio apostolorum Actuum, quae hodie nobis lecta est, etc.

SERMO LXXXVI. De natali SS. martyrum I. ADMONITIO. Etsi Maurini hunc sermonem in Ambrosianis num. 61 edit. opp. S. Ambrosii Paris. 1690 numerent, veri tamen esse similius arbitrantur S. Maximum ejusdem fuisse auctorem. Jam vero generalem esse homiliam aiunt de martyribus, quae a Gennadio laudatur, legiturque num. 12 in Sangallensi codice. In vetustis codicibus S. Crucis in Jerusalem 90 et 99 prae se fert idem sermo S. Maximi inscriptum nomen. Quamobrem nihil moramur posteriorum temporum amanuenses, ut codic. Vatic. 1269 pag. 26, et Laurent. 37 Plut. XVII pag. 159, eumdem sancto Ambrosio ascribentes. A Muratorio tom. IV Anecdot., pag. 26, cum titulo: De natali sanctorum martyrum, editum fuisse animadvertimus, cujus initium est: Sicut scimus, fratres, vota semper Domini sequitur festivitas servulorum. In codicibus Urbevet. et IV bibl. Minor. Convent., nunc in Laurent. legitur idem sermo sine nomine auctoris

ARGUMENTUM.-- Resurrectionis dominicae gloriam S. Maximus cum SS. martyribus confert. Plurimi fortasse, adjungit, ex martyribus cum Domino resurrectionem corporaliter consecuti sunt.

Dignum et congruum est, fratres, ut post laetitiam beati Paschae, quam in Ecclesia celebravimus, gaudia nostra cum martyribus conferamus; et eis annuntiemus dominicae resurrectionis gloriam, qui consortes sunt dominicae passionis. Qui enim socii sunt contumeliae, debent et participes esse laetitiae; ita enim dicit beatus Apostolus: Sicut socii passionum estis, et resurrectionis eritis (II Cor. I); Si tolerabimus, inquit, et conregnabimus (II Tim. II). Qui ergo toleraverunt mala propter Christum, debent et gloriam habere 619 cum Christo. Annuntiemus, inquam, sanctis martyribus dominici Paschae gratiam: ut dum sepulturae illius praedicamus reserata claustra, et horum sepulcra reserentur; dum corpus illius mortuum dicimus tepentibus venis subito viguisse, horum quoque membra jam frigida immortalitatis calore foveantur; eadem ratio martyres et suscitat, quae et Dominum suscitavit. Nam sicut viam passionis ejus experti sunt, ita experiuntur et vitae; scriptum est enim in psalmo: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XV); hoc utique in resurrectione ex persona dicitur Salvatoris, qui dum post mortem ab inferis redit ad superos, incipit notam habere viam vitae, quae ante habebatur ignota. Ignota enim erat ante Christum via vitae, quia nullius adhuc resurgentis fuerat temerata vestigio; at ubi Dominus resurrexit, nota facta solo attrita est plurimorum, de quibus S. evangelista ait: Multorum corpora sanctorum resurrexerunt cum eo, et introierunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII). Unde cum Dominus in resurrectione sua dixerit: Notas mihi fecistis vias vitae, possumus et nos jam dicere Domino: notas fecisti nobis vias vitae. Ipse enim nobis notas fecit vias vitae, qui nobis semitam manifestavit ad vitam: notas enim mihi fecit vias vitae, cum me docuit fidem, misericordiam, justitiam, castitatem; his enim pervenitur itineribus ad salutem. Et licet nos sui resolutione corporis mortis umbra circumdet, tamen gressus suos vita non deserit, sed inter ipsas medias inferni leges incunctanter Christi virtutibus ambulamus. Unde ait S. propheta: Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII). Quod manifestius Dominus ait de fideli, dicens: Qui autem credit in me, non morietur; et licet moriatur vivet (Joan. XI). Ergo, fratres, cum SS. martyribus Paschae Domini gloriam conferamus. Conferamus, inquam, et licet melius noverint omnia, tamen nos illis praedicemus quemadmodum de sepulcri gremio resurrexerit ad superos. Illi nobis revelent quo pacto de inferi profundo remeaverit ad 620 sepulcrum. Notum, inquam, nobis faciant quemadmodum in exanime jam corpus et frigidum sese calor insinuaverit, spiritus ingesserit, sanguis infuderit, et gelatas humore venas pristini vigoris pulsus agitaverit. Notum, inquam, nobis faciant quemadmodum organum corporis dissipatum in priorem statum nervorum rursus coaptaverit resoluta compago, et harmoniam viscerum jam silentem in veterem concentum spiritus vivificans animadvertit. Sacerdotes ergo praedicent quae Salvator post resurrectionem mirabilia gessit ad superos. Martyres revelent quanta in ipsa morte refrigeria operatus sit in defunctis.

