CLASSIS II |
CLASSIS PRIMA, SERMONES DE TEMPORE. SERMO PRIMUS. Ante Natale Domini. ADMONITIO. 393 Absoluta homiliarum S. Maximi collectione, alteram aggredior sermonum. Jam dixi homiliam et sermonem idem significare, et esse tractatum de rebus sacris ad populum; sed hujusmodi vocabula ab editoribus atque ab amanuensibus promiscue adhibentur. At duo inquirenda sunt: unum, quis sit hujus sermonis auctor; alterum, quis titulus. Primus ex plurimorum mss. consensu habetur; siquidem cum vetustioribus codicibus Sangallensi et Taurinensi conveniunt in sanctum Maximum codices 99 Sanctae Crucis in Jerusalem, Casinensis 103, Neapolitanus biblioth. Montis Oliveti, Ambrosianus Archivi imperialis basilicae, duoque Beneventani, ut alios omittam. Quamvis monachi S. Mauri inter Ambrosianos hunc sermonem ediderint, attamen melius S. Maximo ascribendum esse monuerunt tom. II edit. Paris. 1690, pag. 392, tum quia Erasmus idipsum censuit, tum etiam quia stylus magis Maximum quam Ambrosium redolet. De titulo video vetustiores codices perspicuis verbis indicare sermonem Ante Natale Domini in praeparationem ejusdem habitum fuisse. Ita legitur in Sangallensi num. 32: Dicendum ante Natale Domini; in codice autem Taurinensi, cum hic sermo sequatur primam homiliam, quae incipit: Laetitia quanta sit, quantusque concursus, ejusque titulus sit: Incipit dictum ante Natale Domini; huic sermoni praemittitur: Item et de illo. Titulum alium exhibent codices Sanctae Crucis in Jerusalem 99 num. 26, et Beneventani, quibus memorata editio Parisiensis conformatur, hoc est: De Natale Domini veniente. Tandem codices alii post decimum saeculum exarati, ut Casinensis, Mediolanensis 146, et Neapolitanus habent: In dominica tertia Adventus, vel De Adventu. Optime adnotant super laudati Benedictini monachi ex eo quod in nonnullis mss. legatur: Sequentia de Natale Domini, arguendum, morem esse Ecclesiae vetustissimum fideles excitare ut sanctis operibus et affectibus natalitiam Domini solemnitatem praeveniant; quod hoc ex sermone, et ex prima S. Maximi homilia constare jam diximus. Nos epigraphen Ante Natale Domini assumpsimus ex codicibus Sangallensi et Taurinensi, quos majoris esse auctoritatis censeamus.
ARGUMENTUM.-- Totus est sermonis auctor in excitandis Christi fidelibus, ut condignis actibus ad ejus Natale celebrandum se praeparent; vim faciant Domino eleemosynis et lacrymis; spirituales maculas abluant, ut carnalia fulgeant vestimenta.
Satis abundeque dixisse me credo superiore dominica quemadmodum compti vel nitidi Natalem Domini suscipere debeamus, et superveniente festivitate ejus ambitione retinere. Retinere, inquam, ut etsi dies solemnitatis transeat, apud nos tamen sanctificationis ejus beatitudo permaneat. Haec enim gratia natalis 394 est Domini Salvatoris, ut in futurum ad praedestinatos transeat, in praeteritum remaneat ad devotos. Oportet ergo nos esse sanctitate puros, mundos pudicitia, nitidos honestate, ut quo diem festum advenire propinquius cernimus, eo accuratius incedamus. Si enim mulierculae solent aliquas ferias suscepturae, maculas vestium suarum aqua diluere: cur non magis nos excepturi Natalem Domini maculas animarum nostrarum abluamus? Et illae quidem si adeo infectae et obscurae sordibus fuerint, ut maculas aqua non purget, addunt mollitiem olei, saponis etiam acrimoniam: nos quoque, si tam grave peccatum habemus, ut id minime solis fletibus abluatur, addamus misericordiae oleum, acrimoniam jejunii. Nullum enim tam grave delictum est, quod non purgetur abstinentia, eleemosynis exstinguatur; ait enim sanctus propheta: Sicut aqua exstinguit 395 ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). Magna ergo est eleemosyna, quae ardentium criminum globos benevolentiae suae fonte refrigerat, et quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum; ut quamvis offensus Deus, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare eleemosynis quem disposuerat punire peccatis. Cogitur enim a nobis quodammodo, dum compellitur pro actibus nostris mutare sententiam, et in uno eodemque homine nunc severitate judicis permoveri, nunc patris pietate blandiri. Pater nobis enim est Deus cum bene agimus, judex noster est cum peccamus. Compellitur ergo operibus nostris Dominus ut nobis suam misericordiam largiatur; atque ideo ipse in Evangelio sancto dicit: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur (Matth. XI). Quae sententia quem intellectum habeat videamus. Regnum coelorum nonnisi Christus est Dominus, qui regnat in coelis. Cogi autem verbum tunc solet dici, cum res aliqua rarior assidua operatione densatur. Ex quo ergo Joannes Baptista (Ibid. III) Salvatoris annuntiavit adventum, ex eo regnum coelorum, quod fluidum ac remissum apud Joannem jacebat, credentium populorum coepit assiduitate densari, et omnis illa regni raritas praedicationum frequentatione solidari. Tam enim rarum fuit apud Judaeos regnum, ut transiret ad gentes; tam fluidum, ut remaneret ad populos. Hunc autem tanta credentium cogitur densitate, ut solidum maneat sine fine, sicut Scriptura dicit: Et regni ejus non erit finis (Luc. I). Cogimus enim regnum coelorum, et vim quodammodo facimus, sicut ait evangelica lectio: Et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI). Vim, inquam, facimus Domino non compellendo, sed flendo; non provocando injuriis, sed lacrymis exorando; non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo. O beata violentia! quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur: beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit, et utilitatem 396 tribuit inferenti. Mala res admittitur, et de injuria nemo causatur; vis admittitur, et religio propagatur. Quisquis enim violentior Christo fuerit, religiosior habebitur a Christo. Aggredimur ergo in itinere Dominum, siquidem ipse est via (Joan. XIV, 6), et more latronum suis eum spoliare nitimur vestibus. Cupimus illi auferre regnum, thesauros, et vitam; sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat; et cum omnia dederit, nihilominus ipse omnia possideat. Aggredimur, inquam, illum non ferro, non fuste, non saxo, sed mansuetudine, bonis operibus, castitate. Haec sane sunt arma fidei nostrae, quibus in congressione certamus. Ut autem his armis uti in vi inferenda possimus, ante corporibus nostris vim quodammodo faciamus, et expugnemus membrorum vitia, ut virtutum praemia consequamur; prius enim ipsi regnare debemus in nobis, ut regnum possimus diripere Salvatoris. Ait ergo Evangelium: Et vim facientes diripiunt. Raptores igitur sumus; raptores autem nonnisi diripiunt aliena. Agnosco veram esse sententiam: Christum enim Ecclesia rapuit Synagogae, et alienae gentis regnum vim faciendo possedit. Nam Salvator missus sub lege, natus in lege, nutritus juxta legem (Galat. IV), dum a Judaeis negligitur, a Gentibus occupatur (Act. XIII); et dum a sacerdotibus perditur, a peccatoribus invenitur; sicut ipse ait: Publicani et peccatores praecedent vos in regnum coelorum (Matth. XXI). Raptores igitur sumus. Mirandum non est, quippe qui a tali auctore descendimus. Scriptum est enim de patriarcha nostro Benjamin: Lupus rapax (Genes. XLIX); rapit enim quod suum non est. Ita et nos veluti filii rapacis lupi alienarum pastorem ovium nostra intentione praeripimus, sicut ipse dicit: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XIII). Rapitur itaque Christus, cum a Judaeis dimittitur, et ab aliis praedicatur. Rapitur Christus, cum occiditur a Judaeis, et sepelitur a nobis. Rapitur Christus a vigilantibus discipulis, a dormientibus perditur Pharisaeis: sicut mentiendo 397 ipsi confessi sunt, dum custodias ponerent sepulturae, post resurrectionem Domini dicentes: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII). Unde spiritaliter intelligimus quia Christum omnes dormientes perdunt, vigilantes inveniunt; atque ideo Apostolus dicit: Surge, qui dormis, et illuminabit te Christus (Ephes. V). Vides ergo mortuum esse qui ita dormit, ut non custodiat Salvatorem, et ideo illi Pharisaei, velut mortui, non potuerunt servare viventem. Propterea, fratres, non dormiamus, sed vigilemus circa ipsum Dominum nostrum Salvatorem, ut, appositis jugiter custodiis, nemo illum auferat de sepultura pectoris nostri: Venerunt, et, dormientibus nobis, furati sunt eum. Habemus enim inimicos, qui Christum de cordibus nostris, si obdormierimus, auferre nitantur. Unde pervigili cura servemus eum in sepulcro animarum nostrarum, ibi perquiescat, ibi dormiat, ibi, cum voluerit, et resurgat. 398 Ergo, fratres, Natalem Domini suscepturi ab omni conscientias nostras faece mundemus; accuremus non sericis vestibus, sed operibus pretiosis. Vestimenta enim nitida membra operire possunt, conscientiam ornare non possunt; nisi quod majoris verecundiae est nitidum membris incedere, et pollutum sensibus ambulare. Interioris igitur hominis prius ornemus affectum, ut exterioris quoque sit amictus ornatus, spirituales maculas abluamus, ut in nobis carnalia fulgeant vestimenta. Ubi enim tenebrosa conscientia est, totum corpus subobscurum est. Habemus autem quo conscientiae maculas abluamus; sicut scriptum est: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XX). Bonum eleemosynae mandatum, per quod manibus operamur, corde mundamur; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO II. De duobus in lecto uno (Matth. XXIV). ADMONITIO. Ut ordini, quem in disponendis homiliis constituimus, sermonum series conformetur, orationibus in Natali Domini hic sermo est praeferendus. De auctore ejus sancto Maximo, ut legimus in codice Vaticano 1267, pag. 13, unde est exscriptus, dubitari nequit; cum S. antistes Taurinensis de eadem Evangelii parabola egerit in homilia hujus collectionis secunda. Titulum De Adventu Domini, qui illo in codice habetur, rejecimus, cum eo loci diximus ex Mabillonio, et Muratorio multo serius quinto, et sexto saeculo invectum esse in Ecclesiam. Exstat sermo in tribus aliis codicibus, in Vaticano Reginae 125, et Vaticano Palatino 1276, necnon in Vallicellano II Augustino inscriptus, ut in cod. E III Modoetiensi. Sed Benedictini monachi congr. S. Mauri inter Augustinianos sermones non susceperunt, nec ejus in appendice meminerunt.
ARGUMENTUM.-- Tria esse S. Maximus scribit genera Christianorum: alios esse in otio, alios in saeculi negotiis, alios Deo ministrare. Ex his tribus generibus unum assumi, et unum relinqui: assumi eos qui permanent, relinqui eos qui cadunt. Ad tria genera quae assumuntur, Noe, Daniel et Job pertinere.
Qui sunt in illa nocte duo in lecto, et duae molentes in unum, et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari. Unum eorum qui otium et quietem diligunt, neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est. Alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi expedit eis. Et molentes dixit propter temporarium negotiorum orbem atque circuitum. Quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae. Tertium eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei; de qua agri cultura Apostolus loquitur. In his ergo tribus operibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiae membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis, 399 et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis saeculi, et ex illis qui Deo ministrant, in Ecclesia aliqui permanent, aliqui cadunt. Qui permanent assumuntur, qui cadunt relinquuntur. Ergo unus assumetur, et unus relinquetur. Non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium affectionum. In illa nocte ergo dixit, in illa tribulatione. Ad ipsa tria genera quae assumuntur arbitror pertinere etiam tria illa nomina virorum sanctorum quos solos liberandos Ezechiel propheta denuntiat, Noe, Daniel et Job. Videtur enim hoc pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur, sicut per illum aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat Ecclesiae. Daniel 400 autem, quia elegit caelibem vitam, id est nuptias terrenas contempsit; ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret, cogitans quae sunt Dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tempestatibus, ut possint assumi. Job autem, quia et uxorem habuit, et filios, et amplas terrenarum rerum copias, ad illud genus pertinet cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tempestatibus, sicut fuit ille. Non aliter assumi poterunt. Nec puto alia esse genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria habentia binas differentias, propter assumptionem et relictionem, quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates ad concordiam unitatemque concurrentes possunt inveniri.
SERMO III. De nativitate Domini I. ADMONITIO. Etsi tertius hic sermo e sermonibus diversorum Patrum, maxime vero Augustini, compilatus doctissimis Maurinis in edit. Paris. Opp. S. Ambros. tom. I, pag. 394, an. 1690 videatur, nos tamen unum fuisse S. Maximum ejus auctorem, fidenter defendi posse veterum codicum numero existimamus. Jam vero praeseferunt inscriptionem hujusmodi: Sermo S. Maximi episcopi unde supra, codices Vaticanus 4222 pag. 34, S. Crucis in Jerusalem 99 serm. 12, Vallicellanus VI pag. 56, Casinensis 106 pag. 122 a tergo, Lucensis 81, et Neapolitanus sancti Joannis ad Carbonariam. Quid? Nonne Augustini sententias sequi, et exponere S. Maximo fas fuit? Id dici quidem de Maximo potest, qui posterior aetate Augustino fuit; de Ambrosio autem, quem Augustinus audivit, non potest. Nihilo tamen minus idem sermo in S. Ambrosii sermonibus collocatus num. 4 cernitur.
ARGUMENTUM.-- Multiplici explicatione a Maximo exornantur illa Joannis Baptistae verba de Christo: Illum oportet crescere, me autem minui; eaque perfecte in Christi Domini nativitate adimpleta fuisse demonstrantur.
Verum est quod ait S. Joannes Baptista de Domino Salvatore, dicens: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Siquidem hoc primum etiam ipsis temporibus approbatur. Ecce enim in nativitate Christi dies crescit, et Joannis nativitate decrescit. Illo oriente lux proficit, hoc nascente minuitur. Ipsa enim quodammodo tempora famulantia partibus suis: cum detrimentum faciunt, servus gignitur; cum autem Dominus nascitur, consequuntur augumentum. Profectum plane faciunt dies cum mundi Salvator oritur, defectum patitur cum ultimus propheta generatur. Scriptum est enim: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI). Atque ideo necesse erat ut obscuraretur legis observatio, ubi evocatio, ubi Evangelii gratia refulgebat; et cessaret prophetia Veteris Testamenti, cum Novi Testamenti gloria succedebat. Ergo in nativitate Domini proficit dies. Non mirum si proficit dies in qua novus justitiae Sol coruscat. Non mirum si proficit dies quam splendidissima lux veritatis illuminat. Ait enim evangelista de Christo Domino: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem (Joan. I). Igitur, si erat lux vera quae illuminat omnem hominem, cur 401 non illuminaret mundum? Atque ideo dies quae lucem humano generi peperit, prius ipsa eidem lucis fulgore resplenduit, et conclusa jam spatia sua noctium tenebris, dominicae lucis nitore discussit. Occupaverat enim totam diem noctium longitudo, nisi in ipsa diei brevitate praefulsisset adventus ejus qui ortu suo humani generis peccatorum tenebras discutit: ita et diei nativitatis suae caliginum tenebras amputavit, et uno eodemque ortu lucem pariter intulit et hominibus, et diebus. Unde non est mirum si crescit dies quae gemino fulgoris splendore vestitur. Sed videamus adhuc quomodo Dominus Salvator crescat, Joannes Baptista decrescat. Diximus in superioribus quod quidem Joannes figuram legis prophetarumque gestavit; necesse erat ergo ut deficeret lex, Evangelio coruscante, et minueretur Judaicus populus, populo Christiano surgente. Quis enim dubitat de nativitate Domini Synagogae esse conventicula vacuata, plebes multiplicatas Ecclesiae, et mirum in modum quotidie Christum per Christianos suos crescere, Joannem minui per Judaeos; nos diei dominici splendore fulgere, illos obscuritate noctium laborare? Nox enim super Judaeos quodammodo major incubuit, ex quo dixerunt de nece Salvatoris: Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Majoribus plane sunt noctium tenebris obscurati, ex quo conati sunt diem veritatis occidere. Hoc autem quod dicimus, ut verius approbare possimus, utriusque nativitatem breviter exponamus. Ecce enim, cum 402 nascitur Christus, exsultant angeli, pastores pervigilant, magi adveniunt, stella praecedit, et cuncta quae sunt in coelis terrisque pulcherrima ipsi Domino deferuntur. Deferuntur enim illi gloria per angelos, claritas per stellam, religio per magos, simplicitas per pastores; et quod apud ipsum solum futura essent haec omnia, ideo nascenti illi universa famulantur. Cum autem Joannes concipitur, Zacharias obmutescit, solemnis conticescit sacerdos, Elisabeth mater absconditur; significans post ortum suum legis silentium, amissionem sacerdotii, latebras Synagogae. Dubium autem non est quod Joannes natus Pharisaeis justitiam legis abstulerit, quod conceptus patri abstulit vocis obsequium. Crescit igitur Dominus semper, Joannes Baptista minuitur. Non ideo minuitur quod meritis aliquid derogetur, sed, quoniam Salvator his quotidie accumulatur, gloria illius minor fieri videtur. Lucerna denique vocatur Joannes, dicente Domino: Ipse erat lucerna ardens (Joan. V). Lucernae igitur obscuratur lumen, cum radius solis effulget; et defectionem quamdam lampadis suae patitur, cum clarioris lucis splendore superatur. Quis enim sapiens lucernam requirat in sole? Non quidem exstinguitur, sed necessaria non habetur: hoc est, quis ad Joannis poenitentiae baptismum veniat, cum possit Salvatoris baptismo salvari? Non quidem illud reprehenditur; sed hoc magis utile et necessarium videtur, quia in eo remissio peccatorum tribuitur.
SERMO IV. De eodem natali II ADMONITIO. 403 Quod monachi S. Mauri hoc de sermone conjectantes opinati sunt, a Maximo potius quam ab Ambrosio prodiisse, trium praestantissimorum codicum auctoritate, dictionisque similitudine confirmamus. Primus codex est Taurinensis cum inscriptione: Item et de Nativitate Domini homilia III; secundus et tertius sunt codices 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem: De natale Domini nostri Salvatoris. Optime iidem Benedictini monachi editores serm. S. Ambros. num. 6, pag. 397 edit. Paris. 1690, sermonem in hoc praecipue versari dixere, quod dies natalis Domini sol novus dicebatur, id est novus annus, quandoquidem ab ea die annus quondam incipiebat. Scribit clarissimus Alexander Politus in notis Martyrologii Romani ad diem calend. Januarii, vetustissimum omnium Martyrologium, Hieronymi presbyteri nomine insignitum, a die natalis Domini anni initium sumere, et Adonis Martyrologium a vigilia Dominicae nativitatis. Ex his cognosci potest, in nonnullis Ecclesiis novum annum a die natalis Domini incoepisse; cum, ut inquit Maximus noster, oriente Salvatore, non solum humani generis salus, sed etiam solis ipsius claritas innovetur.