Vota semper Domini subsequitur festivitas servulorum; et gaudium patrisfamilias fidelium sibi laetitia comitatur; scilicet, ut quem subsecuti sunt similitudine passionis, eum comitentur et gloria resurrectionis. Comitantur autem et gloria resurrectionis, dicente Apostolo: Quod si socii passionum estis, et resurrectionis eritis (II Cor. I). Est ergo SS. martyribus cum Christo in ejus resurrectione societas? Est plane, quia etsi nondum surrexerant corpore, surrexerunt certe jam merito; si adhuc non sumpserunt membra, sumpsere jam gratiam; si nondum liberati sunt ab inferis, liberati sunt a peccatis: haec est enim prima resurrectio, peccatorum evasisse tenebras, lucem, possidere justitiae. Verumtamen etiam fortasse plurimi ex iisdem beatis martyribus cum Domino resurrectionem corporaliter vel consequantur, vel fuerint consecuti. Nam si legimus in primae resurrectionis festivitate, suscitante se Domino, multa sanctorum corpora suscitata revixisse, et introiisse in sanctam civitatem, cur non quotiescunque resurrectionis ejus festivitas celebratur, toties resurgere credamus et sanctos? Ubi enim votorum jugis est solemnitas, gratia jugis est et donorum. Sed fortasse quis dicat: sepulcra clausa sunt, monumenta constructa, quemadmodum prodire exinde potuerunt? Ut taceamus quia omnia possibilia sunt Deo, et clausis tumuli penetralibus possit spiritale 621 corpus educere; ut haec omnia praetermittam, Joannis tamen apostoli habemus exemplum, quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit; nam dopositum corpus perdidit, non assumpsit. Hic enim, clausis tumuli foribus, gratia resurrectionis 622 ablatus est, ut constaret sepultura, nec inveniretur sepultus. Denique cum sacerdotes honorandi causa corpus inquirerent, reserato aditu, tumulus non potuit reddere quem suscepit. Hostias ergo secum suas Salvator suscitat, cum resurgit.

SERMO LXXXVII. Item de natali SS. martyrum II. ADMONITIO. Iidem doctissimi Maurini praefat. ad hunc sermonem num. 60 edit. opp. S. Ambros. mihi auctores sunt ne aut scriptoribus codicum, aut Roman. Breviar. assentiar, eumdem S. Ambrosio tribuentibus. In codicibus Sangallensis, et S. Crucis in Jerusalem 90 et 99 S. Maximo ascriptum legimus. Unus codex Urbevetanus nomen S. Gregorii Magni exhibet.

ARGUMENTUM.-- SS. martyres etsi voce tacent, factorum tamen virtute nos edocent, martyrii passione nos persuadent. Victoria est martyris judicium persequentis.

Si quantum me necesse est dicere, et vos oportet audire, tantum prosequi corporis mei posset infirmitas, profecto omnes excusati essemus, scilicet ego insinuando praeceptum, vos exsequendo mandatum. Sed quoniam imbecillitate percellimur quominus quantum oportet dicere valeamus, excusat nos mentis devotio, quos non excusat praedicationis oratio: hoc est, si a laudibus Domini lingua cessamus, mirabilia tamen ejus fidei operibus approbemus. Si non loquimur verbis ejus gloriam, factis exsequamur ejus gratiam, quoniam dictis facta priora sunt. Nam Dominus in Evangelio ita dicit: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Vides ergo quoniam praecedit factum, doctrina subsequitur: siquidem benefacere prima doctrina est. Cessantibus enim verbis, hoc ipsum docet hominem opus optimum, dum videtur. Quod etsi voce aures non excitet, virtute tamen corda compungat. Quis enim bonum factum videns, non gaudens imitetur, ac veluti tacito magistro utens ejus exemplo doceatur? Dictis igitur facta praecedunt; imo sine factis dicta nihil prosunt. Nam ideo et Dominus fieri voluit, sic doceri, ne sine bono opere verborum inutilis esset, et superstitiosa jactatio. Melius ergo docemur facto quam voce. Denique SS. martyres, etsi voce tacent, factorum virtute nos edocent; etsi lingua silent, martyrii passione persuadent. Unde quamvis disertus orator facundia sua me doceat, id tamen quod utile est mihi melius disco exemplo sanctorum quam assertione verborum. Citius mihi persuadent oculi, quod cernunt, quam auris potest insinuare, quod praeterit: auditui enim cito subripit oblivio, oculorum autem historia semper inspicitur. Quis enim non omnibus horis momentisque conspiciat quemadmodum tunc beati martyres propter nomen Christi diversis subjacuere suppliciis, et de ipsis poenis quodammodo triumphabant? Quanto enim plura patiebantur, tanto se virtuosissimos esse credebant. Victoria enim est martyris judicium persequentis, sicut scriptum est: ut vincas cum judicaris (Psal. L). Cum judicatur enim martyr et condemnatur, tunc vincit atque prosternit. Tali enim judicio non est addictus ad mortem, sed absolutus ad requiem. Ac per hoc manifestissima ratione vicisse est, non perlisse. Constat igitur SS. martyres plus passione docere quam voce, quanquam et ipsa passio sine voce non sit. Legimus enim animas eorum de sub ara Dei clamare, vel dicere: Quousque sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum (Apoc. XVI)? Nam et Dominus dicit de sanguine Abel ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV). Clamare igitur dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce quam causa. Sic et sanctorum martyrum animae clamant, dum fidem atque innocentiam suam sensibus nostris ipsa passione commendant. Explicit.

SERMO LXXXVIII. Item de natali SS. martyrum III. ADMONITIO. 623 In codice Chisiano sig. litt. C VIII, pag. 237 a tergo, hunc sermonem invenimus S. Maximo nostro attributum. Eumdem emendatiorem dederunt cod. monasterii Sublacensis, Lectionarium canonicorum Ecclesiae Patavinae, duoque Breviana: unum Ecclesiae Velitrensis, alterum ad usum Ecclesiae Gallicanae. Quare his confirmati testimoniis in publicam lucem sub ejusdem S. antistitis nomine emittere non dubitamus; quanquam aliqui codices, ut Vaticanus 1273 pag. 26 a tergo, Basilicae S. Petri num. 6 A pag. 250, et Urbevet. pag. 206, Ambrosio vel Augustino ascribant. Dictio quidem a Maximiana oratione absimilis non videtur.

ARGUMENTUM.-- Venerari oportet in SS. martyrum gloria fidem nostram; mater namque martyrii fides catholica est.

Recte ac ex debito Ecclesiae beatorum martyrum celebrant insignia, qui illuminantes virtute fidei suae innumerabiles populos, soli quidem illatam sibi senserunt mortem, sed non soli mortis suae beneficia possederunt. Immensa enim Dei nostri pietas, multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem, proponens arduam virtutum palmam, raros appetitores invenit, sed pretiosam in paucorum triumphis plurimorum commodis prospicit. Illorum siquidem merita nostra vult esse suffragia, simulque dum nobis fidem veram duro martyrii agone commendat, afflictionem praecedentium instructionem efficit posterorum. Quanta est circa nos Dei nostri sollicitudo? Illos examinat, ut nos erudiat; illos conterit, ut nos acquirat, eorumque cruciatus nostros contulit esse profectus. Merito ergo eos colimus, qui periculis nostris pugnant, et nostris utilitatibus militant; qui per lucis vitaeque contemptum edocent nos quantum Deo nostro debeamus affectum. Noverimus itaque, quod non sine magno discrimine de religionis veritate disputamus, quam tantorum sanguine confirmatam videmus. Magni periculi res est, si post prophetarum 624 oracula, post apostolorum testimonia, post martyrum vulnera, veterem fidem quasi novellam discutere praesumas, et post tam manifestos duces in errore permaneas, et post morientium sudores otiosa disputatione contendas. Veneremur ergo in SS. martyrum gloria fidem nostram, congratulemur, dilectissimi fratres, magnae fidei nostrae, per quam, dum exsules proflua caritate suscipitis, ipsos etiam intercessores habere mereamini. Haec est enim SS. martyrum gloria, quorum et si per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo. Veneremur ergo inter tantos Christi milites fidem nostram. Mater namque martyrii fides catholica est, in qua ille illustris athleta subscripsit sanguine, et morte juravit. Mater, inquam, martyrii fides est. Veneremur ergo in sanctorum martyrum gloria fidem nostram. Quomodo fidem nostram? Ab illis enim, dum mortis tolerantia indubitanter excipitur, spes immortalitatis evidenter asseritur. Nunquam enim hanc vitam constanter expenderent, nisi esse alteram incomparabiliter beatiorem perfecta definitione sentirent. In sanctis itaque praeconiis veritatis et passionis magnanimitas, et rationis auctoritas est; prompti enim pereunt, in melius reparandi, quibus per angustias tribulationum aperitur exitus ad hanc plenitudinem gaudiorum. Cruentas impio ex ore respuunt 625 sententias, auditu repudiant, refugiunt officio. Itaque impetum passionis magnanimitate provocant, humilitate declinant. Incumbente persecutionis furore adhuc catechumeni animum coelo praeparant, regenerantur morte, damnatione solvuntur, gladio consecrantur. Hinc intelligamus quantum valuerit ad auferendum mundi peccatum passio Redemptoris. Ecce innocentiam et vitam