ARGUMENTUM.-- Sol novus cur appelletur Domini natalis dies. Novus est, et vetus. Quid inter mundi solem et Solem Christum intersit.
Bene quodammodo sanctum hunc diem natalis Domini solem novum vulgus appellat, et tanta id sui auctoritate confirmat, ut Judaei etiam atque gentiles in hac voce consentiant. Quod libenter nobis amplectendum est, quia oriente Salvatore, non solum humani generis salus, sed etiam solis ipsius claritas innovatur. Sicut ait Apostolus: Ut per ipsum restauraret omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt (Ephes. I). Si enim obscuratur sol cum Christus patitur, necesse est illum splendidius solito lucere cum nascitur. Et si Judaeis mortem operantibus effudit tenebras, cur non Mariae parturienti vitam exhibeat claritatem? Aut non credimus quod nascente Christo sol ad obsequium lucidior advenerit, cum magos ad indicium clarior stella praecesserit? Et si stella diem alieni temporis officium ministravit, cur non credamus, quod sol quoque nocturnis horis aliquantulum adventu maturiore decerpserit? Ex eo denique factum puto, ut nox decresceret, dum sol festinus ob dominicae nativitatis obsequium ante mundo lucem protulit, quam nox cursum sui temporis consummaret. Quin potius ipsam noctem fuisse non dico, nec aliquid obscuritatis habuisse, in qua pastores pervigilant, exsultant angeli, astra deserviunt. Nec mirari debemus quod in nativitate Christi nova omnia facta sint, cum novum hoc ipsum fuerit quod virgo peperit. Si autem praeter solitum 404 nativitas exstitit, et praeter solitum obsequia sunt delata, ergo oriente Domino pastores pervigilant, exsultant angeli, sol obsequitur, stella famulatur. Et quidem angeli vel pastores gaudia sua voce vel sermonibus prosequuntur; elementa autem ista gaudia sua, quia voce non poterant, officio protestantur. Sol igitur praeter consuetudinem in hac festivitate matutinus illuxit; nec mirum: si enim ad Jesu Nave orationem defixus stetit in die, cur non ad Jesu Christi nativitatem festinus promoveret in noctem? Solem igitur novum hanc diem vulgus appellat, et cum dicit novum, utique et veterem esse demonstrat. Veterem autem dixerim hujus mundi solem, qui defectionem patitur, qui parietibus excluditur, qui nubibus obscuratur. Veterem dixerim solem, qui vanitati subjacet, qui correptionem metuit, qui judicium pertimescit. Scriptum est enim: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel. II, 31; Act. II, 20). Veterem, inquam, dixerim qui sceleribus interest hominum, adulteria non refugit, homicidium non declinat, et cum omne genus hominum nolit esse medium, cum aliquod crimen admittitur, hic solus in cunctis facinoribus stet. Ergo quia hunc veterem esse manifestum est, novum quem nisi Christum Dominum reperimus, de quo scriptum est: Orietur vobis sol justitiae (Malach. IV, 2); de quo etiam ex persona peccatorum dicit propheta: Sol non est ortus nobis, et justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6). Hic enim sol, cum diaboli tenebris universus mundus est oppressus, et caligo referta criminibus saeculum possideret, dignatus est ultimo tempore, hoc est incumbente jam nocte, ortum suae nativitatis infundere. Primo quidem ante lucem, hoc est, 405 antequam illuminaret justitiae Sol, velut matutinum quoddam prophetarum misit oraculum: Mittebam prophetas meos ante lucem (Jer. VII); postea vero ipse cum suis radiis, hoc est cum apostolorum fulgore resplenduit, ac tantam mundi caliginem veritatis luce discussit, ut in diaboli tenebras nullus offenderet. Hic est igitur sol novus qui claustra penetrat, inferna reserat, corda rimatur. Hic novus est sol qui spiritu suo vivificat mortua, corrupta reparat, suscitat jam defuncta; vel qui calore suo purgat sordida, exurit fluida, decoquit vitiosa. Ipse, inquam, est qui in cunctis actibus nostris perspicit omnia opera nostra, et non tam condemnat crimina quam emendat. Hic plane est sol justus et sapiens qui non sine discretione, sicuti istius mundi sol, bonis ac malis circumfertur, sed quod judicio veritatis sancto elucet, occidit peccatori. Hoc autem inter utrumque interest solem, quod ille corruptionis minister est, hic aeternitatis est Dominus: quod ille circa terram est, hic Creator: tamen istum mundi solem priusquam oriatur, adhuc ante lucem propter necessarios usus hominum solet lucerna praecedere. Habet autem et Christus sol lucernam suam, quae ejus praecessit adventum: sicut dicit Propheta: Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXVIII). Quae autem ista lucerna sit, ostendit nobis Dominus, dicens de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens (Joan. V). Ipse autem Joannes, ut praecedens lucernae lumen exiguum ait: Ecce venit post me cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. III). Simul etiam intelligens lumen suum solis radiis offuscandum, 406 ante praedicit illum: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). Sicut enim lucernae claritas destruitur solis adventu, ita et Joannis poenitentiae baptismum superveniente Christi gratia vacuatum est. Videamus igitur hic, sol noster novus quo fonte nascatur. Sicut est verum Deo oritur auctore. Divinitatis ergo est Filius; divinitatis, inquam, incorruptae, integrae, illibatae. Intelligo plane mysterium; ideo enim fecunda nativitas per immaculatam Mariam, quia prior per divinitatem constiterat illibata: cujus prior nativitas gloriosa exstitit, ejus secunda contumeliosa non fieret. Hoc est, ut quemadmodum virgo illum divinitas ediderat, ita et virgo Maria generaret. Habere etiam apud homines patrem scribitur; sicut legimus in Evangelio dicentibus Pharisaeis: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater ejus Maria (Matth. XIII)? In hoc quoque adverte mysterium. Faber pater dicitur Christus. Et plane faber Pater Deus, qui totius mundi opera fabricatus est; est plane faber, sed qui in diluvio Noe arcam fabricare disposuit. Faber, inquam, est qui ordinavit Moysi tabernaculum, arcam testamenti instituit, templum Salomonis erexit; fabrum dixerim, qui mentes rigidas expolit, cogitationes superbas recidit, humilia facta sublimat. Hic etiam faber circa arbores curvo utitur ferramento, sicut in Evangelio legimus, dicente Joanne: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III; Luc. III); ut utiles coelestis fabricae arbores in futuro componat, infructuosas vero evulsas radicitus flammarum consumat incendio. Explicit.
SERMO V. De eodem natali III. ADMONITIO. 407 Longe plures orationes de nativitate Domini, quam in codice Taurinensi continentur, habuisse S. Maximum, ex eo constat quod in eodem numerus earum 35 adnotatus reperiatur. Partem earum inter homilias edidimus; partem aliam hanc in classem traduximus; reliquae dispersae sunt, vel ab antiquitate consumptae. Hic sermo ab eodem codice Taurinensi recensetur num. 4 hoc titulo: Item et de nativitate Domini homilia IV. Maximo confirmatur testimonio codicis 99 S. Crucis in Jer. num. 13, cujus epigraphe est: De nativitate Domini Salvatoris, et codicis Bobiensis. Benedictini monachi congr. S. Mauri in edit. Parisiensi Opp. S. Ambros. ann. 1690 hunc sermonem superiori praeposuerunt, monentes partem ejus ex Comment. ipsius Ambrosii in Lucam lib. II, num. 50, desumptam esse. Sed cum utriusque dictionis formam seu characterem plus Maximo quam Ambrosio convenire noverint, ideo fassi sunt, licere eos S. antistiti Taurinensi adjudicare. Nihil autem officit sinceritati eorumdem, quod S. Maximus juxta mentem Ambrosii aut Augustini sacras Scripturas sit interpretatus; jam diximus posteriores Patres a majoribus plura accepisse.
ARGUMENTUM.-- Cantus angelorum in nativitate Christi et Deo honorem repraesentat in coelis, et hominibus pacem praesentat in terris. Monstrabatur, gregem esse populum, noctem saeculum, pastores sacerdotes. Recte Maria velleri comparatur.
Qua gratia vel quibus laudibus hunc diem natalis dominici praedicemus prorsus ignoro. In tanta enim festivitate ad magnificandum Deum humana loquela non sufficit. Nam si tunc cum nascebatur Christus angelorum voce laudatus est, qua nunc humana laudandus est voce, cum regnat? Supergreditur enim illius temporis festivitatem nostra solemnitas; siquidem tunc stupuerunt illi tantum nascentem Dominum, nos illum suscipimus nascentem, resurgentem pariter, et regnantem. Tanto igitur fecundior laudatio esse debet hujus temporis, quanto sunt majora miracula. Sed quoniam dignam praedicationem exhibere non potest humana fragilitas, ad angelorum nos praeconia conferamus. Et quia merito eos aequiparare non possumus, devotione comitemur; hoc est in ea festivitate, eadem qua illi laetitia, nos sententia persultemus, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Digna plane et justa sententia, quae in nativitate Christi et Deo honorem repraesentat in coelis, et hominibus pacem praesentat in terris. Ante Salvatoris enim ortum nec coelestia reverentiam deserebant, nec terrena requiem possidebant. 408 Sed videte, quid dicat ipsa sententia: Pax hominibus bonae voluntatis. Non in quibuscunque hominibus, sed bonae voluntatis hominibus; ut intelligas pacem Christi non debiti esse, sed meriti; non enim eam meretur conditio, sed voluntas. Hanc pastores ea nocte qua nascente Domino super gregem suum vigilias observabant prae omnibus primi audierunt. Ipsi Salvatoris ortum primi ante omnes homines, intimantibus angelis, cognoverunt. Angeli enim non regibus, non judicibus, sed hominibus rusticanis saeculi redemptionem prius annuntiaverunt. Nec mirum si Christi gratiam ante sciret innocentia quam potestas; et prius cognosceret veritatem simplex rusticatio quam superba nominatio. Quod enim cognoverunt pastores, principes cognoscere nequiverunt; unde et beatus Apostolus ait: Quem nemo principum saeculi hujus cognovit (I Cor. II), et reliqua. Ergo in nativitate Domini angeli pariter cum pastoribus sunt laetati, excelsam vero Deo dicentes gloriam. Nam vicinis quodammodo et junctis choris Dei gloriam praedicaverunt. Unde et credo eosdem angelos in ejusdem Domini festivitate simili laetitiae nobiscum vicinitate gaudere. Nam, qui solent propter Christi ortum alloqui pastores, non possunt propter ejusdem Christi gaudium non inquirere sacerdotes. Siquidem et quod tunc ad illos super gregem suum vigilias observantes nocte intempesta locuti sunt, hujus temporis mysterium designabant. Nam illo facto hoc utique monstrabatur, gregem populum, noctem saeculum, 409, sacerdotes esse pastores, qui jugi super plebem sollicitudine vigilantes propter Christum, ab angelis minime deseruntur. Hodierna igitur die secundum carnem natus est Dominus ita secreto, ita silentio, ut ortum ejus saeculum penitus ignoraret. Ignoravit enim saeculum, quia et extra conscientiam patris conceptus, et extra naturae ordinem natus. Nam Joseph conceptum suscepit filium quem non genuit; Maria partum edidit quem sexus consuetudine non creavit. Sic igitur natus est Dominus, ut ortum ejus nemo futurum suspicaretur, nemo crederet, nemo sentiret. Quemadmodum crederent hoc futurum, quod posteaquam factum est, factum esse vix credunt? Nam quod ita latenter et secreto Salvator descensurus esset in Virginem jam ante David propheta testatus est dicens: Descendet sicut pluvia in vellus (Psal. LXXI). Quid enim tam silenter et sine strepitu fit quam cum imber in lanae vellus infunditur? Nullius aures sono verberat, 410 nullius corpus humore repercussionis aspergit; sed sine inquietudine omnium, totum imbrem per multiplices effusum partes toto corpore in se trahit, unius meatus scissuram nesciens, solida mollitie plures praebens meatus; et quod clausum videtur per densitatem, est patulum per tenuitatem. Recte ergo Maria velleri comparatur, quae ita concepit Dominum, ut toto eum hauriret corpore, nec ejus discissuram corporis pateretur; sed esset mollis ad obsequium, solida ad sanctimoniam. Recte, inquam, Maria velleri comparatur, de cujus fructu salutaria populis vestimenta texuntur. Vellus plane est Maria, siquidem de molli sinu ejus Agnus egressus est, qui et ipse matris laniciem, hoc est carnem portans, molli vellere cunctorum operit vulnera peccatorum. Omne enim peccati vulnus Christi lana suffunditur, Christi fovetur sanguine, et ut sanitatem recipiat, Christi indumento vestitur.
SERMO VI. De calendis Januarii. ADMONITIO. Vidimus alibi S. Maximum de calendis Januariis homiliam habuisse, et quid titulus de calendis, aut in calendis Januarii importet, exploravimus. Idem argumentum hoc in sermone proponit S. antistes Taurinensis, ac superstitiosos homines diem illam sicut gentiles impiis ludis transigentes vehementer exagitat, nullamque his partem cum Deo habituros minitatur, qui cum idolorum, hoc est diaboli, cultoribus, intemperantiae vanitatique deditis consociantur. Ex tribus codicibus magnae auctoritatis hanc orationem S. Maximo deferendam censemus. Primus est codex Taurinensis, ubi homilias de nativitate Domini sequitur, cum titulo: Item dictum in calendis Januarii, duoque alii sunt codices 90, et 98 S. Crucis in Jerusalem, in utroque hac praefixa inscriptione: Incipit de calendis Januarii. Benedictini monachi congreg. S. Mauri inter sermones Ambrosianos et hunc receperunt num. 7, quemadmodum olim factum fuisse noverant; sed sapienter monuerunt, non eum facile Ambrosio concedendum esse; cum in concionibus, quae certissime S. doctori admittuntur, nusquam adversus superstitiones pravitatesque calendarum Januariarum invectus fuerit; ex quo argui poterit Mediolano eas jam eliminatas fuisse. Nihil igitur obstat quin hunc sermonem S. Maximo adjudicemus. Quin imo perspicua styli ejus similitudo ostendit perperam aliis fuisse attributum.
ARGUMENTUM.-- Graviter S. Maximus queritur plerosque fideles gentilium se feriis dedisse; quod Jano homini, unde calendae Januariae appellantur, detulerint Divinitatis obsequium. Non solum autem gentilium ait consortia vitanda esse, sed et Judaeorum; quorum etiam confabulatio est magna pollutio.
Est mihi adversus plerosque vestrum, fratres, querela non modica; de iis loquor qui nobiscum natalem Domini celebrantes gentilium se feriis dediderunt, et post illud coeleste convivium superstitionis sibi prandium praepararunt; ut qui ante laetificati fuerant sanctitate, inebriarentur postea vanitate, ignorantes quod qui vult regnare cum Christo non possit gaudere cum saeculo, et qui vult invenire justitiam debeat declinare luxuriam. Alia enim ratio est vitae aeternae, alia desperatio lasciviae temporalis: ad illam virtute ascenditur, ad istam perditione descenditur; atque ideo, qui vult 411 esse divinorum particeps, non debeat esse socius idolorum. Idoli enim portio est inebriare vino mentem, ventrem cibo distendere, saltationibus membra torquere, et ita pravis actibus occupari, ut cogaris ignorare quod Deus est. Unde sanctus Apostolus haec praevidens dicit: Quae portio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI)? Ergo, si nos sumus templum Dei, cur in templo Dei colitur festivitas idolorum? Cur ubi Christus habitat, qui est abstinentia, temperantia, castitas, inducitur comessatio, ebrietas atque lascivia? Dicit Salvator: Nemo potest duobus dominis servire, hoc est Deo et mammonae (Matth. VI). Quomodo igitur potestis religiose Epiphaniam Domini procurare, qui Jani calendas quantum in vobis est devotissime celebratis? Janus enim homo fuit unius conditor civitatis, quae Janiculum nuncupatur, in cujus honore a gentibus calendae sunt Januariae nuncupatae; unde qui calendas Januarias colit peccat, quoniam homini mortuo defert divinitatis obsequium. Inde est quod ait Apostolus: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV). 412 Observavit enim diem et mensem qui his diebus aut non jejunavit, aut ad Ecclesiam non processit. Observavit diem qui hesterna die non processit ad ecclesiam, processit ad campum. Ergo, fratres, omni studio gentilium festivitatem et ferias declinemus, ut quando illi epulantur et laeti sunt, nunc nos simus sobrii, atque jejuni, quo intelligant laetitiam suam nostra abstinentia condemnari. Non solum autem gentilium, sed et Judaeorum consortia vitare debemus, quorum etiam confabulatio est magna pollutio. Hi etenim arte quadam insinuant se hominibus, domos penetrant, ingrediuntur praetoria, aures judicum et publicas inquietant, et ideo magis praevalent quo magis sunt impudentes. Hoc autem non recens in ipsis, sed inveteratum et originale malum est. Nam olim jam et Dominum Salvatorem intra praetorium persecuti sunt, et praesidis eum judicio condemnarunt. In praetorio ergo a Judaeis innocentia opprimitur, secretum proditur, religio condemnatur. Cum enim Christus occiditur, omnis in eo veritas et justitia condemnatur, quoniam ipse est innocentia, religio, sanctitas, atque mysterium. Amen. Explicit.
SERMO VII. De die S. Epihaniae ADMONITIO. Joannes Dominicus Valarsius sive quod codices mss. non consuluerit, sive parum studii in rebus S. Maximi dignoscendis impenderit, hunc S. antistitis Taurinensis sermonem, Maximum ne memorans quidem, inter opera spuria Hieronymiana tom. II, pag. 304, Opp. S. Hieron. edit. Veron. 1742, conjecit. Nostrum igitur est ut non ineruditam incultamque orationem ab obscuritate eruamus, proprioque auctoris nomine ornatam in lucem emittamus. Id ostendunt praeclari codices tres, nempe duo S. Crucis in Jerusalem 90 et 99, et Laurentianus I Plut. XIV, ubi plane legitur post titulum: De S. Epiphania, sermo S. Maximi episcopi. In codicibus S. Crucis in Jerusalem inscribitur sermo: De die sanctae Epiphaniae, quem titulum nos amplexi sumus. Consule ea imprimis quae S. Maximus in homilia de Cruce scribit; unde facile percipies hunc quoque sermonem eidem auctori esse tribuendum.
413 ARGUMENTUM.-- Explicat sanctus doctor mysterium diei S. Epiphaniae; pluribusque declarat nobis proficere, non Christo. Ejus humilitas nostra sublimitas est, crux nostra victoria, patibulum noster triumphus.