probatur conferre mors hominis; hinc intelligamus quantum in omnium profuerit sacra mors Filii Dei. Ecce proprium et orginale delictum lavat sanguis humanus, et, quod plus est, nemo jam tollit quod baptismo suo cruor ille contulerit Post nitorem nos baptismi, post collatum nobis piae regenerationis candorem, post acquisitam indumenti nuptialis angelicam dignitatem in peccatorum relapsi coeno, in criminum volutabro revoluti niveum vestimentum tetris iniquitatum ac libidinum contagiis sordidamus, et holosericam, in qua sigillum divinae imaginis acceperamus impressum, maculis mortiferae corruptionis inficimus, et post singularem Domini nostri indulgentiam innovata foedamus, integra rescindimus, expiata violamus, repetentes opera non jam undis purganda, sed flammis. Felix hic talis baptismus, quo omne delictum ita a catechumeno exiit, ut redire jam non possit; quo sic delicta sua solvit, ne ultra creditorem timeret; quo in se hostium peccata fide solvit, fine damnavit; per quem baptismum innocentiam devotione quaesivit, perseverantia invenit, morte servavit. Quae cum ita sint, carissimi, licet quisque tantus Christi testis pretiosus sit confessione, pretiosior est tamen sanguine, crudeli vulnere speciosior, et tincta veste candidior, licet in quacunque peculiaris putetur privilegio sepulcri, sed noster atque omnium 626 est communione suffragii ( sic ). Neque enim praedictae illius urbis caritas proflua, et fides avara tantum ei derogavit, dum sibi arrogat, ut solum intra moenia sua patroni illius beneficia inclusa esse crediderit. Non clauditur locis, qui diffunditur meritis. Invocasti ubique martyrem, ubique exaudit ille, qui oratur in martyre. Moderante itaque eo qui pensat vota tua et dispensat munera sua, in tantum vicina praesentia efficacis praebebitur advocati, in quantum fuerit fides devota suscepti. Oratio enim quae castitatis, justitiae eleemosynarumque operibus adjuvatur, excedit mundum, penetrat paradisum, evolat usque ad ipsum summae majestatis, angelo offerente, conspectum; sicut quodam loco vox testatur angelica. Et cum tu, inquit, orares, ego obtuli orationem tuam in conspectu claritatis Dei (Tob. XII). Beata anima, carissimi, cujus votum, cujus compunctionis incensum, cujus supplicationis holocaustum, nulla in infidelitate fumidum, nullo carnalis illecebrae fetore pollutum, nulla saevitia cruentum, nulla odii simultate maculatum; sed fide igneum, conscientia nitidum, sinceritate cordis odoriferum, concordia et caritate perfectum, usque ad Dei vultum per coelestium nuntiorum defertur obsequium. Quae cum ita sint, honoremus sanctos martyres, principes fidei, intercessores mundi, praecones regni, cohaeredes Dei. Quod si dicas mihi: quid honoras in carne jam resoluta atque consumpta, de qua jam nulla Deo cura est? Et ubi est illud, carissimi, quod ipse loquitur per prophetam: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV); et iterum: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus (Psal. XLIX). Honorare debemus servos Dei, quanto magis amicos Dei, de quibus alio loco dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII). 627 Honoro ergo in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices. Honoro pro confessione Domini sacratos cineres. Honoro in cineribus semina aeternitatis. Honoro corpus quod mihi Deum meum ostendit diligere, quod me propter Deum docuit mortem non timere. Cur autem non 628 honorem corpus illud, fideles, quod reverentur et daemones, quod afflixerunt in supplicio sed glorificant in sepulcro? Honoro itaque corpus quod Christum honoravit in gladio, quod cum Christo regnat in coelo.

SERMO LXXXIX Item natali SS. plurimorum martyrum IV. ADMONITIO A Benedictinis monachis congreg. S. Mauri codices Lateranenses basilicae Constantinianae in praefatione ad homilias S. Gregorii Magni in Evangel. num. 10 edit. Venet. an. 1769, tom. V, pag. 135, commendantur. Nos etiam pro nostra Maximi collectione eosdem codices consuluimus, nec inutilem impendimus operam. In cod. enim sig. L A, pag. 152, ante nonnullos sermones ejusdem S. episcopi jam editos, hunc nondum impressum invenimus. Est vero haec illius inscriptio: Incipiunt sermones S. Maximi episcopi. In natale plurimorum martyrum.

ARGUMENTUM.-- Si justi in Domino laetantur, injusti non noverunt laetari nisi in saeculo. Caritas Christi mundo praeferenda est; eligendaque martyrum causa, si velimus pervenire ad martyrum palmam.

Cum dies SS. martyrum est, unde potius aliquid delectet, nisi de gloria ipsorum? Adjuvet nos Dominus martyrum, quia ipse est Dominus noster. Vocem martyrum audiebamus paulo ante beato apostolo praedicante, ac dicente: Quis nos separabit a caritate Christi? Ista est vox martyrum. Tribulatio? angustia? persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII). Haec est vox martyrum, omnia superare, et de se nihil praesumere. Illum diligere qui gloriatur in suis, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Noverant et illi, quod nos cantavimus paulo ante: Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI). In Domino laetamini et exsultate. Si justi in Domino laetantur, injusti vero non noverunt laetari nisi in saeculo. Sed ipsae sunt primae acies debellandae: primo vincendae sunt delectationes, et postea dolores. Quomodo potest superare mundum saevientem, qui non potest fugare blandientem? Blanditur hic mundus pollicendo honores, divitias, voluptates. Minatur hic mundus intendendo dolores, egestates, humilitates. Qui non contemnit quod pollicetur, quomodo superare potest quod minatur? Habent delectationem suam divitiae, quis nescit? Sed plus habet delectare justitia. Sed delectent divitiae cum justitia ubi talis articulus tentationis acciderit, ut duo veniant in tentatione divitiae, et justitiae, ut non possis utrumque habere aequale. Sed si miseris manum ad justitias, pereant divitiae. Sed si miseris manum ad divitias, necesse est ut amittas justitiam. Modo elige, modo pugna. Modo videamus, si non sine causa cantasti: Laetamini in Domino, et exsultate, justi. Modo videamus, si non sine causa cantasti: Quis nos separabit a caritate Christi (Rom. VIII)? Et quidem praetermisit omnia quibus blanditur mundus. Quare? Quia certamina martyrum pronuntiabat. Illa certamina, ubi vicerunt persecutiones, famem, sitim, egestatem, ignominiam, ad extremum timorem mortis, hostem novissimum. Sed videte, fratres totum ars Christi facit, admonens Apostolus ut praeferamus caritatem Christi mundo. Quantas angustias patiuntur qui volunt rapere res alienas. An persecutio, ait? et ipsa non frangit, avaritia terretur. Avarus rapit, ac timet poenam, ac aestuat in rapina: multi enim famem patiuntur, dum acquirunt et faciunt lucra; quibus praecipimus jejunare, et excusant de stomacho. Vacet illis tota die solidos enumerare, et jejuni dormiant. An nuditas? ut quid dicam de nuditate? Quotidie negotiatores de naufragio nudi evadunt, et iterum navigant ad periculum. Unde quotidie periclitantur homines? nisi propter divitias acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen est falsitas; et tamen 629 comminuitur haereditas. Si ergo hoc meretur temporalis cupiditas, quare non mereatur Christi haereditas? Avarus diceret in corde suo, qui forte non diceret in lingua sua: Quis nos separabit a cupiditate tua? Tribulatio, an angustia, an persecutio? Possunt et avari dicere auro, Propter te occidimur tota die. Optime ergo sancti martyres dicunt in psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo (Psal. XLII). Discerne, inquit, tribulationem meam; tribulantur et avari. Discerne angustias meas; patiuntur angustias et avari. Discerne persecutiones meas, patiuntur et avari. Discerne famem meam; pro auro acquirendo esuriunt et avari. Discerne mortem meam; pro auro moriuntur et avari. Quid est discerne causam meam? Propter te mortificabimur tota die; illi non propter te. Similis poena, 630 sed discreta causa. Ubi ergo discreta causa, certe est victoria. Si ergo, carissimi, solemnitatem martyrum amamus, amemus in eis non passiones, sed causas passionum. Nam si amaremus passiones, multos inventuri sumus qui pejora patiuntur in causis malis. Sed causas attendamus. Crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi et latrones. Similis poena, sed dissimilis causa. Unus latro credidit, alius blasphemavit. Dominus tanquam de tribunali inter ambos judicavit: illum qui blasphemavit in tartarum, alium in paradisum secum constituit. Quare hoc? Quia etsi aequa poena, sed impar erat causa. Eligite ergo martyrum causam, si vultis pervenire ad martyrum palmam. Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XC. Item de natali SS. plurimorum martyrum V. ADMONITIO. In eodem cod. Lateran. fol. CXCIV a tergo hic item exstat sermo S. Maximi inscriptus nomine; cum titulo: De natali plurimorum martyrum.

ARGUMENTUM.-- Vere hostiae dicendi sunt martyres, qui immolant Deo sacrificium laudis, et quorum mors pretiosa est in conspectu Domini.