Hodie verus sol ortus est mundo; hodie in tenebris saeculi lumen egressum est: Deus factus est homo, ut homo Deus fieret; formam servi Dominus excepit, ut servus verteretur in Dominum. Coelorum et habitator et conditor habitavit in terris, ut homo colonus terrae migraret ad coelos. O dies omni sole lucidior! O tempus cunctis saeculis expetitum! Quod praestolabantur angeli, quod cherubim et seraphim et coelorum mysteria nescierunt, hoc in nostro tempore revelatum est. Quod illi videbant per speculum, et per imaginem, nos cernimus in veritate. Qui loquebatur Israelitico populo per Isaiam, Jeremiam et caeteros prophetas, nunc nobis per Filium loquitur. Videte quid intersit inter Vetus Testamentum et Novum. In illo loquebatur per nubilum; nobis loquitur per serenum. Ibi Deus videbatur in rubo; hic de virgine Deus nascitur. Ibi ignis erat populi peccata consumens; hic homo est populi peccata dimittens; imo Deus ignoscens servis suis. Nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus. Sive hodie natus est Dominus Jesus, sive hodie baptizatus est: diversa quippe opinio fertur in mundo, et pro traditionum varietate sententia est nobis, illud constat ad liquidum, quod sive hodie natus est ex Virgine, sive renatus in baptismo, ejus 414 nativitas et carnis et spiritus nobis proficit. Utrumque mysterium meum est; utraque utilitas mea est. Dei Filius non habebat necessarium ut nasceretur, ut baptizaretur, neque enim peccatum fecerat quod ei remitteretur in baptismo; sed illius humilitas nostra sublimitas est. Illius crux nostra victoria est; illius patibulum est noster triumphus. Gaudentes levemus hoc signum in humeris nostris, victoriarum vexilla portemus, immortale lavacrum portemus in frontibus. Cum hoc signum in postibus diabolus aspexerit, contremiscet; et qui aurata Capitolia non timent, crucem timent; qui contemnunt sceptra regalia; et purpuras Caesarum, et dapes, Christi sordes et jejunia pertimescunt. Denique in Ezechiel propheta (Ezech. IX), cum omnes qui missus fuerat angelus occidisset, et interfectio coepisset a sanctis, illi tantummodo sospites reservantur quos Tau littera, id est crucis pictura signaverat. Exsultemus itaque, fratres carissimi, et ad crucis similitudinem sanctas ad coelum levemus manus. Cum sic nos daemones armatos viderint, opprimentur. Quando Moyses (Exod. XVII) erectas habebat manus vincebatur Amalech; si paulum illae conciderant, convalescebat. Antennae navium et velorum cornua sub figura nostrae crucis volitant. Aves quoque ipsae, quando in sublimiora tolluntur, et pendent per aerem, extensis alis, imitantur crucem. Sed et tropaea et victoriae triumphorum ornatae cruce sunt, quam non solum in frontibus, sed in animabus quoque nostris habere debemus, ut cum sic fuerimus armati, calcemus super aspidem et basiliscum in Christo Jesu, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO VIII. Idem de S. Epiphania II. ADMONITIO. 415 Codici Taurinensi, qui Maximianis in homiliis hunc sermonem septimo loco numerat, non solum consonat codex 99 S. Crucis in Jerusalem, sed etiam Combefisius, qui eumdem sub Maximi nomine edidit tom. II, pag. 142. Differt tamen eorum inscriptio; siquidem codex Taurinensis habet: Item et de eadem Epiphania, et de baptismo Christi; codex vero S. Crucis: De S. Epiphania, ut et Combefisius. Accuratior videbitur aliquibus mss. Taurinensis titulus, cum vere S. Maximus hoc in sermone nonnulla scribat de Christi manifestatione; deque illius baptismate. Sed cum duplex illud mysterium uno Epiphaniae nomine exprimatur, eodemque die celebretur, non est improbanda inscriptio: De S. Epiphania. In codice Vaticano 1276, fol. 105, a tergo, is idem sermo legitur cum titulo, alia quidem manu scripto: In octava Epiphaniae sermo S. Ambrosii. At non video cur ob unius tantum codicis titulum, alia manu scriptum Ambrosio nuncupandus sermo sit, cum et styli ratio, et mss. caeteri codices Maximum ejus fuisse auctorem ostendant.
ARGUMENTUM.-- Christus, ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuavit quam actibus exercuit; natus hominibus, renatus est sacramentis; ibi sinus Christi est, ubi habitaculum est virtutum.
Evangelica Scriptura refert, sicut lectum nuper audivimus, Dominum ad Jordanem baptismi causa venisse, et in eodem flumine mysteriis se coelestibus consecrari voluisse. Quod mirari non debemus, cur hoc baptismatis ipsius Dominus et magister fecerit, quia ipse ait: Qui fecerit, et docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Facere igitur prius voluit, quod faciendum omnibus imperabat, ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret quam actibus exerceret, et ad finem nos gestu pariter confirmaret et sensu. Hoc autem totum hodierna die gestum esse manifestum est. Quod ita verum esse, ipsa possumus colligere ratione. Ratio enim exigit ut post diem natalis dominici, licet interpositis annis, eodem tamen tempore, haec festivitas sequeretur, quam et ipsam festivitatem natalem appellandam puto. Tunc enim natus hominibus, hodie renatus est sacramentis; tunc per virginem editus, hodie per mysterium generatus. Ita enim disposuit Dominus, non longe inter se hominum vota distare, ut uno tempore, quem genitum gratulabantur in terris, sanctificatum laetarentur in coelis; ut qui partum virginis, angelis annuntiantibus, possidebant Dei Filium, coelis testantibus retinerent, certique essent homines quia ipse esset Filius Dei quem virgo pepererat, Divinitas agnoscebat. Novi enim partus nova 416 merentur obsequia. Ibi cum secundum hominem nascitur, mater eum Maria sinu circumfovet. Hic cum secundum mysterium gignitur, Pater eum Deus voce complectitur. Ait enim: Hic est enim Filius meus, in quo bene complacui (Matth. III). Mater ergo partui molli blanditur gremio, Pater Filio pio testimonio famulatur. Mater, inquam, eum adorandum magis ingerit, Pater colendum gentibus manifestat. Sinu igitur retinetur a matre cum nascitur, sed Pater ei sinus sui fotum jugiter subministrat. Legimus enim eum sine intermissione in Patris gremio quiescentem, dicente Evangelista: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I). Libenter ergo in sinu sanctorum requiescit Dominus, unde et Joannis evangelistae sinum, ut in eo accumberet, libenter elegit. Sinus ergo in quo Christus requiescit, non corporis gremio praeparatur, non vestimentorum ambitione componitur, sed coelestium virtutum colligitur. Nam Christi sinus erat in Joanne evangelista fides, in Deo Patre divinitas, in Maria matre virginitas. Ibi sinus Christi est, ubi habitaculum est virtutum. Ibi reclinat caput suum, ubi domicilium coelestium invenit praeceptorum. Nam ideo peccatoribus et infidelibus dicit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Luc. IX). Igitur Dominus Jesus hodie venit ad baptismum, et corpus suum sanctum voluit aqua dilui. Dicet fortasse aliquis. Qui sanctus est, cur voluit baptizari? Audi ergo: ideo baptizatur Christus, non ut sanctificetur ab aquis, sed ut ipse aquas sanctificet, et purificatione sui purificet fluenta quae tangit. Consecratio enim Christi consecratio major est elementi. Cum 417 enim Salvator abluitur, jam tunc in nostrum baptismum tota aqua mundatur, et purificatur fons, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Praecedit ergo Christus per baptismum, ut Christiani post eum confidenter populi subsequantur. Intellige ergo mysterium. Ita enim et columna ignis praecessit per mare Rubrum, ut intrepidum iter Israel filii subsequerentur, et ipsa prius per aquas gressa est, ut venientibus post se viandi semitam praepararet. Quod factum, sicut Apostolus dicit (I Cor. X), mysterium baptismi fuit, ubi homines 418 nubes operiebat, unda portabat. Sed haec omnia operatus est Christus Dominus idem qui et modo, qui, sicut. tunc per mare filios Israel in columna ignis praecessit, jam tunc per baptismum Christianos populos in corporis sui columna praecessit. Ipsa, inquam, est columna, quae tunc sequentum oculis lumen praestitit, modo lucem credentium cordibus subministrat. Tunc in fluentis undarum solidavit semitam; modo in lavacro fidei vestigia corroborat: per quam fidem, sicut filii Israel, qui intrepidus ambulaverit, persecutorem Aegyptum non timebit.
SERMO IX. De S. Epiphania III. ADMONITIO. Hunc a primis editoribus Ambrosio ascriptum sermonem, Erasmus S. Maximo acceptum esse referendum duxit. Inde vero monachi congregationis Benedictinae S. Mauri cum in appendice ad S. Ambrosii opera, num. 8, rursum edendum curassent hoc titulo: De S. Epiphania I, tunc multo esse similius veri animadvertunt, eum Maximo potius quam alteri cuiquam esse attribuendum. Ac si styli veterumque codicum habenda ratio est, habenda vero est maxima, confitendum erit, restitui omnino ipsum Taurinensi nostro antistiti oportere. Ac de stylo quidem non est cur disputem, cum perspicuum esse cuique possit, qui hunc cum genuinis Maximi sermonibus conferre non gravatur. De codicibus non est cur multis esse disputandum putem. Itaque agam brevibus. In cod. 1267 Vaticanae bibliothecae exstat hic sermo, eique haec est praefixa inscriptio: Ejusdem unde supra. Is autem unde supra est Maximus, cui sermones qui praecedunt ascripti sunt. In codice Palatino Vatic. num. 1257, is idem habetur sermo cum hac epigraphe: De Epiphania, sermo S. Maximi episcopi. Huic consonant codices Taurinensis, abbatiae S. Dalmatii, Lambacensis, et nonagesimus nonus S. Crucis in Jerusalem. Itaque Ceillerius in quarto ac decimo tom. Histor. generalis auctorum, etc., satis constare affirmat, hunc ipsum sermonem perscriptum fuisse a Maximo.
ARGUMENTUM.-- Epiphania Graece, Latine apparitio. Tunc primum signis credentium cordibus Deus Christus illuxit; apparens non tam oculis hominum quam saluti. Mutatio aquae in vinum, magnum plane signum, ad Dei credendam sufficiens majestatem, atque resurrectionis mysterium continens.
Exsultandum est nobis, fratres carissimi, quod votis nostris vota succedunt, et gaudiis gaudia cumulantur. Ecce enim adhuc natalis dominici solemnitate corda nostra persultant, et jam festivitate S. Epiphaniae gloriamur. Gratias igitur agere debemus Domino, qui nos frequenter visitat, et saepe laetificat, et copiosius requirit, ut numerosius benedicat. Quamvis igitur gentilis (licet vane) numerosa solemnitate laetetur propter diversitatem dominorum suorum, tamen plures nobis festivitates praestat unius diei visitatio, quam illis multorum daemoniorum superstitiosa praesumptio. Nam sicut eos veritate religionis vincimus; ita votorum numero superamus. Epiphaniae ergo hodie procuramus gaudia. Quaerat aliquis, quid interpretetur hoc verbum, scilicet quia Epiphania Graece, Latine dicitur apparitio. Ergo quia tunc primum apparuit Salvator in mundo, ipsa dies eodem vocabulo Epiphania nuncupata est. Quomodo autem apparuerit, requiramus; non quod in mundo ante non fuerit, cum mundus per ipsum factus sit; sed quod tunc primum signis atque miraculis credentium cordibus Deus Christus illuxerit, et in tenebrosas conscientias hominum fidei splendor advenerit. 419 Cum igitur Deus ubique sit, et universa possideat, tanquam non visus antea apparuisse dicitur. Apparuit autem non tam oculis hominum quam saluti. Nam et si prius natus ex Virgine oculis carnalibus videbatur; tamen non apparebat, quoniam virtutem ejus adhuc fidei acies ignorabat. Unde Judaeis per prophetam dicitur: Videntes videbitis, et non videbitis (Isai. VI). Hoc est Salvatorem, quem cernerent oculis corporalibus, spirituali lumine non viderent. Postea enim quam humanitatem suam mirabilibus declaravit, humanis mentibus tanquam novus et inopinatus apparens, oculos quosdam cordis infudit, ut cognosceret sensus, quem non cognovit aspectus. Unde fit ut nos Christum Dominum per fidem, quem nunquam vidimus, contemplemur: Judaei, quem perspexerunt oculis, palpaverunt manibus, hodieque non videant. Requiramus igitur quod signum operatus sit ut divinitatem suam populis declararet. Dicitur hoc primum fecisse miraculum, ut aquam mutaret in vinum. Magnum plane signum, et ad Dei credendam sufficiens majestatem. Quis enim non miretur in aliud, quam erant, elementa esse translata? Nemo enim potest mutare naturam, nisi qui Dominus est naturae. Credendum est jam ex hoc mortalem hominem in immortalitatem posse converti, quando vilis substantia in pretiosam est conversa substantiam. Nolo enim, auditor, nomina tantum perspicias vini et aquae; sed si vis potentiam comprobare, virtutem rerum aspice. Tanto enim hoc altius nescio quid demonstratur. Nam cum Dominus aquam vertit in vinum, non tantum hoc operatur, ne discumbentibus desit ebrietas, sed ut credentibus 420 abundet aeternitas. Siquidem propterea in mundum venit Christus, non ut convivarum cellaria procuraret, sed ut saluti hominum provideret, nec ut hydrias substantia boni odoris impleret, sed ut animas gratia sancti Spiritus irrigaret. Ergo, cum ex illa vili aqua vini optimi saporem voluit gustare conviva, magis voluit ex hac vili carne resurrectionis coelestis sapientiam gustare credentes. Nam hoc signum totum utique resurrectionis mysterium continet. Aqua enim vilis, pallens et frigida in vinum versa, scilicet pretiosum, rubrum vel ignitum, hoc significat hominis substantiam conditione vilem, imbecillitate pallentem, morte frigentem in resurrectionis gloriam commutandam, quae est aeternitate pretiosa, gratia colorata, spiritu immortalitatis ignita. Hoc igitur dignum est credere, Dominum operari voluisse, ut per hoc terrenum signum, futurum jam tunc a sapientibus coeleste mysterium videretur. Nam si mirabile est utique quae defecerant conviviis vina supplesse, quanto est mirabilius vitam, quae est exhausta, hominibus reparasse? Et si gloriosum est aquam in vinum mutare, quanto est gloriosius peccata in justitiam commutare, et mores potius temperare, quam pocula? Audeo dicere illas hydrias, non solum illi convivio, sed universo mundo pretiosam illam ministrare substantiam, nisi quod nobis melius administrant. Constant enim ex ipsis vasculis illos hausisse ebrietatem; nos haurire justitiam. Illos percepisse vini poculum, nos calicem salutis accipere; et, si dici fas est, apud illos pertransisse quod biberant, apud nos vero permanere quod sumpsimus.
SERMO X. De S. Epiphania IV. ADMONITIO. 421 In nonnullis mss. libris Augustino, in aliis Ambrosio hic quoque sermo attributus legitur; quem Maurini in appendicem serm. ejusdem S. Augustini sub num. 137 traduxerunt. A nobis S. Maximo ascribitur cum scriptoribus duorum codicum 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem, de quorum fide, post clarissimi cardinalis Besutii sententiam, nemo dubitare potest. In cod. 90 vetutissimo est sermo 41, et in altero 99 serm. 31, in quo 31 titulus est hujusmodi: De die Epiphaniorum, et de Evangelio, ubi Dominus baptizatus est, et de psalmo XXVIII. In codice autem Sangallensi: De die Epiphaniorum. Si quis vero hunc sermonem conferat cum homiliis S. Maximi de eodem Epiphaniae mysterio agentibus, idem argumentorum genus, eamdemque dicendi rationem inveniet.
ARGUMENTUM.-- Christus Salvator eo tempore cognoscitur, quo a Joanne in Jordane baptizatur; et a Deo Filius appellatur. In psal. XXVIII Christi praedictum baptisma fuit.
Dies Epiphaniorum Graeco nomine sic vocatur. Quod enim nos apparitionem vel ostensionem dicimus, id Graeci Epiphaniam vocant. Hoc autem ideo dicimus, quia hodie Dominus noster et Salvator apparuit secundum carnem in terris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta annorum explesset aetatem; tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistam, ut in Jordane baptizaretur, advenit: et vox de coelo Patris intonantis audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). Quem Pater de coelis voce monstraverat, hunc Spiritus sanctus verus, quasi in columbam, et super caput illius sedens tactu voluit demonstrare, ne quis alius Dei Filius putaretur ex populo. Quid hac humilitate sublimius? Quid hac vilitate nobilius? Baptizatur a servo, et a Deo Filius appellatur. Inter publicanos et meretrices et peccatores ad lavacrum venit, et sanctior est baptizatore suo. Baptizatur a Joanne in carne; sed ipse Joannem in spiritu lavat. Aquae, quae caetera mundare consueverant, Domino nostro lavante, 422 mundatae sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore, quando populum Israel duxit Jesus Nave, et ad terram promissionis induxit, fuerat exsiccatus; nunc totis, si potuisset, undis voluit congregari, ut Domini corpus attingeret. Jordanis, inquit, reversus est retrorsum (Psal. CXIII). Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo octavo psalmo fuerit ante praedictum: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII). Locutus est enim Dei Filius ad Joannem: Sine modo; sic enim oportet nos adimplere omnem justitiam (Matth. III). Sequitur: Dominus majestatis intonuit; quando Pater Filio testimonium reddidit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII). Baptizatus est enim Christus, et erecti prius atque sublimes daemones corruerunt. Succidit eos Dominus quasi cedros Libani, et comminuit eos tanquam vitulos (Ibid.). Fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. E contrario de Salvatore quid dicitur? Et dilectus meus, sicut filius unicornium (Ibid.). Dilectus Dominus noster atque Salvator Filius Dei, unicornium, filius crucis de quo dicitur in cantico Abacue: Cornua in manibus ejus, ibi abscondit fortitudinem suam (Habac. III). Postquam ergo dilectus iste crucifixus est, impletum est illud, quod sequitur in psalmo: Vox Domini intercidentis flammam ignis (Psal. XXVIII). Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennae ignis exstinctus est. 423 Vox Domini concutientis desertum (Ibid.). Deserta fuit Ecclesia, quae prius filios non habebat. Ad praedicationem Christi deserta ista commota est, et parturivit, et nata est in una die gens tota. Simul illa, quae antea dicebatur desertum Cades, hoc est desertum, siquidem non habuerat sanctitatem, coepit parere cervos, et sanctorum suorum emittere greges, qui serpentes in terris interficiunt, qui venena contemnunt, quibus discurrentibus, et in toto orbe Christi Evangelium praedicantibus in templo ejus omnes dicent gloriam Deo (Ibid.). Sequitur: Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes, Romanum quoque lustremus imperium, ubique in 424 nostrum Dominum baptizantur; et ita fit ut non una aqua, sed quodammodo fit diluvium baptismorum. Quapropter, fratres carissimi, quoniam consummatum est tabernaculum (hoc enim psalmi istius titulo praenotatur), et quoniam Ecclesia vivis lapidibus constructa est, afferamus Domino filios Dei, afferamus filios arietum, apostolorum atque sanctorum, et imitemur Salvatorem nostrum, qui et ipse Pastor et Agnus appellatur, qui pro nobis immolatur in Aegypto, qui pro Isaac cornibus tenetur in sentibus, et dicamus: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII). Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XI. De baptismo Christi I. ADMONITIO. Hanc concionem in S. Ambrosii operibus editam ad Maximianos sermones traducam, auctoritate permotus non modo codicum S. Crucis in Jerusalem et Taurinensis, sed etiam Benedictinorum monachorum congreg. S. Mauri, qui in praefatione in serm. 10 append. operum S. Ambrosii ita sentire videntur. Inquiunt enim conferenda esse quae idem S. Ambrosius sub finem lib. II in Lucam de baptismo Christi deque testimonio Patris et Spiritus sancti apparitione docet. Cum autem Ambrosii expositio alia sit ab ea quae hoc in sermone traditur, contra vero non tam similia, sed ipsis fere verbis alibi dicta a Maximo reperiantur, satis evincunt non Ambrosium, sed Maximum hujus sermonis auctorem judicandum. Commentarium illud Ambrosii in Lucam Maximum habuisse prae oculis non nego, cum nonnulla similia scribat, sed suam sibi viam sternit S. antistes noster propriisque sententiis orationem instaurat. At ut ad codices mss. redeam, Taurinensis sermonem exhibet hoc titulo: Item et de eadem Epiphania, et baptismo Christi homil. IX. Inscriptio autem cod. 90 S. Crucis in Jerusalem num. 42 ita exprimitur: Incipit tractatus de Epiphania; in altero vero codice 99: Incipit de Epiphania. Codex basilicae S. Petri 40 F hunc eumdem continet sermonem, auctoris nomine omisso.
ARGUMENTUM.-- Coelestia mysteria, quae in Christi baptismate continentur in lucem profert S. Maximus ad fidelium suorum institutionem, atque nonnulla S. Scripturae testimonia, imprimisque de columba, deque Jordane converso retrorsum exponit.
Plerique in hac sancta Epiphaniae die hactenus a Domino mirabilia facta esse commemorant, ut rogatus ad nuptias aquae substantiam in vini speciem commutaret, ac liquorem fontium in meliorem usum sui benedictione transferret, ministros hausisse aquam de puteis, vinum in hydriis invenisse, atque utiliore dispendio perdidisse quod deerat: tuncque primum hoc mirabili signo divinitatis suae declarasse virtutem. Nonnulli autem in hac sancta die a Joanne baptizatum eum in Jordane testantur, atque in lavacri ejus gratia interfuisse loquendo Deum Patrem, sanctum quoque Spiritum descendisse. Nec mirum, si in Domini lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum compleat sacramentum. Neque enim poterat Dominus non primum circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus; cum omnia non sui gratia, sed nostrae gratiae salutis efficeret. Aut nunquid propter se baptizari voluit, cum peccatum non haberet, sicut dicit propheta: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. XIII; I Petr. II)? Sed propter nos utique qui, multorum criminum peccatis obnoxii, opus habebamus ut in Christi baptismate purgaremur: atque ideo venit Dominus 425 ad lavacrum, non ut purificetur ipse aquis, sed ut nobis aquarum fluenta purificet. Ex quo enim ille in aquis se mersit, ex eo omnium credentium peccata delevit. Necesse est autem ut omnium peccata deleverit, qui omnium peccata suscepit, sicut ait evangelista: Hic est Agnus Dei, hic est qui tollit peccatum mundi (Joan. I). Mirum ergo in modum unus mergitur, et salus omnium reparatur. Adest ergo Deus Pater cum baptizatur Dominus, adest Spiritus sanctus. Videte Salvatoris benevolentiam, quia solus se in passione contumeliis subdidit, in lavacro solus gratiam non quaesivit, vult participes esse gloriae. Adest ergo, sicut dixi, Pater, adest et Spiritus sanctus: et quia Deus videri non potest, Spiritus in columba, Pater descendit in voce, quodque solum ad astruendam fidem necessarium erat, exhibet Salvatorem. Fides enim nostra nisi auditu non constat et visu, ideo se Spiritus in columba oculis subdit, Pater in voce se auribus subministrat. Nam nisi propter nostram credulitatem ista fieri oportuisset, potuit Pater et Spiritus tanquam invisibilis Deus ad Verbum Filium invisibili prolapsione descendere. Igitur propter nostram fidem, aperto coelo, Spiritus ad Christum, Pater ad Filium, vox descendit ad Verbum. Verbum enim Christus est, de quo scribitur: In principio erat Verbum (Joan. I). Bene, inquam, Pater vox, et Filius Verbum dicitur, quia verbum nonnisi de voce procedit. Conveniunt itaque sibi vox et verbum, et saluti hominum provident societate mysterii. Qua autem ratione Spiritus sanctus ad Christum in specie columbae descenderit, videamus; utrum sit aliqua similitudo columbae vel Domini, sicut est vocis et verbi. Est plane. Columbam 426 enim etiam ipsum dixerim Dominum, quia est alacer, mitis et simplex. Columba est, quia sanctos suos praecipit esse ut columbas, dicens: Estote simplices sicut columbae. Quod autem columba Christus sit, propheta dicit ex persona ipsius, describens post passionem reditum ejus ad coelum: Quis dabit mihi pennas, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)? Cum ergo Christus Dominus initiaret Ecclesiae sacramenta, coelo supervenit columba. Intelligo mysterium, agnosco etiam sacramentum. Columba enim ipsa est quae nunc ad Ecclesiam Christi in baptismo venit, quae quondam ad arcam Noe diluvio properavit, tunc illi securitatem annuntians olivae ramo (Gen. VIII), modo huic aeternitatem conferens Divinitatis indicio; tunc signum pacis ore afferens, modo ipsam pacem Christum sui substantia super fundens. In Jordane igitur baptizatus est Dominus. Multa mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura commemorat; inter caetera: Et Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII). Puto esse mirabilius quod Domino Jesu Christo ibi posito factum est. Ante enim retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt. Et sicut tunc impetus fluminis alveum sui cursus perdidit, ita et nunc impetus peccatorum dominium sui erroris amisit. Quod quidem in propheta Elia jam illo tempore factum puto. Sicut enim Elias divisionem fecit undarum, ita et Spiritus Domini in eodem Jordane separationem operatus est peccatorum; et sicut sub Elia fluctus primordia fontium de quibus exierant petiverunt, ita et sub Christo Domino homines ad originis sui infantiam, de qua fuerant exorti, sunt reversi.
SERMO XII. De baptismo Christi II. ADMONITIO. 427 Optime meriti de S. Maximo Martenius et Durandus Benedictini monachi congreg. S. Mauri habendi sunt, cum sermonem hunc et alios quinque in schedis Mabillonii repertos publicarint, ut dictum est supra. His accedit testimonium codicis Sangallensis num. 87 Maximo eum tribuentis, et cod. Taurinensis num. 43. Quamobrem et nos eidem sancto praesuli sermonem hujusmodi ascribimus. Accedit hujus cum superiore connexio.
ARGUMENTUM.-- Christus baptizatur non sibi, sed nobis. In ipso enim Divinitatis plenitudo erat aeternaeque possessio justitiae. Ut autem sanctitatis suae et gratiae munera in nos derivarent, baptismum instituit, suoque contactu aquas universas sanctificavit.
Retinet vestra sanctitas, fratres, quod in die festivissimae Epiphaniae diximus in Jordane Dominum baptizatum, et prosecuti sumus quod nostri magis causa quam sui voluerit hoc mysterio consecrari. Nostri plane causa haec universa perfecit. Nam illi ad quem profectum necessaria consecratio, qui ipse est sacramentum? Ad quem usum in eo mysterii solemnitas, in quo est plenitudo mysterii? In ipso est enim plenitudo, sicut ait Apostolus: Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Et iterum evangelista: De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I). Ergo in quo plenitudo Divinitatis erat, non indigebat ut sacramentorum mysteriis impleretur. Sed ideo mysterium implere voluit, non ut ipse profectum caperet, sed ut nobis plenitudo mysterii proficeret. Denique Joanni Baptistae renitenti et dicenti: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ait illi Dominus: Sine, modo sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth. III). Implere, inquit, omnem justitiam. Cur ergo baptizatur Dominus? Non justitia justificat Christum, sed ipsa justitia sanctificatur a Christo, et semiplena virtus ab eo impletur cui inest plenitudo virtutum. Ait igitur Joannes: Ego a te debeo baptizari; contestat ergo Dominum non sui causa esse baptizatum, cum antequam baptizaretur ab eo se magis baptizari Joannes expostulabat. Demonstrat enim hoc dicendo majorem gratiam esse in mysterio Domini quam in magistro mysterii. Quid enim illi consecrationis poterat tradere, a 428 quo sanctificationem accipere ipse optabat? Inferior enim erat magister meritis quam discipulus sanctitate? Christi enim comparatione, et magister imperitus, et justitia semiplena, et aqua est turbulenta. At ubi baptizatur Dominus, benedictioni ejus et magister proficit, et justitia impletur, et unda purgatur. Purgata est enim unda, quae cum esset vilis et frigida, benedictionis dominicae calore ditata est: ita ut quae vix antea mundanas rerum maculas diluerit, nunc spirituales purificet maculas animarum. Nec miremini quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire. Pervenit plane, penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi facta subtilior, per occultas vitae causas ad scelera animae spiritus rore pertransit. Subtilior enim est benedictionum fluxus quam aquarum meatus. Unde et diximus quod in Salvatoris baptismate benedictio, quae defluxit tanquam fluvius specialis, omnium gurgitum tractus et cunctorum fontium venas infecerit. Mirum enim, inquam, dum, Christo in Jordane posito, aquarum quidem flumina lavantur. Sed et benedictionum fluenta currebant, inde alvei gurges turbidior ferebatur. Hinc fons Salvatoris purissimus emundabat, et stupore quodam deorsum ad Jordanis originem consecratio baptismatis ascendebat, et contra aquarum fluvium benedictionum fluvius ferebatur. Unde David sanctus arbitror dixisse: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII). In baptismate enim Christi retrorsum Jordanis non aquis conversus est, sed sacramentis, et ex natura sui originem benedictione magis quam substantia remeavit. Dum enim consecrationis gratia per eum cunctis fontibus circumfertur, videtur cursum proprium ad venarum exordium revocasse. Explicit.
SERMO XIII. De gratia baptismi. ADMONITIO. 429 Huic sermoni proprie convenit titulus De gratia baptismi, quem editores, ut dictum est, perperam homiliae 5 de baptismo tribuerunt. S. Maximus catechumenos adhortatur ut lavacrum regenerationis suscipere non morentur, ne beneficio gratiae ejus priventur. Cum titulus specimen sit argumenti orationis, haec autem omnis sit de peccatorum remissione infusioneque justitiae per baptismum acquirendae, haud alia inscriptio sermoni convenire potest, quam De gratia baptismi. Hanc utique prae se ferunt sex codices S. Maximo sermonem tribuentes, qui sunt Sangallensis num. 11, Vaticanus 1267 pag. 158, Taurinensis in quo est homilia 13, S. Crucis in Jerusalem 90 num. 11 cum titulo: Incipit de gratia baptismi, et 99 ejusdem S. Crucis num. 44, necnon Laurentianus X Plut. XIV. Haec testimonia perspicuis verbis expressa si Benedictinis monachis S. Ambrosii editoribus affulsissent, certius judicium hoc de sermone pronuntiassent.
ARGUMENTUM.-- Catechumenos hortatur Maximus ut gratiam baptismatis omni festinatione suscipiant, ut possint esse quod Christus est; et quid inter Joannis et Christi baptismum intersit dilucide copioseque docet.
Quia constat, sicut ante prosecuti sumus, Jesum Christum non sui causa baptizatum esse, sed nostri, debemus, fratres dilectissimi, vobis catechumenis loquor, gratiam baptismatis ejus omni festinatione suscipere, et de fonte Jordanis, quem ille benedixit, benedictionem consecrationis haurire, et in eum gurgitem in quem se illius sanctitas mersit nostra peccata mergantur; scilicet, ut eadem aqua quae Dominum circumdedit et servulos circumpurget, quatenus ex venerabili Christi lavacro nobis unda sancta proficiat, et iisdem vestigiis atque mysteriis quibus benedictionem a Salvatore est mutuata, nos fotu beatiore purificet, gratiamque quam a Christo suscepit in Christianos refundat. Ergo, fratres, tingi debemus eodem fonte quo Christus, ut possimus esse quod Christus est. Nam, quod salva fide dixerim, licet baptismum utrumque sit Domini, tanto gratius puto hoc baptismum esse quo nos abluimus quam illud quo Salvator baptizatur. Hoc enim celebratur per Christum, illud celebratum est per Joannem. In illo se magister excusat, in isto nos Salvator invitat. In illo justitia semiplena, in isto Trinitas est perfecta. Ad illud sanctus venit, sanctus egressus est; ad istud peccator venit, et sanctus abscedit. In illo 430 benedictio confertur mysteriis, in isto mysteriis delicta donantur. Baptizari ergo, fratres, debemus eodem gurgite quo Salvator; sed ut eodem fonte mergamur, non nobis Orientalis petenda est regio, non fluvius terrae Judaicae. Ubi enim nunc Christus, ibi quoque Jordanis est. Eadem consecratio quae Orientis flumina benedixit Occidentis fluenta sanctificat. Unde etsi nomen forte fluvio aliud sit de saeculo, inest tamen illi mysterium de Jordane. Denique iisdem sacramentis res agitur quibus et tunc gesta est, nisi quod gratia pleniore. Tunc enim Trinitatem carnalibus oculis vidimus, modo eamdem Trinitatem fidei oculis contemplamur. Tunc Christum vix humanus vultus aspexit, nunc eumdem mens humana complectitur. Tunc Spiritus sanctus velut columbae specie hominem circumfudit, modo se in interiora hominis ipsa virtute divinitatis infundit. Tunc Pater a Domino propter Filium longo auditu vocis advenit, modo autem descendit ad nos Pater ipse cum Filio. Plenior ergo gratia est, ubi Deus, non assumpta specie, descendit ad homines, sed propria substantia descendere dignatur ad filios. Ibi enim tanquam incredulis fidem vult signis corporalibus persuadere, hic tanquam fidelibus gratiam spirituali virtute conferre. Plenioris ergo gratiae est Deum videre sicut est Deus, quam videre eum sic ut requiras eum. Hic est perfecta Trinitas, ibi adhuc scrutanda Divinitas. Plenior igitur est gratia Deum propria virtute cognoscere, quam in assumpta specie suspicari. Faciamus ergo ipsi pro nobis quod Deum videmus fecisse pro nobis, faciamus circa nos quod fieri circa se 431 Joannes optavit. Si ille, qui erat propheta, magister et sanctus, Salvatoris baptismum concupivit, quanto magis peccatores nos, humiles et ignari, gratiam hanc debemus ambire. Videre misericordiam Salvatoris: hoc nobis sponte defertur, quod propheta postulans non meretur accipere. Quid autem causae sit quod Joannes petierit Christi baptismum et non acceperit, debemus animadvertere. Ait enim illi Dominus postulanti: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III). Scimus autem quod Joannes 432 Baptista typum legis gerebat: justum ergo erat ut ipse baptizaret Dominum, scilicet ut quemadmodum secundum carnem de Judaeis Salvator est genitus, ita et secundum spiritum de lege Evangelium nasceretur, ut unde successionem ducebat originis, exinde et traditionem consecrationis acciperet. Hoc est igitur quod ait: Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Justum enim erat ut mandata legis quae ipse condiderat ipse compleret, sicut alibi dicit: Non veni solvere legem, sed adimplere (Ibid.)
SERMO XIV. De jejunio generali. ADMONITIO. A clariss. viro Joan. Dominico Maria Mansio Cler. Reg. a Matre Dei, postea patriae suae archiepiscopo meritissimo, erutus primum fuit hic sermo ex codice 85 capitul. eccl. Lucensis, editusque in appendice opp. Stephani Baluzii tom. II, pag. 452, S. Maximi nomine insignitus. Nos quatuor aliorum codicum testimoniis permoti, illius auctorem S. Maximum dicimus; hoc est duorum bibl. Laurentianae I Plut. XIV pag. 120 a tergo, secundi 174 bibl. olim aedil. metrop. eccl. Florentinae, tertii bibl. congregat. Montis Olivet. Neapol. pag. 100 quarti tandem Taurinensis. Ab omnibus S. Maximus sermonis auctor nuncupatur, sed non omnes eumdem titulum habent. In codice Lucensi: De jejunio generali inscribitur sermo; in reliquis: De Quadragesima. Nos non quam praeferunt reliqui codices inscriptionem suscipimus De Quadragesima, sed ex codice Lucensi, quod hac in concione non de speciali jejunio Quadragesimae agit S. Maximus, sed generatim de virtute meritoque jejunii, quod tamen quadragesimali abstinentiae convenire potest.
ARGUMENTUM.-- De lapsu Adae cupidi sciendi boni et mali. Si ille peccavit gustando, cur non ego placeam jejunando? In paradiso Ecclesiae constituti mandatum accepimus ut legem jejunii conservemus.
Saepe intimatum est auribus vestris tam de Scripturis divinis quam ex praedicationibus nostris primam in Adam fuisse peccandi culpam mentis illecebram, et causam delinquentiae exstitisse escae cupidinem. Dum enim inter tot paradisi epulas pretiosas unius abstinentiae noluit observare jejunium, cunctarum deliciarum perdidit voluntatem, et amisit concessa dum concupivit illicita. Qui utique si unius cibi abstinentiam tolerasset, non tantorum bonorum jejunus exstiterat. Unde nos, fratres, cognoscentes in auctore nostro delicti causam, amputemus a nobis occasionis offensam. Et cupiditatem, quam ille extra mandati extendit lineam, nos intra praecepti terminum teneamus, nec patiamur, propter brevissimi temporis indicta jejunia, totius vitae nos perdere suavitatem. Si ille peccavit gustando, cur non ego placeam jejunando? Si illi esca exstitit ad mortem, cur non mihi abstinentia proficit ad salutem? Insipiens plane est qui nec instruitur praeceptis, nec docetur exemplis. Videte igitur, si non tale praeceptum nobis datur cum renascitur, quale Adae est positum cum creatus est. Dicitur enim nobis, tanquam in deliciarum paradiso constitutis, et super Domini fontibus amoenitate quiescentibus, ut ex omnium virtutum fructibus accipiamus cibum, de sola sciendi boni et mali arbuscula non gustemus. Quis tali lege contentus sit, uno abstinere; ut plurimum delectetur? Arbusta, inquam, sciendi boni et mali abstinere praecipimur; quae arbuscula sit debemus intelligere. Nam utique si sancti disciplinarum fructibus saginantur, quae est arbuscula interdicta justo, nisi indisciplinatio saecularis? Quisque post acceptam gratiam gustaverit de lascivia saeculari, accipit boni malique discrimen. Incipit enim scire et 433 quid sanctitatis amiserit et quid perditionis inciderit. Non quod ipsam notitiam homini ligni praestet gustus, sed quod conscientia innocens erat; posteaquam polluta est, et bona deflet perdita, et mala ingemiscit admissa. Immaculata autem vita ac scientia non tenetur; semper enim sancta vel simplex putat hoc solum in homine esse, quod purum est. Caeterum lascivia male peritum reddit plurimum per experientiam peccatorum. Bonum est igitur Christiano rusticitatem habere sanctam, quam notitiam criminosam. Arbuscula in qua sciendum bonum et malum, nolo talem peritiam. Quid enim prodest scire quod scire non prodest, quod nosse poeniteat? Talem enim Dominus in Ecclesiae tabernaculo homini legem instituit, qualem in paradisi possessione mandavit. Paradisus enim est Ecclesia diversarum virtutum, sive arborum amoenitate protecta, cujus e gremio tanquam lucidissimus fons Christus egreditur, et ad instar paradisi veluti in quatuor evangelistarum flumina derivantur. 434 Fluviis enim comparandi beati apostoli et evangelistae sunt, quia doctrinae eorum spiritu totius plebis facies irrigatur. Nulla est enim anima Christiana quae de evangelistarum sancto fonte non hauriat. Velut flumen plane esse Evangelium, de quo et S. David dicit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Laetificatur enim civitas Christi, cum in ea doctrinae evangelicae cursu populus purificatus invehitur, et quodam praedicationis impetu repletur aula ejus commercio sanctitatis. Laetificat, inquam, Dei civitatem evangelici sermonis impetus, qui aliquanta in ea invehit, aliquanta purificat. Invehit justitiae margaritas, sordes nequitiae circumpurgat. Ergo, fratres, tanquam in paradiso Ecclesiae constituti mandatum accepimus, ut legem jejunii conservemus. Nec quadraginta dierum consecratum numerum vel gustu tenui violemus, quia Dominus non saturitate laeditur, sed transgressione legis offenditur. Denique Adam ab immortalitatis gratia, mox contra vetitum gustavit, et cecidit.