Gaudere et exsultare debemus, fratres, quia festivitati nostrae accessit magna festivitas, et vota nostra votis sunt cumulata. Gaudium etenim magnum est cum superveniente nobis natali martyrum supervenerit et sacerdos. Quod quidem divina providentia factum puto, ut quia procurandae erant hostiae Salvatoris, occurrit pontifex Salvatoris, scilicet gloriam praedicationis eorum, quia explicare unus non sufficeret, vel alter impleret; quatenus et martyres ornaret obsequio; sed et vestram sanctitatem tractatibus instrueret et benedictionibus permulceret. Gratulandum ergo est et laetandum, quod hostias suas Christus voluerit gemino sacerdotum ore laudari; ut quantum eorum ageretur in Deum gloria, tantum ipsorum meritum laudaretur in plebe; ut quia propensius honorantur in coelis, copiosius magnificarentur in terris. Vere hostiae dicendi martyres, qui Deum nobis sua passione placaverunt, et tanquam accepta libamina morte sua propitiationem nobis Domini contulerunt. Est plane in martyribus hostia, non illa qua mutum animal, sed illa qua fidelis simplicitas consecratur. Non illa, inquam, est hostia quae moesto affectu in terra mergitur, sed quae alacri sensu elevatur in coelum. Est plane hostia, sed non in illo qui altare profanaturus offert; sed in eo qui sciens se immolat probaturus. Unde ait propheta: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX). Sacrificium laudis est vere martyrium. Et quod laudant angeli, laudant populi, laudat etiam ipse qui patitur. Intelligit enim ejus gloriam; nam nisi intelligens ejus laudem, gloriam atque virtutem, nunquam se libans formidantibus aliis immolaret. Et ideo velut ipsi martyri dicitur: Immola Deo sacrificium laudis; hoc est velut si dicat: In te immola ipse, ipse sacrifica; esto tibi ipse et sacerdos et hostia, et devotione mentis corporis tui animam offer functione pontificis; adducat ad Dei aram fides Christiani. Nam Christiani licet membra sternantur in terra, spiritus tamen ipsa morte consecratur in coelo, et vita praestatur, ubi interitus adhibetur. Unde ait sanctus propheta: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Pretiosa plane mors, quae 631 lucro immortalitatis quodam honoratur; de qua etiam dicit beatus Paulus: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I). Lucrum computans quod per martyrii mortem fragilitati in eo succedat aeternitas, internecioni vita proveniat, tentationes justitia finiantur. Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Pretiosa sanctorum mors; vita certe pretiosior est eorum. Si pretiosa, inquit, mors sanctorum, vita vilis est peccatorum; et quorum vita vilis est, mors sine dubitatione etiam turpis est. Unde et illi inter peccatores Dominum deputantes, dicebant: Morte turpissima condemnemus eum (Sap. III). Ignari justitiae, et inimici veritatis, lucem cum tenebris condemnare conati sunt. Morte turpissima coeli terraeque conditorem Dominum peremerunt, quia cum sceleratis in patibulum eum suspenderunt, eo quod et turpis mors, et formidolosior poena caeteris videretur poenis. Cujus documentum beati martyres imitati sunt, atque ejus vestigia ultro secuti. 632 Facta est autem mors Domini gloriosa, et in conspectu ejus cunctorum sanctorum pretiosa; et quorum hodie una cum pontifice adveniente devota annua festa celebramus. O felix hodierna celebritas, quae pontificale meruit habere obsequium. Hodie nobis geminum solemnitatis claruit gaudium; et de sanctorum patrociniis, necnon et de adventu hujus pontificis. Igitur, fratres, laetemur in Domino, qui nobis immensa suae pietatis clementia tanta impendere dignatus est beneficia, ut quae [Forte quae redundat], eorum, quorum laetamur triumphis, irradiemur exemplis, ut quorum gaudemus meritis, sublevemur praesidiis. Annuat nobis immensa Divinitas, ut mundo corde castoque corpore et almam festivitatem hujus diei valeamus recolere, et sacra mysteria de manu sacerdotum culminis illibato ore percipere, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCI. Item de natali SS. plurimorum martyrum VI. ADMONITIO. Praestat hic sermo S. Maximi nomen in CVIII codice bibliothecae S. Marci Venetiarum, quo ex codice eum describi curavimus. Atque ut acceptum hunc item esse sancto eidem antistiti arbitramur, nos plane confirmat non modo duorum praeterea non minus veterum codicum auctoritas, verum etiam styli quo perscriptus est ratio, quae tam similis Maximianae est, ut, nostro quidem judicio, nihil similius expeti posse videatur.

ARGUMENTUM.-- Robusta fide ad agonem passionis martyres congressi, in ipsa morte consequuntur perpetuam haereditatem. Martyrium est indulgentia criminum, virtutum caput, occasio justitiae, dominicae passionis imitatio.

Corona universorum martyrum fulget, atque eorum quorum natalis victricis gloriae celebratur, qui robusta fide ad agonem passionis congressi sunt; certo scientes, quod in omnibus Christus patitur, et quod ad regna coelorum statim cum exsultatione corporis transferantur; et cum gentes horreant in aegritudine mortem, ii in ipsa morte consequantur perpetuam haereditatem, per passiones vero translationem magis esse credunt quam finem. Haec est arcana sapientia, quae in electis tuis, Domine, non persuasione colligitur, sed a tuis martyribus de fonte divino virtutis hauritur; quia bene vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I); triumphantes in Christo sua peccata lucrantes. Quanquam qui in illo patitur, omnino non moritur; confessio enim mors non est, sed haereditas vitae. Martyrium est igitur indulgentia criminum, virtutum caput, occasio justitiae, dominicae passionis imitatio. O felicissimi martyres renuntiantes saeculo! Maluerunt novissimo meliores esse, quam primo; quorum denique consummatio justum initium facit. Divino tuo nutu, omnipotens Deus, gloriosissimi martyres Christi testes esse meruerunt; victoriam quoque meditati, confessi Christum in flagellis, in carceribus, in ergastulis, in solitudine; justorum enim comes semper debet esse confessio. O inclytae animae beatorum martyrum et gloriosa victoria; inter quos et devotissimae feminae simul saeculum et sexum vicerunt, praeliantes cum diabolo, fortiores viris torquentibus exstiterunt, 633 carnifici gratias agentes saevienti! Ab omnibus enim fidem exspectat omnipotens Deus magis quam mortem. Sed diabolus, qui confitentes odit, coronas praestat invitus. Facit martyres qui hos occidit, et dum Dei servos vincere contendit, contemnitur ipse, dum saevit. Liberalitas ergo tua (sic), Domine Deus, hactenus nobis martyria proposuit, ut adversarius quodam (sic) elisus, cum jam amotos constanter 634 elidi (sic). Voluisti enim hominem non tantum de diaboli potestate eruere per fidem, sed inculcatorem (sic) ejus interficere per virtutem. Ut qui gaudemus Christi sanguine mortui facilius liberati, dicentes martyria, in Christo postea triumphemus coronati. Per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCII. Item de natali SS. plurimorum martyrum VII. ADMONITIO. Exstat hic quoque sermo S. Maximi inscriptus nomine in Veneto codice S. Marci, cujus memini admonitione superiore. Neque vero quin ei sancto antistiti tribuendus sit, dubitare sinit fluens, gravis, ornata, delectuque sententiarum instructa, uno verbo, Maximo plane digna oratio.