SERMO XV. De Quadragesima I.--De jejunio Domini in deserto, et quod non in solo pane vivit homo (Matth. IV). ADMONITIO. Est hic sermo in appendice ad opera S. Ambrosii tom. IV, pag. 529, nunc vigesimus septimus, ac de Quadragesima undecimus. Monachi congregationis Sancti Mauri in praefatione ad eumdem sermonem credibile aiunt, et hunc, et eum qui proxime sequitur, uni esse Maximo tribuendos. Atque is quidem sermo de prima tentatione Christi est, alter de secunda. Deest tertius, qui erat de tertia: qua de re consuli monachos eosdem volo. In antiquis codicibus duobus Sanctae Crucis in Jerusalem 90 et 99, horum sermonum, qui exstant, uterque Maximi nomen praefert, ut etiam in Taurinensi.
ARGUMENTUM.-- De Salvatore versutia diaboli tentato, cum dixit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis. Cernens esurientem diabolus, hominem putat, dubitat esse Salvatorem. Non panem quem offert diabolus accipere debemus, sed quem Christus impertit.
Meminisse debet vestra dilectio hoc me anteriore Dominica praedicasse, et dedisse rationem cur Dominus quadragesimam jejunaverit, vel cur ipsa jejunia in deserto transegerit. Diximus enim haec omnia observasse eum, non justificationis suae causa, qui erat virgo per omnia, sed nostrae salutis gratia: ut quorum generatio per intemperantiam peccaverat, per abstinentiam sanaretur. Videamus igitur quid illo in tempore, vel in ipsa solitudine gestum sit. Dicit enim evangelista adfuisse ibi diabolum, et Salvatorem ejus versutia fuisse tentatum. Ait namque sacra Lectio esurisse Dominum, et dixisse illi diabolum: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Matth. IV). Videte artem Domini, qua adversarium arte circumvenit. Post multa jejunia esurire se simulat, ut diabolum, quem jejunando jam vicerat, iterum esuriendo 435 sollicitet. Spem enim illi congrediendi ex infirmitate famis quodammodo tribuit, et dum veluti contra imbecillem congreditur, gloriosius superetur. Haec enim est vera victoria, ut, quia Adam immortalem, gloriosum et epulantem subverterat, nunc ab homine mortali, humili atque esuriente vincatur. Cernens enim esurientem diabolus Dominum, hominem putat, dubitat Salvatorem, et ideo ait: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Matth. IV). O misera Satanae et extrema congressio! Diabolus in deserto tentationis solida arma non invenit; deest illi de paradiso amoenitas arborum, deest illi consiliatrix Eva, deest illi pomorum speciosa deceptio, et quia non invenit cibum quem offerret esurienti, postulat in cibum saxa mutari. Undique exclusus, undique defraudatus ad pavimenta se confert. Satis enim manifeste ostendit vastitatem sibi eremi restitisse, cum putat propter inopiam rerum etiam elementa posse converti. Postulat igitur in panem lapides commutari. Versutus et callidus scit quid petat, novit factum esse quod dicit. Meminit enim in Veteri Testamento sitientibus aquam de lapide profluxisse; vult etiam hic esurienti cibum de lapide ministrare. Retinet etiam duritiam petrae in liquorem fontium resolutam. Cupit etiam hic asperitatem saxi in panis dulcedinem transformari. Suspicabatur enim esse Christum, qui haec operari soleat de natura saxorum, sicut ait apostolus Paulus: Bibebant autem de spiritali, consequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). Suspicabatur, inquam, ipsum esse Christum, cum postulabat ut de lapide panem faceret; sed putabat tantummodo solum hominem, cum esurientem videbat. Salvator autem versutiam ejus mira responsione condemnat. Nec facit quod dicit diabolus, ne videatur pro arbitrio adversarii virtutis suae gloriam declarare. Nec tamen respondit non posse fieri, qui negare non poterat quod saepe jam fecerat. Igitur nec acquiescit petenti, nec denegat exploranti, ac per hoc et potentiam virtutis suae suo reservat arbitrio, et versutiam adversarii divino confutat eloquio. Respondit ergo illi: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV); hoc est, non in pane terreno, non in materiali cibo, quo Adam primum hominem decepisti, sed in verbo Dei, 436 in quo sunt vitae alimenta coelestis. Verbum autem Dei Christus est Dominus, sicut evangelista dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I). Quisquis ergo verbo Christi pascitur, terrenum pabulum non requirit. Nec enim potest saeculi panem cupere, qui pane reficitur Salvatoris. Habet enim Dominus suum panem, imo panis ipse Salvator est, sicut docuit, dicens: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). De quo pane dicit propheta: Et panis cor hominis confirmat (Psal. CIII). Quo ergo mihi panem quem offert diabolus, cum habeam panem quem Christus impertit? Quo mihi cibum per quem protoplastum dejectum memini? Esau primitivis fraudatum vidi; Judam Scarioth proditionis scelere denotatum. Adam enim per escam paradisum perdidit, Esau per lentem primatus honorem amisit, Judas per buccellam apostolatus sublime deposuit: ex quo enim buccellam sumpsit, non jam apostolus coepit esse, sed proditor. Sic enim scriptum habes, dicente Domino: Cui intinctum panem dedero, ipse me tradet. Et continuo post buccellam introivit in illum Satanas (Joan. XIII). Non bonus cibus, post quem negatur Dominus, post quem ingreditur inimicus; non bonus cibus, post quem Christus respuitur, devoratur Antichristus. Non bonus cibus, qui benedictione caret, maledictione completur. Illa ergo esca nobis necessaria est, quae vitam praestat, quae animam pascit, post quam sequitur Christus, inimicus excluditur. Illam escam accipere debemus, quam Salvator, non diabolus subsequatur, quae perceptione sui confessorem faciat, non proditorem. Quam bene autem jejuniorum tempore verbum Dei dixit esse quod reficit, ut ostenderet jejunia nostra non debere saeculi actibus occupari, sed sacris Litteris exerceri. Negligit enim famem corporis, qui pabula lectionis intendit; nec ventris curam habere poterit, qui alimentum verbi coelestis acquirit. Ipsa est enim refectio quae saginat animam, quae impinguat viscera, cum de divinis Scripturis cibum eloquii perennis acquirimus. Ipsa est esca quae vitam aeternam tribuit, et insidias a nobis diabolicae tentationis excludit. Quod autem sacrarum Litterarum lectio vita sit, Dominus testatur, dicens: Verba quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Joan. VI).
SERMO XVI. De Quadragesima II. ADMONITIO. 437 In superiori admonitione quid sentiendum sit hoc de sermone ex Benedictinorum monachorum S. Mauri sententia diximus. Eamdem ipsi in prolusione ad hunc sermonem num. 22 et VI de Quadragesima ejusdem editionis Parisiensis confirmarunt, aientes potius Maximo quam Ambrosio convenire. Ut nihil quod pertinet ad illustrandam veritatem praetermittam, duos codices praestantissimos subjiciam, nempe Sangallensem, ubi est sermo 60 et 99 S. Crucis in Jer. num. 20, S. Maximo suffragantes. Dum codices Casinenses consulerem, hic idem sermo mihi occurrit in vetustissimo ms. num 117, p. 219, cujus codicis titulus est: Homiliarium cum Vitis sanctorum, quarum multae non sunt vulgatae; sine auctoris nomine, sicut pariter in cod. Urbevet.
ARGUMENTUM.-- De Salvatore a diabolo iterum tentato. Quid sit supra pinnam templi stare, deque pinna dejici? Deus nullius est immemor, sed tunc immemorem illum nostri facimus, cum peccamus.
Non usque adeo contristari debemus, fratres, quod in his Quadragesimae diebus tentatio nos tribulationis advenit, cum et Salvatorem nostrum propter ipsam Quadragesimam videmus esse tentatum. Minus ergo dolere debemus servuli, qui Domini habemus exemplum. Ubi enim est similis cum Christo devotio, similis est et cum Christo tentatio. Conditionem enim nobis tolerandi imponit conditio jejunandi. Credimus autem quod, sicut Salvator noster diabolum, cum tentaretur, obtinuit, ita et nos hostes nostros, cum tribulamur, posse devincere. Jejunia enim Christi tentari possunt, superari non possunt. Angustias quidem in observatione habent, sed prosperitatem tribuunt et salutem. Videamus igitur inter caeteras tentationes qua Dominus arte lassescat; cum enim supra pinnam staret templi Salvator, ait diabolus: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV), et reliqua. Vere diabolicae fraudis astutia consuetudinis suae nititur argumento. Semper enim religiosos de superioribus dejicere ad inferiora conatur, et de sanctis ac venerandis actibus deducere ad terrena et coenosa festinat, ut qui stat puritate mentis in summitate templi projiciat se in profundum inferi contagione peccati. Nam cum Dominum de pinna templi dejicere nititur, utique de perfecto religionis cultu removere conatur; pinna enim loci sancti perfectio coelestis est sacramenti. Recte autem Dominus super pinnam templi stare dicitur, quia de ipso scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII). Super pennas enim ventorum quodammodo ambulat Dominus, cum super morum nostrorum alacri conversatione 438 volatu incedit; pennae enim nobis sunt boni mores, qui nos elevatos a terrae humilibus in coeli altiora sustollunt, et volatu quodam mentis de tartaro tenebroso educunt, et ad paradisi amoena perducunt. Quorum morum pennas habere propheta desiderans, ait. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)? Super hanc ergo pinnam templi Salvator stare dicitur, hoc est, quasi in quodam templo fidei nostrae consistere; unde ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. VI). In hoc igitur templo stans Dominus, nec recedens, increpat diabolum, dicens: Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI); hoc est, non tentabis eum quem putas tanquam hominem ad inferiora pellendum; sed magis tanquam Deum et Dominum ipsum noveris adorandum. In his ergo jejuniorum diebus tentamur ad similitudinem Salvatoris; similiter et nos hostes nostri de pinna templi, hoc est de observatione Quadragesimae turbare conantur. Dum enim terrores ingerunt, dum insidias parant, cupiunt nos de arce religionis abducere. Dicitur autem eis a Domino: Non tentabis sanctos viros, et famulos Dei; quos enim tanquam humiles conculcandos putas, senties tanquam strenuos honorandos. Sunt enim, sicut dixi, plerique fratres, quos hostes nostri de perfectione religionis abducunt: qui, dum praesens malum metuunt, putant Deum nostrae salutis immemorem, nescientes quod Deus nullius est immemor: sed immemorem illum nostri tunc facimus, cum peccamus. Cum enim mala operamur, avertit faciem; cum nefanda loquimur, aurem obstruit; et ideo bonitatem suam Deus non tam ipse retrahit, quam nostra illum delicta rejiciunt. Ait enim idem Dominus per prophetam ad eos qui erant in tribulationibus constituti: Nunquid non valet manus mea eruere vos (Isai. LVI)? et reliqua. Vides ergo quoniam inter Deum et hominem peccata separant. Tolle igitur peccata 439 de medio, et Deum tibi proximum tu fecisti. Quomodo enim potest, fratres, oblivisci nostri Deus, qui etiam capillos capitis nostri in Evangelio (Matth. X) apud se dicit esse numeratos? Si enim capillorum nostrorum meminit, multo magis nostrarum animarum meminit. Per numerum enim curam circa nos sollicitudinemque cognoscimus; nemo enim numerat nisi quod vult diligentius custodire: nemo numerat, nisi qui veretur, ne fraudem absque numero patiatur. Pastor ut salvum gregem habeat, eum frequenter annumerat: 440 denique Dominus, qui est bonus pastor, cum una ovicula de centum ovibus aberrasset, recurrens ad numerum, propriis eam ad gregem humeris reportavit (Matth. XVIII). Usque adeo ergo habetur sub tutela, qui habetur in numero, ut errans propriis apportetur humeris, ne quid de numero minuatur. Nolite ergo putare, fratres, quod vel minimi cujusdam obliviscatur. Deus enim omnium meminit, omnium recordatur, tantum ut non nostris intervenientibus peccatis, ei inferatur oblivio.
SERMO XVII. De Quadragesima III. ADMONITIO. Non ingrata laboribus nostris arrisit fortuna. Evolutis enim primum bibl. Laurentianae codicibus, ex quibus unum, vel alterum S. Maximi sermonem collegimus; dum lustraremus codicem 169 bibl. olim. aedil. eccl. major. Florent. novus occurrit hic sermo, nomine S. Maximi exornatus. Ab omni ergo disceptatione exempti, cum nec in Ambrosii, nec in Augustini sermonibus reperiatur, lubenti animo luce fruendum dedimus; eo magis, quod legatur in codicibus Vaticano 4222, pag. 144, et IV Plut. XXXIII, pag. 70 a tergo, bibl. olim S. Crucis Minor. Convent., nunc Laurentiano, qui S. Maximi nomen inscriptum praeferunt. Textus est ex codice Vaticano.
ARGUMENTUM.-- Jejunium quadragesimale institutum est in remedium peccati. Primus homo Adam a justitia in qua conditus fuerat defecit, violando praeceptum non edendi de fructu arboris scientiae boni et mali. Reparatur ergo culpa abstinentiae virtute et obedientia mandati. Cur Deus, quamvis bonus et misericors, poenam mortis peccato originali inflictam relaxare noluerit, doctissime traditur.
Retinet sanctitas vestra ante dies prosecutos nos esse quod per hanc curam sanctae Quadragesimae reparatio quaedam humani generis agitur, ut per hoc sacratissimum tempus conditionis nostrae fragilitas, cum immortalitatis gratiam quam Adam delinquendo perdiderat, Christus indulgendo restituit, et qui contra vetitum comedendo peccaverat, hic secundum praeceptum jejunando justificet. Nam haec est omnis causa Christianitatis et fidei, ut salvetur quod perierat, revocetur quod erraverat, quod jam occiderat renascatur. Nam primae utique generationis offensio secundae facta est nativitatis occasio, et ex illius praedicationis delinquentia justificationis hujus exstitit gratia. Non enim opus fuerat in homine renasci denuo, si quod fuerat non perisset. Sed dicit aliquis: Potuit Deus homini quae per Adam contracta fuerant sic indulgere peccata, ut renasci eum denuo necesse non esset. Audi igitur, et intellige rationem: Deus, sicut scimus, verax et justus est, nec potest aliquando mentiri. Cum ergo Adam plasmasset, et in paradiso legem ei hujusmodi statuisset, ut de ligno sciendi bonum et malum penitus non gustaret, qua die eum gustasset morte eum esse moriturum; igitur homo cum mandato hujusmodi teneretur, praeteriens mandatum, incurrit in legem, et mortem quam Deus praedixerat praevaricatione quaesivit. Ergo sicut diximus, quia impossibile est Divinitatis statuta convelli, et homo laqueum legis incurrit; ideo ei absque nativitate altera non oportuit indulgeri, quia solvi praeceptorum ordo non poterat, sed renasci hominem voluit, et alterum quodammodo fieri, et quia non poterat legis mutari sententia, mutaretur legi addicta persona, scilicet et in uno eodemque homine alterum conditio stringeret, alterum gratia liberaret, vetustus satisfaceret severitati, novus accresceret bonitati, quatenus et praeceptum vim suam retineret in homine, et hominem census alter erueret. Qui enim renascitur prioris generationis implevit conditionem, 441 secundae nativitatis sumit originem; qui, inquam, renascitur, finivit esse quod fuerat, incipit esse quod non erat, mortuus est antiquis, innovatus est jam futuris. Quam bonus igitur Dominus noster; sic legem statuit, ut misericordiam non omittat; sic miseretur, ut legis statuta non violet. Tanquam justus enim exsecutus est sententiam, tanquam misericors largitus est veniam. Nam quod morimur, decreti prioris statutum est; quod resurgimus, muneris sequentis est donum. Igitur, fratres, vobis catechumenis loquor: festinate ad secundae nativitatis gratiam, ut in vobis finiatur Adam, Christus incipiat: vacuetur mors, vita succedat, aboleatur austeritatis sententia, innovationis gratia subsequatur; aboletur enim severitas judicantis, cum renovatione intercedente Deum suum sententia non agnoscit. Caeterum nisi mutatus fuerit vetus homo noster, et sequatur novam personam poena praecepti, nec conditionem 442 mortis vitare poterit, qui non confugerit ad conditionis auctorem. Ait enim Christus Dominus: Nisi credideritis quia ego sum, in peccatis vestris moriemini (Joan. VIII). Sic autem credimus Christum, sicque nos gratiam fideliter induamus, verum esse quod dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua (Joan. III), et reliqua. Induamur ergo Domino, tam gratia, quam praeceptis; mors enim eos non retinebit, cum Adam viderit, cum Christo esse, qui vita est. Praecepta, inquit, ejus ante omnia conservemus, et praecipue de jejuniis Quadragesimae. Sicut enim plerique, quibus cum hic jejunandi sacratissimus numerus indicitur, interpositis hebdomadis divinitus statutum tempus violant comedendo, non intelligentes quod non minoris praevaricationis contra interdictum gustando rei sunt, quam ille Adam qui contra vetitum manducavit, sed illius praevaricationes Christi redemit passio; istos quis redimet, qui praevaricatores sunt post Domini passionem?
SERMO XVIII. De Quadragesima IV. ADMONITIO. Cum in codice Taurinensi hic sermo reperiatur num. 28 De Quadragesima, subsequens vero in duobus manuscriptis mox laudandis repertus ad hunc eumdem referatur, utrumque sancto Maximo nostro adjudicavimus. Monere non omittimus editores eximios operum sancti Augustini monachos S. Mauri in appendice sermonum eumdem posuisse sub num. 143 De Quadragesima IV, colum. 189 edit. Antuerp. an. 1700, ubi judicium Verlini et Vindingii recensentes, non repudiandum dixere. Lovanienses dubitarunt utrum S. Augustino ascribendus foret; et jure quidem ac merito, cum Maximiana dicendi ratio potius eluceat quam Hipponensis episcopi. In codice Taurinensi adnotatur sermonem 27 De Quadragesima deesse.
ARGUMENTUM.-- Merito quadraginta dierum numerum custodire debemus jejuniis, quem per exempla Moysis, Eliae Christique Salvatoris legimus consecratum. Qui abstinemus nos a carnibus, et jejunamus a cibis, imprimis peccata fugiamus, et a vitiis jejunemus, bonisque operibus serviamus.
Omne vitae nostrae tempus stadium quoddam debemus putare virtutum, et ad coeleste bravium tota mente contendere. Sed hoc praecipue in Quadragesimae diebus implendum, qui abstinentiae ac jejuniis dedicati, tantum nobis ad virtutem animi conferunt, quantum et de corpore voluptatem depellunt. Est autem legitimus numerus ille jejunii, et qui in sanctis celebratur exemplis. Moyses legem accepturus a Deo, quadraginta dies atque noctes absque cibo potuque transegit, et ad suscipiendam Domini voluntatem jejuniis praeparatus est. Elias post quadraginta dierum jejunia, curru igneo ad suprema coelorum de hoc mundo translatus est. Ipse quoque Dominus ac Salvator noster quadraginta diebus jejunans de diaboli tentationibus triumphavit, ut ad praedicationem Evangelii jam victor accederet. Merito vero etiam nos hunc dierum numerum custodire debemus jejuniis, quem per talia exempla legimus consecratum. Celebremus ergo dies cum omni alacritate mentis 443 et gaudio, et eos omnibus epulis et corporalibus deliciis praeferamus. In his enim praecipue diebus ad implendam Domini voluntatem accendamur, quando maxime per abstinentiam voluptas carnis exstinguitur. Tunc enim ad Dominum, et ad ejus futura promissa mens purior festinat, cum nulla crapula, nulla cibi ac potus satietate crassatur. Unde et Salvator in Evangelio dixit: Attendite itaque vobis, ne graventur corpora vestra in crapula et ebrietate, et cogitationibus saecularibus, et superveniat in vos dies illa repentina: tanquam laqueus enim superveniet universo mundo, et nemo effugiet (Luc. XXI). Sed et illa est Quadragesimae diebus grandis utilitas, quod dum etiam a licitis abstinemus, magis ac magis admonemur illicita vitare. Qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet; qui nos abstinemus a vino, quo moderate uti licet; qui ergo ista vitamus, quae aliquando licent, imprimis peccata fugiamus, quae omnino non licent. Itaque si volumus jejunare a cibis, ante omnia jejunemus a vitiis. Quid enim prodest pallidum esse jejuniis, si odio et invidia livescas? Quid enim prodest vinum non bibere, et iracundiae veneno inebriari? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest, si abstineamus ab his quae aliquando 444 licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus enim illos honorat et diligit qui illicita fugiunt. Sic ergo, ut dixi, jejunemus a cibis, ut multo magis jejunemus a vitiis, ut sanctorum morum ubertate saturemur, ut et in futuro mereamur ipsorum operum retributione satiari, sicut in Evangelio legimus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Illam enim compensationem magis eligere debemus, ut cibis quibus nos abstinemus, eos pauperibus ac debilibus largiamur; secundum illud quod scriptum est: Beati qui contenti sunt esurire, ut alii reficiantur. Satis Deo acceptum est munus, quando indigens saturatur, quando nudus vestitur, quando ira non perficitur, et iracundiae tempus non reservatur, quando malum pro malo non redditur. Tunc grata sunt Deo nostra jejunia, si illi qui de necessitate jejunant, reficiantur a nobis. Tunc enim illam Domini sententiam audire merebimur: Amen dico vobis, quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV). O benignissimum Dominum ad edomandam hominum avaritiam, qui sibi dari dicit quod vel minimo pauperi donatum fuerit! Vobis autem, fratres, praestet Domini misericordia ut jejuniis et eleemosynis, bonis operibus serviatis, ut ad aeternam veram vitam vos perducat ipse qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XIX. De Quadragesima V. ADMONITIO. Ad auctorem superioris sermonis hunc pertinere docuerunt monachi S. Mauri in appendice serm. S. Augustini, pag. 182 edit. Antuerp. 1700. Fatentur fuisse Ambrosio a veteribus editoribus attributum, ejusdemque Patris sententias aliquas complecti; attamen nec huic, neque Augustino adjudicant, quia neutrius stylum in eo inveniunt. Cum autem praeter dicendi similitudinem appareat colligatio cum superiore sermone, et accedat testimonium codicis Taurinensis, ubi ita inscribitur: Item de Quadragesima sermo VI, et codicis etiam X Laurentiani Plut. XIV, pag. 275, satis explorata est ratio, cur et hunc sancto Maximo ascribamus.
ARGUMENTUM.-- Causam indicti a Christo jejunii fuisse S. Maximus arbitratur, ut immortalitatis gloriam, quam primus Adam per intemperantiam amisit, secundus Adam Christus per abstinentiam repararet; ac multa profert de Adamo, de Christo, de Eva, de Maria virgine, de deserto.
Si bene retinet vestra dilectio, fratres carissimi, superiori dominica praedicavimus quod sanctam Quadragesimam abstinendo ipse Dominus consecraverat, et tot dierum noctiumque curriculo cibum omnino non capiens, unum ac solidum jejunii corpus effecerit, quo in totum non observare sacrilegum est: ex parte violare peccatum est. Hoc enim facit causa salutis nostrae, ut rem utilem non solum doceret verbis, sed etiam exemplis instrueret; ut iis quibus ad fidem currimus, ad abstinentiam graderemur. 445 Sed videamus quae causa fuerit, ut jejunia Salvator indiceret, et ipse sibi primum, ut bonus humani generis medicus jejunaret. Bonus enim medicus poculum quod aegro daturus est prior gustat, ut peritiam artis suae ante se ipse demonstret, ei experimentum aeger accipiens securus sit de poculo, securior de salute. Deinde quo loci hoc ipsum tempus jejunii procuravit. Dicit enim evangelista abstinuisse Dominum quadraginta diebus et noctibus in deserto. Arbitror itaque causam hanc esse jejunii, ut quia primus Adam in paradiso constitutus per intemperantiam gulae gloriam immortalitatis amiserat, eamdem immortalitatem secundus Adam Christus per abstinentiam repararet. Et quia contra mandatum Dei gustans de interdicta arbore peccatum mortis inciderat, nunc secundum mandatum Domini jejunans vitae justitiam mereretur. Hoc enim egit Salvator, ut iisdem vestigiis quibus admissa fuerint delicta, purgentur, hoc est, quia homo manducando deliquerat, corrigat abstinendo: vel quia epulando mulierem cognoverat, nunc eamdem jejunando despiciat. Adam enim Evam nonnisi intemperantia procurante cognovit. Quandiu autem mansit in illis intemerata parcitas, mansit et impolluta virginitas: et quandiu jejunaverunt ab interdictis epulis, tandiu et a pudendis jejunavere peccatis. Fames enim amica virginitatis est, inimica lasciviae. Saturitas vero castitatem prodigit, nutrit illecebram. Igitur, sicut dixi, hoc agit Dominus iis praejudiciis quibus homo obnoxius peccato fuerat liberetur. Propterea namque per omnia secundum similitudinem Adae, omnia homines peccata dissolveret. Adam enim de terra virgine natus est, et Christus de Maria virgine procreatus. Illius maternum solum nec dum rastris scissum fuerat; istius maternum secretum nunquam concupiscentia violatum. Adam Dei manibus plasmatur e limo, Christus Dei spiritu formatur in utero. Uterque ergo oritur a Deo Patre, uterque virgine nascitur matre, uterque, sicut evangelista dicit, Filius Dei est: sed Adam creatura Dei est, Christus vero substantia. Hoc ergo agit Dominus, sicut Adam secundus, ut quod prior homo manducando perdiderat, hoc alter jejunando recipiat, ac legem in paradiso abstinentia datam in deserto custodiat. Sciebat enim praeceptum Dei non unius loci legem esse, sed mundi. 446 Non enim interest Divinitatis mandatum, utrum domi an in agro custodias, cum ubique sit qui praecepit. In deserto itaque Salvator implet mandatum Dei, et sibi Adam salvaret errantem, ubi fuerat de possessione paradisi dejectus. Adam enim expulsus de paradiso inculti mundi deserta sustinuit. In deserto ergo primum homini salus refunditur, ubi non sunt epulae, ubi desunt deliciae, ubi (quod est omnium malorum causa) deest et mulier. Poterat enim Adam inter illas paradisi inconcussus stare delicias, si Eva ibidem cum diabolicis illecebris non fuisset. Conveniens ergo est desertum saluti, ubi non est Eva, quae persuadet, non est mulier quae blanditur. Videte rem miram, in paradiso cum Adam diabolus decertat, in deserto cum Christo diabolus dimicat, ubique insidiatur homini, ubique congreditur. Sed ubi mulierem invenit, vincit: ubi mulierem non invenit, victus abscedit. Formam igitur dedit nobis Deus in hoc facto, ut jejuniorum tempore tanquam desertum habitantes abstineamus epulis, voluptate, muliere, ne conjungatur nobis Eva, ne nos a casta observatione illecebrosa persuasione subvertat. In deserto enim quodammodo videtur habitare, qui Quadragesimae tempore jejunus et castus est. Desertum plane quoddam ipsum corpus est Christiani, cum non repletur cibis, non poculis irrigatur, sed arentis inediae squalore negligitur. Desertum, inquam, est corpus nostrum, cum abstinentia marcescit calor, siti pallor obducitur, et contemptu rerum totius hominis species inculta sordescit. Tunc Christus Dominus habitat desertum pectoris nostri, cum nostram terram squalidam, ac siti aridam esse reperit, secundum quod ait propheta David: Sicut in terra deserta, et invia, et inaquosa, et sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII). Aliter enim sicut in sancto ei apparere non possumus, nisi terra corporis nostri fuerit deserta mundanis deliciis, invia diabolicis concupiscentiis, et inaquosa libidinosis illecebris. Tunc habitans Salvator hoc desertum corporis nostri omnes ibi diaboli factiones exsuperat, et secretum ac securum a cogitationibus saeculi esse suum facit habitaculum, ut deinceps nos intra nosmetipsos velut in solitudine constituti nonnisi coelum respiciamus et terram, hoc est non cogitemus alium, nisi coelestis regni Dominum, et terrenae resurrectionis auctorem.
SERMO XX. De Quadragesima VI. ADMONITIO. 447 Complures esse codices video in quibus hic sermo sancto Maximo ascribitur; Vaticanos scilicet tres 1268, 4951 et 6452; Casinensem 117 pag. 209 a tergo, Laurentianum 167 pag. 157 a tergo bibl. olim. aedil. in eccles. Florentinae, Vallicellanum XIX, Lectionarium Brixiensis Ecclesiae pag. 298, et CLIII pag. 166 bibl. Sancti Marci Venetiarum. His addi poterit codex Remigianus, cujus monachi Sancti Mauri in appendice sermonum sancti Augustini pag. 180 edit. Antuerp. 1700 dubii de auctore sermonis meminerunt. Cum igitur codici Taurinensi sancto Maximo hunc sermonem num. 29 cum titulo: Item de Quadragesima asserenti plures alii codices optimae fidei consonent, jure ipsi tribuendus est. Si quis vero dicendi formam scrutari velit, nihil Maximo inconveniens offendet; quin imo ejus ingenium in optimo sacrarum Scripturarum usu admirabitur. Exstat in cod. Perus. absque auctoris nomine.
ARGUMENTUM.-- Sanctus et salutaris Quadragesimae cursus est, quo judex adducitur ad misericordiam, peccator ad poenitentiam, justus ad requiem. Mysticus est quadragenarius numerus.
Hos sanctae Quadragesimae dies, fratres carissimi, debemus omni veneratione suscipere, nec longiorem numerum hujus temporis fastidire: quia quanto plures dies jejunii, tanto major est causa remedii; quanto prolixior abstinentiae cursus, tanto redemptio copiosior est salutis; quanto austerior cura vulnerum, tanto medicina salubrior est peccatorum. Deus enim, qui nostrarum est medicus animarum, congruum tempus instituit, quod et justis satis ad orandum, et peccatoribus sufficiat ad rogandum, illis requiem postulantibus, his veniam deprecantibus. Congruum enim tempus est Quadragesimae, nec breve est ad exorandum, nec longum est ad promerendum. Quadraginta enim dierum jejuniis quaevis iniquitas peccatoris exorari potest, et quantavis severitas judicis mitigari. 448 Illi longum et fastidiosum forte sit tempus, qui nec orat de culpa, nec sperat de venia. Desperatio enim nec confiteri de scelere, nec indulgentiam novit sperare de judice. Sanctus igitur et salutaris Quadragesimae cursus est, quo judex adducitur ad misericordiam, peccator ad poenitentiam, justus ad requiem. His enim diebus solito amplius et Divinitas miseretur, et delinquentia deprecatur, et justitia promeretur. Patent enim omnia, et coeli ad indulgendum, et peccator ad confitendum, et lingua ad postulandum. Salutaris, inquam, et mysticus est quadragenarius numerus. Nam primum cum mundi faciem iniquitas hominum possideret, tot dierum curriculo, Deus effusis de coelo imbribus, universam terram diluvio superfudit. Vides ergo jam illo tempore mysterium in figura dispositum. Nam sicut tunc, ita nunc quadraginta diebus miseretur ad hominem purificandum. Quanquam et illius temporis diluvium misericordia dicenda est, quo iniquitas oppressa est, et justitia conservata. Pro misericordia enim factum est ut justi evaderent, et injusti amplius non peccarent. Pro misericordia plane 449 videmus illud fuisse diluvium quo, veluti baptismo quodam, totius mundi facies est innovata: scilicet ut qui perditorum hominum scelere sordebat ad crimina, beati Noe habitatione floreret ad gratiam; et qui iniquitatis erat prostibulum tunc, modo fieret domicilium sanctitatis. Diluvium, inquam, illud hujus nostri fuit similitudo baptismatis. Hoc enim tunc gestum est quod nunc agitur: hoc est, ut, exuberantibus aquarum fontibus, periclitarentur vitia, et justitia sola regnaret; mergerentur in profundum peccata, sanctitas vicina coelo portaretur. Tunc enim, sicut dixi, hoc agebatur quod nunc agitur in Ecclesia Christi. Nam sicut Noe aqua, submersis omnibus vitiis, peccatorum adulta ferebatur, ita baptismatis fonte coelo vicina portatur Ecclesia, et deletis omnibus superstitionibus idolorum, fides regnat in terris, quae de Salvatoris arca procedit. Sanctum ergo et sacratum Quadragesimae tempus est, quod statim ab initio coepit inter justos injustosque discernere, bonos a malis quodam judicio separare. Quod quidem similiter fieri etiam in hac nostra Quadragesimae observatione perspicimus. Nam per hos quadraginta dies separantur mali a bonis, hoc est luxuriosus a casto, a jejuno intemperans, a Christiano gentilis; separatur, inquam, malus a bono, hoc est peccator a justo, diabolus a sancto, haereticus a fideli. Relictis enim his omnibus ad similitudinem diluvii, tanquam in 450 naufragio saeculi, sola ad instar arcae illius in altum cum suis virtutibus elevatur Ecclesia. Nam et nos, etsi peccatores, ad imitationem S. Noe annuntiamus vobis mundi futurum esse excidium; et illos tantummodo dicimus periculum evasuros, quos triplex arca intra se gremio religionis incluserit. Triplex enim arca est Ecclesia, quia Trinitatis continet sacramentum. Nam cum dicit Scriptura bicameratam et tricameratam eam fuisse, utique demonstrat triplici Divinitatis illam gratia esse distinctam. Annuntiamus igitur, sicut Noe, mundi futurum esse naufragium, et ad hanc domum confugere omnes homines admonemus. Et sicut Noe filios suos in arca recepit, ita et nos filios nostros optamus in ista arca suscipere. Quisquis enim in hac domo vult habitare nobiscum, noster est filius. Sed dicit aliquis, S. Noe praedicationis vocem in Scripturis minime esse descriptam. Audi igitur, Noe etsi tacebat voce, opere loquebatur; silebat lingua, fabricatione clamabat. Nam utique cum operaretur opus novum, et nulli aliquando compertum, admonebat cunctos novis periculis nova tabernacula praeparari. Loquebatur ergo opere, et dicebat illud evangelicum Domini dictum: Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X), et credendo periculum evadere poteritis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXI De Quadragesima VII. ADMONITIO. 451 Superiorem excipit in codice Taurinensi hic sermo, quo in codice inscribitur: Item et de Quadragesima sermo XXIX. Atque adnotatum in eodem codice est, sermones 30, 31, 32, 33 et 34 intercidisse. Jam vero hic, quem proxime damus, in appendicem ad tomum V operum S. Augustini num. 144 rejectus fuit a monachis Benedictinis congregationis S. Mauri. Hi neque Ambrosio, neque Hieronymo, neque Augustino tribuendum arbitrantur; nec tamen docent cuinam demum acceptus referri debeat. Ut autem Maximo ascribamus nos movet codicis Taurinensis, cujus paulo ante meminimus, auctoritas. Quanquam illud etiam accedat, ab eo auctore hunc compositum videri, a quo perscriptus est quartus De Quadragesima. Quartum autem a nobis editum De Quadragesima Maximo esse adjudicandum ostendimus.
ARGUMENTUM.-- Propositis exemplis sanctorum virorum S. Maximus fratres ad jejunandum hortatur; sed ut jejunia plena sint, inquit, misericordiae pinguedine saginentur.