ARGUMENTUM.-- Salvator noster nos docuit terrores, et persecutiones, et tribulationes fortiter spernere. Mores semper in melius commutare debemus; et, sicut participes Christi nominis sumus, sic imitatores simus et operis. Martyres fortiter restiterunt pagano saevienti, tu vigilanter resiste diabolo seducenti, Christi fretus auxilio.

Domino Deo nostro laudes laeti canimus, dum sanctorum martyrum festa celebramus, quos divina auxiliante gratia roboratos audivimus, et in tormentis invictos. Dedit enim illis virtutem et consolationem, qui prior et pro illis, et pro nobis subire dignatus est passionem, et dedit eis exsultationem copiosam, illis in coelis promittendo mercedem; at nunc cum lectio Evangelii legeretur, audistis consolationem, eis Dominum dicentem: Cum autem audieritis bella, et opinionem bellorum, ne timueritis; oportet enim haec fieri, sed nondum finis (Luc. XXI). Praemonuit ergo Dominus et Salvator noster discipulos suos, et per eos nos docuit secundo, terrores et persecutiones, diversitatemque tribulationum a persequentibus irrogatas fortiter spernere, et vitae aeternae consolatione refoveri. Et quia nobis saepius, peccatis nostris exigentibus, contingunt, ideo mores et conversationem nostram semper in melius commutare debemus, deserere vitia, et crescere in virtutibus sanctis de die in diem, contumelias et cruciatus hujus saeculi patientissime tolerare; ut dicatur de nobis illud quod in psalmo canitur: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). Hoc vero exemplum nobis Christus reliquit, qui pro nobis suum sanguinem fudit. Omnis ergo Christianus consideret quo censetur vocabulo, ut Christum in omnibus, quantum ejus largiente gratia valet, imitetur; ut sicut est particeps ipsius nominis, sic imitator sit et operis. Honores ac dignitates saeculi, amore regni coelestis, pro nihilo ducat; et si facultates terrenae deficiunt, nequaquam per rapinam et fraudem acquirantur in mundo. Si autem habentur, non per avaritiam diligantur in saeculo, sed per eleemosynarum largitatem permansurae serventur in coelo. Accendere igitur, Christiane, cum sanctis martyribus simili dilectionis ardore; et si hoc tempore non erit tanta contra carnales persecutores certandi necessitas, sit etiam contra spirituales hostes, et contra carnis certandi constantia. Nam etsi nunc a pagano non inferuntur tormenta quae sufferas, offeruntur tamen a diabolo tentamenta quae necesse est ut superes. Nam et paganus manu cruenta desaeviens Christi martyres trucidabat; diabolus autem subdolis tentationibus fallens, Christi fideles eo periculosius, quo occultius, cruciat. Tunc paganus leonis ferocitate desaeviens, ad idololatriam compulit, nunc diabolus serpentino dente suadens, perfidiae virus infudit. Paganus occidendo martyres mittebat ad regnum; 635 diabolus seducendo, secum ducit ad ignem aeternum. Illi ergo vicerunt tolerando supplicia pagani tortoris; tu vince contemnendo innumera tentamenta diaboli seductoris. Illi fortiter restiterunt pagano saevienti; tu vigilanter resiste diabolo seducenti, Christi fretus auxilio. Pro catholicae fidei veritate usque ad finem fortiter certa, et mercedem securus exspecta. Trinum Dominum, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius substantiae confitere, si vis regnum coelorum cum sanctis omnibus possidere. Ab hac salubri confessione non seducaris illectus temporalibus praemiis; ne a Christo infeliciter separeris, et gehennae incendiis crucieris. 636 Si enim mundanas prosperitates atque adversitates in contemptu habere didiceris, etiamsi tormenta tibi pro Christi nomine inferantur, nullatenus formidabis. Tantum in tua virtute nunquam confidas, si victor esse desideras. Sit tibi Christus spes certa, qui est virtus invicta, ne a spe retributionis animus Christiani frangatur. Quoniam sicut in certamine virtus devota et stabilis muneratur, sic in pace fidelis conscientia coronatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XCIII. In natali plurimorum confessorum. ADMONITIO. In Homiliario basilicae Lateranensis pag. CCI a tergo hujus sermonis titulus est: In natale plurimorum confessorum, sancti Maximi episcopi. Praesuli eidem sancto in cod. Veneto 508, pag. 195, idem sermo inscribitur. Legitur autem sine auctoris nomine in codicibus Vatic. 4951, Urbevet. pag. 216. et Vallicell. XXV pag. 156. Quid? si stylus etiam Maximum ejus esse auctorem prodat?

ARGUMETUM.-- Sancti confessores amici Dei dicuntur quia ejus praecepta servaverunt. Vis Christi amicus esse? observa quae Christi sunt. Illius amicitia constat virtute, non quaestu. Christi amicus non est qui die dominico ad ecclesiam non convenit.

Haeret sensibus vestris, fratres, in quo descripsimus beatos confessores ideo amicos Salvatoris effectos, quia voluntatis ejus praecepta servaverunt, et mandatorum ejus omnia opera faciebant, sicut ipse Dominus ait: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV). Amicum enim ipsum Dominum esse praestruximus, qui dixit ad discipulos suos: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos; servus enim, inquit, nescit quid faciat Dominus ejus (Ibid.). Magna plane gratia est, quia amicus ingreditur interiora cubiculi, famulus, foras exspectat ad januam; cujus ille cordis secreta rimatur, illius iste exitum praestolatur. Unde et in Canticis Canticorum Ecclesia cum exsultatione dicit: Induxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I). Scilicet, quia post ignorantiam gentilis erroris, mysteria scire meruit Salvatoris; et quae antea foris jacebat ut sacrilega, postea intrinsecus assumitur ut sponsa. Non, inquam, dicam vos servos, sed amicos. Videte quantum Salvator donavit sanctis suis, quos amicos vocando pares sibi fecit; amicitia enim gradum nescit. Nam etsi sit in plerisque inferior conditio, sed aequalis effectus est, etsi praeeat honoribus, non praeit officiis; aequaliter enim sibi amici dives et pauper deferunt. Et licet sit alter potentior, alter humilior, amicitiae tamen caritas, sibi utrumque nobilitate (sic) exaequat dilectio, quos dignitas secernebat. Unde autem putamus beatos istos sanctos amicos Salvatoris effectos? nisi quia voluntatis 637 ejus praecepta servaverunt; sicut ipse ait: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV). Eodem enim velle et nolle amicitia ipsa firmata est. Istos vero amicos Dei dicere possumus, qui justitiam volebant ut Dominus, iniquitatem oderant ut Dominus; ideo illi amicitiarum caritate devincti sunt. Ex quo capitulo intelligimus, unde ad Christi amicitias veniamus. Non enim fortuito quempiam diligit Dominus; nam gratuito personae cujusquam (sic) largitur. Vis Christi amicus esse? observa quae Christi sunt. Vis Salvatoris gratiam promereri? Salvatoris praecepta custodi. Ipse sibi caritatis suae largitur affectum, si se mandatorum suorum habere viderit caritatem. In nostra igitur potestate est, Deum amicum fieri; nam quales nos exhibuerimus Domino, talis etiam Dominus invenietur a nobis. Si nostra ei aperuerimus arcana, et ille secreta pectoris sui pandit. Si manifestaverimus ei nostrorum conscientiam delictorum, et ille nos scientiae suae manifestatione purificat; et quanto illi bonis actibus promptiores fuerimus ad imitationem, tanto illi viciniores sumus ad gratiam. Nam saeculi amicitiae commoditate aliqua constant, hoc est aut lucris, aut honoribus; Salvatoris autem amicitiae constant virtute, non quaestu. Res enim sancta acquiri disciplina potest, pretio non potest comparari; siquidem 638 non fallaci adulatione ambiguntur, sed vita simplici provocantur. Beatos ergo istos, et laudabiles annuntiamus, qui amici ejus et unanimes esse meruerunt. Debemus igitur et nos, fratres, ad Salvatoris amicitias festinare, et exemplo sanctorum per omnia facere ejus voluntatem. Sed quid dicimus de iis, quo eos apud Deum vocabulo nuncupabimus, qui die dominico propter convivium saeculare, prandium coeleste contemnunt, et mensam Christi deserunt, dum mensa hominis delectantur? Nam hic prima amicitiarum Christi offensa est, ut cum ille die dominico omnes ad refectionem vocaverit, unusquisque propriae se voluptate lascivitatis reficiat; et non eo potius conveniat, quo debito quodam religionis adducitur. Debitum enim est Christiano die dominico ad Ecclesiam convenire. Nam illa die leges silent, judicia tacent, ut salus hominum locum devotionis acciperet: non tam feriaretur a publicis actibus, quam feriatus esset a facinoribus peccatorum. Sed quod pejus est, id quod ad salubritatem datum est, deputat hoc miser quisque lasciviae; et non solum ad Ecclesiam propter peccata non convenit, sed vanitatibus studens accumulat sibi graviora peccata. Unde vos omnipotens Deus emendatos liberet; qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.