Adest nobis venerabile et medicabile tempus Quadragesimae, carissimi, per quod jejunantes peccatorum nostrorum vulnera curare debemus. Quantum sit ergo bonum jejunii, exemplis additis disseramus. Moyses primus quadraginta diebus ac noctibus cum jejunasset, legem Domini meruit accipere: impetraverunt enim unius hominis jejunia quod totius populi saturitas desperaverat. Advertamus ergo quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia. Moyses, qui jejunavit, Dominum vidit. Populus, qui manducavit et bibit, idola fabricatus est (Exod. XXIV). Sed quid de Moyse et Israelitica multitudine loquar? Princeps ille humani generis Adam (Gen. III), quandiu jejunavit, Domini servans mandatum in paradiso fuit. Ubi vero comedit, ejectus est de paradiso; et qui in paradiso Dei virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem. Semper enim juncta est saturitati luxuria. Ejecit ergo nos de paradiso cibus, reducat esuries, reducat jejunium. Diximus quid S. Moyses meruit jejunando, deinde et cunctos videamus. S. Eliae jejunanti etiam elementa famulata sunt. Hic denique tribus annis et sex menses coelum clausit (IV Reg. I). Ad hujus vocem etiam supernum descendit incendium. Et cum eum Jezabel regina vellet occidere, et 452 fessus sub arbore frondosa jaceret in solitudine, angelus ad eum mittitur, et dicit ei: Sume paululum panis et aquae (III Reg. XIX). Videte quanta sit Dei clementia erga jejunantes, carissimi. Non sufficiebat quia angelum ad jejunantem Dominus miserat qui eum ut cibum sumeret juberet, sed etiam praecepit ut longius fugiat persequentem. Ait ergo: Sume paululum panis et aquae. Quadraginta enim dierum jejunio perrecturus erat per desertum usque ad montem Sina. Nunquid enim Dominus, qui coelum et terras fecit, cujus omnis est creatura, non potuit in eremo per angelum prandium mittere, sicut Danieli in lacum leonum per Abbacuc misit? Sed sciebat Deus prophetam suum tentantem diabolum aliter superare non posse, nisi jejunii eruditus insidiantis inimici tentamenta repelleret. Daniel quoque (Daniel. XIV) ille futurorum gnarus, et adventus Domini conscius, et eversionis Jerusalem manifestissimus praedicator, ideo vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit et potum concupiscentiae non bibit, quia magis Christum quam epulas desiderabat. Joannes quoque praecursor Domini locustis in eremo et agresti melle nutritur, non animalium carnibus, non volucrum suavitatibus pascitur. Poterat utique juxta Jordanem positus piscium sibi exhibere delicias, sed poenitentiam praedicaturus rigorem jejunii exemplo suo magis debuit et factis ostendere quam voce. In Evangelio (Matth. XVII) quoque, cum quidam daemone plenus Domino fuisset oblatus, quem apostoli curare 453 nequiverant, interrogantes audiunt a Domino istiusmodi genus non posse ejici nisi orationibus et jejuniis. Videte ergo, fratres, quanta sit jejuniorum virtus, ut id facere jejunia valeant quod apostoli nequiverant. Omitto caetera; sed unusquisque consideret quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et refertum, inter rubentem faciem et ora pallentia, inter os jejunum et labia crapula dissoluta, inter oppressum epulis et inediae tenuitate vigilantem. Non dico hebdomadas, non duplicata, non multiplicata jejunia, sed vel singulos dies absque ciborum nimietate transeamus. Cessent lavacra, vina, vel carnes, non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam; 454 sed qui toto anno nobis viximus, saltem vel paucos dies vivamus et Domino. Sed jejunia nostra, ut plena sint et sufferta, misericordiae pinguedine saginentur. Demus esurientibus panem nostrum. Nec putemus jejunia sola sufficere ad sananda vulnera peccatorum, nisi in medicamento eleemosynae recreentur. Jejunium ergo tuum te castiget, sed laetificet alterum, et ita fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri latitudinem praestent. Sic jejuna, ut in alio manducante te prandisse gaudeas: Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX). Nam manducante paupere de bonis tuis, prandet Christus, qui se in paupere esurire testatur. Explicit.
SERMO XXII. De Quadragesima VIII. ADMONITIO. Dolendum profecto est, propter vetustatem codicis monasterii olim de Appannis, majorem hujus sermonis partem legi nullo modo posse; quare diversis in locis multis suis partibus diminutum, quemadmodum accepimus, edere eumdem cogimur. Inscriptus ibidem est: Item et de Quadragesima sermo VII.
ARGUMENTUM.-- Ex his quae praestat hic sermo imperfectus, novimus S. Maximum Moysi et Eliae, nec non Jesu Christi jejunium praedicasse, ut fideles ad jejunandum incenderet.
Quamvis, fratres, toto vitae nostrae tempore ad coelestem patriam contendere debeamus, id tamen praecipue in his sanctis Quadragesimae diebus quanta possumus . . . . . . . . . . . . . a nobis est enitendum. Quadragenarius autem iste dierum numerus, ut pluries sanctitati vestrae intimavimus, in sacris Scripturis mysticus est atque consecratus. Nostis enim, ut saepe diximus, S. Moysen, ut scriptas digito Dei tabulas ab illo mereretur accipere, quadraginta dierum et noctium numero ab omni esca abstinuisse et potu. Adjecimus etiam beatum Eliam post quadraginta dierum continuata jejunia curru igneo in coelum esse translatum. Neque hisce tantum, sed et aliis veteris legis exemplis id demonstravimus. Quinimo ipsius Domini atque Salvatoris nostri exemplum addidimus, qui, ut se ad Evangelii sui praepararet praedicationem, quadragenario dierum noctiumque numero ab omni cibo abstinuit atque potu; unde et de diabolicis tentationibus ( Desunt in originali duo folia; deinde hoc sequitur fragmentum ).
Verum quid prodest homini, si corpus a cibo jejunet, mens autem non jejunet? Quid si a cibis abstineas, et illicita facias? Si pupillum, si viduam persequeris, si . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Tunc Deo grata, atque accepta erunt tua jejunia, si alienum reddas quod tenes; si fratri, qui tibi fuit molestus, ignoscas; si ab aliena uxore abstineas, si pauperibus de his quae tua sunt largiaris eleemosynas ( Desunt in originali quindecim lineae. ) Haec igitur vobis divina misericordia concedat, ut jejuniis, eleemosynis, sanctisque operibus aeternam vitam consequi mereamini. Explicit.
SERMO XXIII. De Quadragesima IX. ADMONITIO. 455 Occurrit nobis alter sermo, in quo vestigia antiquitatis codicis abbatiae olim S. Dalmatii, ut pluries diximus, agnoscuntur. Plurimis enim lacunis laborat. In originali titulus est: Item et de Quadragesima sermo XII.
ARGUMENTUM.-- Disserit auctor de Moysis jejunio, monetque ut illum prae oculis habeamus. Si enim ipse justus et sanctus quadraginta dies jejunando transegit, multo magis a nobis peccatoribus idem jejuniorum numerus in Quadragesima est servandus.
Sanctae Quadragesimae dies, cujus hodie curamus exordium, quomodo Dominus Redemptor noster consecraverit, quo pacto etiam Moyses atque Elias sub Veteri Testamento sanctificaverint, fratres, jam pluries vobis ediximus. Et revera illis in quadraginta diebus, quibus Moyses atque Elias in veteri lege jejunia sancta servarunt, veluti Quadragesimam jejunasse, atque adeo sancti jejunii quod hodie inchoamus, veluti typum praefigurasse, sanctitati vestrae jam alias exposuimus. . . . . . . . . . . .. . . . . . . Si enim Moyses Israelitici populi dux atque salvator, qui vitam suam immaculatam ita transegerat, ut meruerit pluries cum Domino loqui facie ad faciem, prout solet amicus cum amico suo, quare nos 456 qui innumerabilium delictorum pondere premimur atque aporiamur, jejunia sancta non observabimus? Si ille qui justus erat atque sanctus jejunavit, quare nos, qui iniqui et peccatores sumus, id facere nolumus? Si is qui erat humilis, mansuetus et castus. . . . . . . . . . . cur nos superbi, irati, et incontinentes id facere negligimus? Si demum ille, qui Deum in omnibus et super omnia toto mentis affectu. . . . . . . . . . . . . . quare nos, qui terrena semper sapimus, ad eadem toto mentis affectu . . . .. . . . . . . . . de his semper cogitamus, de Deo vero nunquam his sanctae Quadragesimae diebus jejunio . . . . . . . . . . . Verum . . . . . . . . . . . . . . . quare Moyses quadraginta dierum jejunia sancta servavit, ut legem Dei, inquit sermo divinus, mereretur accipere. ( Desunt hic in originali tria folia finis autem est hujusmodi. )
Credendo igitur et bonis operibus constanter inhaerendo, periculum quod videmus superare poterimus, praestante Domino nostro Jesu Christo. Explicit.
SERMO XXIV. De Quadragesima X. ADMONITIO. Ex supra laudato codice monasterii de Appannis depromptae sunt hae S. Maximi sermonis reliquiae, titulus: Item de Quadragesima sermo XII.
ARGUMENTUM.-- Adhortatur S. Maximus fideles, ut sibi jejunia indicentes, primum vitiis renuntient, impleantque sanctae miserationis officia.
Quoniam, fratres, hodierna die sacratissima Quadragesimae curamus initia, de jejunio Quadragesimae cum sanctitate vestra. . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . ( Haec in originali omnino periere, deest praeterea integrum folium, nec aliud remanet nisi sequens fragmentum. ). . . . . ergo animus praecipue a malis jejunet. Qui enim corpori suo jejunia sancta devotus indicit primum vitiis quibus antea infelix adhaesit renuntiat, pravae cupiditatis fomitem comprimit, Satanae mentis impetus frangit, caecam libidinem vincit, avaritiae faces exstinguit, latiusque bonis operibus vim dilectionis extendit, atque in alimoniam pauperum proprii patrimonii stipendia largitur. Et tunc quod ardenter optat, 457 certe obtinere poterit, si casto corpore animoque devoto, per sanctae observationis curam quisquis incedat. Haec, fratres, sunt quibus homo et refectus cibo frequenter impetrat quod exoptat, et jejunans majora consequitur praemia sanctitatis. Tale jejunium Christum delectat, ad quem nec obtinendae temporalis gloriae, vel cumulandi tantum patrimonium cupiditas inanis accendit; sed urget semper sincerus religionis affectus, atque devota . .. . . . . . quam cum fuerint comitata 458 plenae pietatis officia, quantum ille valebit, tantum ille proficiet; atque ita agendo praesentem Dominum semper statim habebit atque propitium. Imple ergo sanctae miserationis officia, et tua sanctificasti jejunia. Vesti nudum, peregrinum hospitio contende suscipere. ( Desiderantur hic decem lineae. ) Explicit.
SERMO XXV. De Quadragesima XI. ADMONITIO. A Gennadio docemur S. Maximum De jejunio speciali Quadragesimae, et quod non sit in eo jocandum concionem habuisse. Non eumdem titulum, sed huic proximum invenimus in duobus celebratissimis codicibus 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem, praefixumque sermoni quem nunc prodituri sumus. Habent enim: Item sequentia, et tempore jejuniorum non luxuriandum. In vetustiori 90 est sermo 38, et in altero 99 sermo 36. Nemo enim ignorat verbum luxuriare idem exprimere ac deliciis jocisque vacare. Codex autem Taurinensis, cujus testimonium in confirmationem afferimus hac utitur inscriptione. Item et de Quadragesima sermo X. Benedictini monachi congreg. S. Mauri hunc sermonem in appendicem serm. S. Augustini num. 146 edit. Antuerp. 1700, pag. 181, retulerunt, monentes eum in quodam Remigiano codice, et in editionibus Ambrosio attribui, et videri ipsis Caesarium sapere, cum is acrius contra venatores exarserit. At quamvis doctissimorum criticorum sententiam plurimi habere frequenter professi simus, his tamen praeferendus nobis videtur praestantissimorum codicum et Gennadii consensus. Nihil autem moramur, quod aiunt de Caesario. Nam complures de eadem re scriptores egisse, satis cognitum perceptumque est.
ARGUMENTUM.---- Inutile esse jejunium quod animam a perditione non liberat S. Maximus docet; eosque imprimis reprehendit qui tota die venationibus dant operam, qui servos flagris caedunt poenisque afficiunt, qui magis canum quam servorum curam gerunt; jejunium esse ait salutare atque perfectum, si anima refrenetur a vitiis, si prandia nostra fratribus et pauperibus erogemus.
Diximus superiore dominica hoc esse fidei nostrae opus primum, ut horum quadraginta dierum curriculo devotissime jejunemus, et istam esse causam salutis nostrae, si hoc tempore abstinentiae operam commodemus, atque ideo, fratres dilectissimi, inspicere debemus quae sit hujus forma jejunii, ut respiciamus quanta sit ejus utilitas. Est enim interdum inutile et inane jejunium, quod licet ventrem et omnia viscera succo saturitatis exhauriat, non tamen acceptum est Deo, quia mentem et intimos sensus minime vinculo iniquitatis evacuat. Quid enim prodest jejunare vis ceribus, et luxuriare venatibus; abstinere cibis, et errare peccatis; castigare corpus inedia, vinum forte non bibere, et ebrium cogitatione malignitatis incedere? Nisi quod facilior causa est saturi sive temulenti, quam iniqui pariter et jejuni. Ille enim peccare aliquando desinit, qui ebrius aliquando obdormit; hic autem errare non cessat, qui exercitatus malo, jejuniis semper invigilat; unde inutile et inane est tale jejunium, quod inedia membra debilitat, et animam a perditione non liberat, de quo jejunio dicit sanctus propheta ex persona Domini: Ut mihi jejunatis? non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isa. LVIII). An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit, sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat: servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam venire cupientes, et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur; nunc clamorem immoderatum efferens, nunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid ceperit, iratus si id quod non habebat amiserit: et tanto studio gerit, quasi ideo indictum jejunium fuerit ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite, quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio, qui propterea jejunat, non ut Deo atque orationibus vacet, seu ut tota die otiosus et liber proprias exerceat voluptates? Quamvis igitur, qui ejusmodi es, 459 frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante jam sole manduces, potes videri tardius refecisse, non tamen Domino jejunasse. Nec enim potes videri voluptatem tuam exercens fecisse Domini voluntatem. Haec enim voluntas est Domini, ut jejunemus a cibis pariter et a peccatis. Abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis animam abstinere possimus. Frenum enim est quoddam luxuriantis animae corpus exhaustum. Quisquis enim jejunat et peccat, lucrum escarum fecisse videtur, non salutis; et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus. Nonnulli autem immemores praeceptorum, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagris eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire; et si forte, cum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus lanciare, et prius se satiare servuli sanguine quam convivii voluptate. Horum tale jejunium est, quod ideo jejunatum est, non ut Divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderet. Quisquis autem cupit de Deo misericordiam promereri, ipse debet prior esse misericors. Scriptum est enim: Qua mensura mensi fueritis, eadem mensura remetietur (Luc. VI). Et, quod magis dolendum est, Christianus dominus Christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens quod si servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum inducit, iisdem participat sacramentis; eodem qui et tu utitur Deo Patre, cur te non utatur ut fratre? Sunt enim plerique qui de venationibus redeuntes magis canum quam servorum curam gerunt, et faciunt eos juxta se vel recumbere, vel dormire, quotidianum illis cibum sui praesentia ministrantes, qui utrum servi eorum fame moriantur ignorant: et, quod est gravius, nisi diligenter his praeparatum fuerit, pro cane servus afficitur. Vides enim in nonnullorum domibus nitidos et crassos canes discurrere, homines autem pallentes 460 et titubantes incedere. Isti ergo miserebuntur aliquando pauperibus, qui minime suis famulis domibus miserentur? Scire igitur debemus, fratres, hoc acceptum Deo esse jejunium, si non solum abstinentia castigemus corpora, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ad extraneos, misericordes ad pauperes, surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatis veniam postulemus, rogantes praeteritis delictis indulgentiam, cautelam futuris; tota die sit nobis assidua vel oratio, vel lectio. Qui litteras nescit, sanctum virum perquirens ejus confabulatione pascatur. Nulli actus saeculi actus Divinitatis impediant; non ludus tabulae mentem avocet, non voluptas canum sensus obducat, non negotii compendium animam aviditate pervertat. Quidquid enim praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non jejunas. Hoc est enim salutare jejunium, ut sicut abstinetur corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis. Illud etiam, fratres, ad perfectionem jejunii tacendum non est, ut qui abstinemus, et minime prandemus hoc tempore, prandia nostra fratribus et pauperibus praerogemus. Haec enim est vera justitia, si te esuriente de cibo tuo pauper saturetur, et tu pro delictis tuis jejunus Dominum roges, et ille pro te satiatus exoret. Utrumque tibi proficiet, et tua fames, et saturitas mendicorum. Caeterum, qui sic abstinet, ut nihil pauperibus de suis epulis largiatur, videtur quaestum suum sibi fecisse jejunium et negotiationem exercuisse parcendo. Ad hoc enim abstinuit, non ut placeret Deo, sed ne amplius erogaret; atque ideo bona eleemosyna cum jejunio, quasi non quoddam negotiationis genus est, ut tam parce vivat, ut abstinentia sua monachos clericosque praecedat. Nisi hoc interest, quod illi hoc quaestus causa faciunt, nos salutis: illi pecuniae compendio animas macerant, nos propter animarum lucrum nostra corpora castigamus. Explicit.
SERMO XXVI. De Quadragesima XII. ADMONITIO. 461 Sermonem hunc, cujus titulus apud Gennadium est De jejunio servorum Dei generali, in codicibus qui eumdem S. Maximo adjudicant, De jejunio et de Quadragesima inscribitur. Sunt autem ii codices Sangallensis num. 61, S. Crucis in Jerusalem 90 serm. 47, item S. Crucis 99 serm. 37, et Taurinensis serm. I De Quadragesima. Agit hic Maximus de recta jejunandi ratione et tempore, quo praescriptum est jejunium, et illud commendat jejunium, non quod aliqui arbitratu suo sibi eligunt, sed quod veri fideles, hoc est servi Dei, institutum in Ecclesia perfecte exsequuntur. Haec est summa sermonis. Igitur Gennadio consentiunt, qui de jejuniis et de Quadragesima eumdem inscripserunt; in ea enim jejunantes non suae indulgent vanitati, sed Deo per Ecclesiam jubenti obtemperant, et tanquam famuli Christum ducem et praeceptorem imitantur. Benedictini monachi congreg. S. Mauri hunc inter sermones Ambrosianos sub num. 23 cit. edit. Paris. an. 1690 ediderunt, multaque de eo, et praesertim de nuncupatione Quinquagesimae non ante saeculum nonum usurpata disseruerunt. Nos fide Gennadii, et descriptorum codicum freti, S. episcopo Taurinensi hunc quoque ascripsimus.
ARGUMENTUM.-- Quinquagesimali improbato jejunio S. Maximus scribit contumaciae reum esse qui legem jejunii quadragesimalis divinitus datam rescindit. Improbat quoque jejunium illorum qui in Quadragesima septem dies prandent, et septem jejunant. Unde numerus quadraginta dierum jejunii exordium coepit.
Nonnulli Christianorum, fratres, existimantes se Divinitatis praecepta religiosius observare, praetermissa devotione Quadragesimae, cujus hodie curamus exordium, quinquagesimam se facere mentiuntur, cum id neque divinis Litteris jubeatur, neque traditum sit auctoritate majorum. Sola igitur hoc faciunt animi praesumptione, et dum putant se devotius agere, superstitiosius conversantur. Dicit se observare Quinquagesimam qui forte Quadragesimam implere vix possit. Bonum est quidem cunctis temporibus jejunare, sed melius Quadragesimam jejunare cum Christo. Hanc enim Quadragesimam nobis Dominus suo jejunio consecravit. Quod dixi jejunio, non jejuniis; unum enim jejunium Domini fuit, qui continuatis quadraginta diebus et noctibus cibum omnino non sumpsit. Quisquis ergo Christianus consecratam jejunando non impleverit Quadragesimam, praevaricationis et contumaciae reus tenebitur, quod legem divinitus pro salute sua datam prandendo ipse rescindit. Rescindis enim legem qui exemplum jejunii dominici non custodis. Qualis vero autem Christianus es, cum, Domino jejunante, tu prandes? Qualis Christianus es, cum, Christo esuriente, tu reficis? Ille pro salute tua famem sustinet, tu pro peccatis tuis 462 jejunare formidas? Dicite enim mihi, interrogo vos, qui in Quadragesima prandetis, si non in conscientiis vestris rei estis, quod, abstinente cuncto populo, vos soli contra praeceptum Domini devoratis? Si non vobis rubor est cum exitis in publicum, ne quis vobis jejunus occurrat: aut si non cogitatis, cum ad ecclesiam proceditis, quemadmodum pacem episcopo porrigatis, ne forte ipso spiritu osculi vestri vos reprobet? Quod si haec forte non cogitatis, forsitan vehementer erratis; scire enim debetis cum in Quadragesimae diebus jejuno pransus occurrit, non bene de illo judicat qui jejunat. Hoc enim ideo dico, quia audio complures, quod gravius est, fideles alternis in Quadragesima hebdomadis abstinere, et consecratum illum dierum numerum gulae intemperantia violare, hoc est prandere septem dierum curriculo, et septem dierum spatio jejunare. Quibus hoc dico, cur etiam per illos septem dies fraudem sibi faciant jejunando, cum illis jejunium tale non prosit? Quamvis enim abstineat quis certis diebus, quamvis ciborum dulciora alimenta non sumat; non tamen illi accepto fertur Quadragesimae jejunium, qui non diebus quadraginta jejunat. Pudet dicere, senes et aniculae Quadragesimam faciunt: juvenes et juvenculae non faciunt. Omni igitur sollicitudine tempus sacratissimum celebremus, non praetereat nos dies absque jejunio, non nos transeat una hebdomada absque vigiliis. Ille enim facit Quadragesimam, qui jejunando et vigilando ascendit ad Pascha. Nam sicut reliquo anno jejunare praemium est, ita in Quadragesima non jejunare peccatum est; illa enim voluntaria sunt jejunia, ista necessaria; illa de arbitrio veniunt, ista de lege; ad illa invitamur, ad ista compellimur. Sed videamus 463 iste quadraginta dierum sacratissimus numerus unde habere coeperit exordium. Legimus primum in Veteri Testamento Noe temporibus, cum omne genus hominum scelerata iniquitas occupasset, tot dierum numero patefactis cataractis coeli aquarum pluvias defluxisse, et mysterio quodam Quadragesimae inundatione orbi terrarum facta non tam diluvium quam baptismum contigisse. Baptismus plane fuit, per quod in peccatoribus iniquitas sublata est, Noe justitia conservata. Ita ergo et modo nobis Dominus ad instar illius temporis Quadragesimam dedit; ut constituto dierum numero, patefactis coelis, pluvia nos misericordiae coelestis irroret, et inundatione facta per baptismum lavacri salutaris nos imber illuminet; et sicut tunc factum est aquarum fluctibus, exstinguatur nunc in nobis delictorum iniquitas, virtutum justitia conservetur. Ipsa enim quae sub Noe, et modo vertitur ratio; baptismus enim peccatori diluvium est, consecratio est fideli. Per lavacrum enim Domini salvatur justitia, necatur injustitia: quod in uno eodemque factum videmus apostolo Paulo, qui, priusquam praeceptis spiritalibus lavaretur, erat blasphemus, persecutor, et Saulus. At ubi pluvia super eum lavacri coelestis influxit, necatur blasphemus, necatur persecutor, necatur et Saulus; vivificatur apostolus, vivificatur justus, vivificatur et Paulus. Usque adeo autem perdidit veterem cum actibus suis hominem, ut cum moribus mutaret et nomen. Quisquis ergo in hac devotione Quadragesimae dominica mandata servaverit, necabitur in eo diabolica impietas, apostolica autem reservabitur gratia; et succedens quodammodo ipse sibi, moritur ex ea parte qua peccator est, vivificatur ex illa parte qua justus est. Videamus etiam si alibi in Scipturis hunc mysticum Quadragesimae numerum possumus invenire. Legimus quod sanctus Moyses (Exod. XVI) in eremo quadraginta annorum curriculo filios Israel 464 coelesti manna nutrierit. Bonus ergo numerus, qui semper coelum aperit: bonus, inquam, numerus, per quem justitia Noe salvatur, et Israel filii saginantur. Unde et nos observemus hunc numerum, et aperiantur nobis coeli, quatenus et pluvia nos gratiae coelestis irroret, et spiritalium sacramentorum manna reficiat; instar enim patrum nostrorum, hac observatione Quadragesimae et justificamur et pascimur: justificamur lavacro, pascimur sacramentis. Sed dicet aliquis: filios Israel in eremo quando manna saturati sunt, minime jejunasse. Ego autem dico illos nonnisi abstinentiae tunc vacasse, atque ideo coelestis alimoniae gratiam meruisse. Primum, quia desertum omne jejunium est; quia anxietas solitudinis concupiscentiam repellit escarum; deinde in eremo unde accuratae epulae? unde vina pretiosa? unde quadraginta annorum tempore qualiscumque substantia? Intelligimus ergo jejunasse filios Israel, quia cognoscimus illis escarum copiam defuisse et tunc sumpsisse cibum quando largienti Domino placuisset. Satis autem diu jejunat qui cum Christi voluntate se reficit. Usque adeo vero abstinentia filiorum Israel in eremo placuit Salvatori, ut quorumdam etiam inter ipsos intemperantia notaretur; ita ut quisquis avidior duplum mane cibum sibi collegerat, hic hac injuria feriretur, ut non tam cibum sibi inveniretur servasse quam vermes: scilicet ut quia supra moderatam refectionem concupierat, velut stimulis quibusdam conscientiae in morem vermium urgeretur. Igitur et nos, fratres, observantes Quadragesimae quotidiana et moderata jejunia, et tanquam in eremo constituti, nihil deliciarum saecularium cogitemus, nulla nos cupiditatum corporalium dulcedo sollicitet. Simus sobrii, simus casti, habentes quidem conversationem in urbibus, possideamus mente desertum. Si ita abstinentes egerimus, erit ut coelestis mannae reficiamur alimonia, et nullis vermium stimulis compungamur.
SERMO XXVII. De Quadragesima XIII. ADMONITIO. 465 Monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri in appendice ad extremum tomum operum sancti Ambrosii serm. 33, qui est 17 De jejuniis Quadragesimae, probabile aiunt esse hunc sermonem deberi Maximo, cujus et stylus, et in codice Remigiano etiam nomen noscendum praebet. Remigiano, quem illi laudant, consonat codex Taurinensis, in quo haec est eidem sermoni praefixa inscriptio: Item de Quadragesima sermo XIII. Habitus fortasse in dominica Palmarum fuit, ut conjectura se iidem monachi assecutos putant. Nam ea die in plerisque Ecclesiis tradi symbolum competentibus consueverat.
ARGUMENTUM.-- Jejunia ut Elias observantes, adhibitis precibus clausum coelum competentibus reseremus, clavem Petri, id est fidem sumamus.
Propitia Divinitate, ecce jam pene transegimus Quadragesimae indicata jejunia, et praecepta Christi Domini abstinentiae devotione complevimus. Superest nunc, ut quemadmodum famuli ejus Moyses et Elias hunc sacratissimum numerum observando, gratiam meruerunt; ita et nos hoc ipsum tempus custodiendo mereamur, sitque similis remuneratio in perceptione praemii, quorum similis labor est in observatione jejunii. Elias enim, cum esset clausum humanis iniquitatibus coelum, et nulla mundanis rebus desuper pluviarum stillaret ubertas, atque omnia longae siccitatis squalore languerent, et esset fames magna universo generi humano, quoniam enim coelum pluviam non dabat, nec terra pabulum germinabat, Elias sanctus reseravit jejuniis suis coelum, terram orationibus fecundavit (II Reg. XVIII). Illius enim siccitatem convertit in pluviam, hujus sterilitatem resolvit in partum; tanta enim ejus precibus orbem terrarum imbrium largitas irrigavit, ut arida revirescerent, mortua resurgerent, languentia sanarentur. Et ita rebus cunctis fontium quidam meatus infusus est, ut purificatione facta per pluviam omnium creaturarum vitia lavarentur, atque inundationis illius beneficio totius mundi species innovata consurgeret. Igitur et nos eadem quae Elias observantes jejunia, adhibitis precibus clausum coelum nostris competentibus reseremus; quatenus illos lavacri salutaris imber illuminet. Clausum enim illis est coelum, quandiu nondum de coelo Spiritus sanctus adveniens, eorum corda 466 vivificat: siccitatem quodammodo patiuntur, quia nondum gratia baptismatis irrigantur. Laborant etiam fame magna, quoniam velut esurientes, coelestia sacramenta desiderant. Reseremus ergo illis coelum, ut adveniente desuper spiritali pluvia, eorum terra lavacri irriguo satietur, et delictorum sterilitate deposita, incipiant fructus germinare virtutum. Etenim coelestis imber vitia peccatorum diluit, justitiae incrementa pandit, decutit aridum concupiscentiae pulverem, laetificat utilem castimoniae puritatem, obruit avaritiae sordidam faecem, nutrit aeternam misericordiae largitatem. Sicut enim superveniente Eliae pluvia, omne pabulum terra produxit; ita et superveniente Christi lavacro, omnem justitiam anima germinavit. Et sicut illic pluviarum fontes irrigaverunt orbem, ut vivificarentur herbarum mortificata jam semina: ita et fons baptismatis irrigat genus hominum, ut animarum mortificata corda vivificet. Hoc observantium ista jejunia est meritum, ut orationibus eorum aut innovetur mundus, aut fratres denuo renascantur. Reserandum igitur competentibus nostris est coelum, quoniam adhuc clausum est apud illos; clausum est enim coelum illis, quoniam mysterium nondum pervident Trinitatis. Clauso enim sibi coelo, super coelum quid agatur, ignorant: nec scire possunt quae sit Filii Patrisque substantia: nisi prius mundi elementa transcenderint. Tunc enim poterit quis Trinitatis aspicere divina mysteria, cum coelos sua virtute habuerit apertos, sicut beatus Stephanus martyr reseravit sibi martyrio suo coelos, et stantem vidit ad dextram Salvatorem, secundum quod ipse ait: Ecce video coelos apertos, et stantem Jesum ad dextram Dei (Act. VII). Ergo cui clausi sunt coeli, agendum est, ut aperiantur illi, quatenus super coelos Christum possit aspicere; 467 nam quandiu clausi sunt homini, Christum non potest videre regnantem. Quemadmodum autem clausi coeli aperiendi sunt inquirere oportet. Puto autem aliter eos aperiri non posse, nisi claves Petri apostoli sumpserimus, quas Domino largiente suscepit, sicut ipse dixit: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Imo rogemus Petrum, ut ipse nobis tanquam bonus janitor regiae coelestis aperiat. Quae autem ista clavis sit, diligentius requiramus. Clavem Petri, fidem dixerim Petri, per quam coelos aperuit, penetravit inferna securus, maria calcavit intrepidus. Tanta enim apostolicae fidei virtus est, ut cuncta illi elementa pateant, hoc est non illi angelicae claudantur januae, non portae praevaleant 468 tartari, non aquarum fluenta subsidant. Ista autem ipsa clavis, quam fidem dicimus, videamus quemadmodum constet, et quemadmodum solidata sit. Arbitror illam duodecim artificum operatione conflatam; duodecim enim apostolorum symbolo fides sancta concepta est, qui velut periti artifices in unum convenientes, clavem suo consilio conflaverunt. Clavem enim quamdam ipsum symbolum dixerim, per quod reserantur diaboli tenebrae, ut lux Christi adveniat: aperiuntur conscientiae clausa peccata, ut justitiae fulgeant opera manifesta. Igitur haec clavis ostendenda est fratribus nostris, ut et ipsi tanquam discipuli Petri inferna sibi reserare et coelos aperire consuescant.
SERMO XXVIII. De Quadragesima XIV. ADMONITIO. Non alium, nisi episcopum Taurinensem Maximum hujus fuisse sermonis auctorem, a monachis Maurinis in edit. Parisien. operum sancti Ambrosii serm. 18 animadversum est cum ex stylo, tum ex cod. Sangallensi, ubi serm. 61 ejusdem sancti Maximi prae se fert nomen. Adjungimus codices Sanctae Crucis in Jerusalem 90 num. 33, et 99 num. 22, et Laurentianum X Plut. XIV pag. 250, in quibus titulus est: De jejuniis.
ARGUMENTUM.-- Jejunium esse veluti secundum baptismum probat S. Maximus. Quemadmodum enim peccatorum maculae per spirituale lavacrum mundantur, et qui illud suscipiunt ad novam vitam renascuntur; ita abstinentia conscientiam a peccatorum sordibus tergit, et copiam gratiae coelestis impertitur.
Testimonium perhibet sanctus Apostolus de prophetis dicens: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; et subsequitur ipse: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (I Cor. VI). Unde et ego testificor vobis, hos esse dies redemptionis, hoc est tempus coelestis quodammodo medicinae, quo tempore omnium vitiorum nostrorum labem et universa vulnera peccatorum sanare poterimus, si medicum animarum nostrarum fideliter exoremus, et praecepta ejus tanquam suscepti idonei minime dispernamus. Tunc enim languidus aegritudinis suae invenit medicinam, si omni sollicitudine medici mandata servaverit: quod si aliud faciat, cum aliud jubetur, increscente morbo, non medicus, sed praevaricator in culpa est. Medicus autem est Dominus noster Jesus Christus, qui ait: Ego occidam, et vivificabo; percutiam, et sanabo (Deut. XXXII). Occidit enim quodammodo antequam vivificet Dominus. Occidit enim primum in nobis homicidia, adulteria, scelera, furta per baptismum, et sic nos tanquam novos homines aeternitatis immortalitate vivificat. Morimur ergo peccatis, videlicet per lavacrum: regeneramur autem vitae per spiritum, sicut ait Apostolus: Quoniam mortui estis delictis vestris, et vita vestra abscondita est cum Christo (Col. III). Consepulti enim estis cum illo per baptismum in mortem (Rom. VI). Occidimur enim quodammodo, cum desinimus esse quod fuimus. Novo enim pietatis genere in uno eodemque homine mors operatur et vita. Morimur enim concupiscentia peccatorum, vivificatur ordo virtutum. In uno namque eodemque homine impius, et adulter occiditur, ut misericors renascatur et castus. Interimitur idololatria, ut religio propagetur. Fornicator et ebrius exstinguitur, ut continens et sobrius procreetur. Sic ergo mortificat Dominus, ut vivificare faciat: sic occidit, ut prosit, sic verberat, ut emendet. Haec est igitur circa homines suos ejus tota severitas, ut in his peccata puniantur, anima 469 conservetur: abstollantur detestanda vitia, virtutes optimae nutriantur. Usque adeo autem hac pia occisione Domini cernimus plerosque esse conversos, in tantum ad melius profecisse, et sic de pessimis optimos factos, ut cum videas eos, credas mutatos homines, cum non videas mutatas esse personas. Intantum enim in nobis, quod prius eramus, interimitur, aufertur, exstinguitur, ut id quod postea sumus, denuo renatum esse credamus: unde nativitas haec secunda prioris vitae finem jam fuisse significat. Quod autem ait: Ego percutiam et sanabo (Act. IX), percutit plane praeceptis suis Dominus peccatores ut sanet; mandatis verberat ut emendet; jejunia praecipit, indicit continentiam, judicium comminatur, et tristem gehennae metum excutiens adhibet medicinam, ut dum futura pertimescimus, praesentia corrigamus. Sic namque Paulum apostolum percutiendo sanum reddidit. Cum enim esset persecutor impius et blasphemus, et quidem ad devastandas Ecclesias Damascum properaret, subito fulgoris coelestis eum terrore percussit, ut evangelici splendoris eum luce perfunderet: et carnalium luminum orbitatem mutavit, ut spiritualium oculorum illuminaret aspectum. Corporis enim debilitate perterruit, ut fidei devotione salvaret. Surgens ergo a terra Paulus, exterioribus quidem oculis non videbat homines, non aerem, sed mentis luminibus Christum videbat de coelo. Denique intantum ei profuit Domini ista percussio, ut de Judaeo Christianus, de blasphemo apostolus, de Saulo Paulus existeret, et eo usque mutavit veterem cum moribus hominem, ut etiam mutaret et nomen. Habentes igitur hujusmodi medicum, qui percutiendo sanat, mortificando vivificat, subdamur ei cum omni patientia ad curandum, ut quidquid in nobis probrosum, quidquid delictis sordidum, quidquid ulceribus fetidum esse perspexerit, incidat, amputet, exsecet, ut, refectis omnibus diaboli vulneribus, hoc solum faciat in nobis remanere quod Dei est. Istud autem praeceptum ejus est primum, ut his quadraginta diebus jejuniis, orationibus, vigiliis operam demus. Jejuniis enim lascivia corporis castigatur, orationibus devota saginatur anima, vigiliis diaboli insidiae depelluntur. Deinde cum istis mandatorum observationibus fuerit hoc tempus 470 impletum, tunc purgata et fatigata tot observationibus anima ad baptismum veniens Spiritus sancti inundatione reficitur, et quidquid in ea diversarum aegritudinum ardor exsiccaverat, coelestis gratiae rore perfunditur. Unde ponens veteris hominis corruptelam novae indolem juventutis acquirat. Et mirum in modum in uno eodemque homine delictis sanctitas, iniquitati justitia, senectuti succedit infantia: novoque nativitatis genere alter est qui renascitur, cum ipse sit qui peccavit. Sic namque Elias quadraginta dierum ac noctium curriculo continuato jejunio, totius mundi longam ac nimiam siccitatem meruit imbrium rore restinguere, et arentem terrarum sitim coelestis pluviae largitate perfundere (III Reg. IX): quod quidem in figuram nostri factum esse cognoscimus, ut nos quoque horum quadraginta circulo dierum spiritalem baptismatis pluviam mereamur, ut et totius mundi in fratribus nostris jamdiu aridam terram coelestis desuper imber infundat, et longam gentilium siccitatem lavacri inundatio salutaris irroret. Siccitatem enim et ardorem animae suae patitur quisquis baptismi gratia non rigatur. Horum quoque dierum noctiumque jejunio Moyses sanctus meruit cum Deo loqui, stare, et consistere, et de manu ejus legis praecepta suscipere. Quamvis enim illum ab obtutibus Dei conditio humana subtraheret, jejuniorum tamen gratia proximum illum Divinitatis consortio faciebat. Haec enim in nobis virtutum portio Dei est, ut jejunemus frequenter, quoniam semper Deus ipse jejunat. In quocunque igitur plus operum suorum inesse perspexerit, ipsi magis familiaris intimus et amicus est, sicut Scriptura dixit: Et Moyses loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur cum amico suo (Exod. XXXIII). Unde et Dominus Jesus Christus resurrectionis gloriam percepturus, virtutes suas quadraginta dierum noctiumque jejunio dedicavit, ut ostenderet non panem esse vitam hominum, sed praecepta. His itaque dierum quadraginta jejunii reconciliatur Deus, aperiuntur coeli, inferna reserantur. Igitur et nos, fratres dilectissimi, jejunemus continue et devote hoc spatio temporis, ut propitietur nobis Dominus, pateant nobis coeli, inferna contra nos non valeant. Explicit.
SERMO XXIX. In Paschatis solemnitate I. ADMONITIO. 471 Magnus est codicum mss. et editorum consensus in agnoscendo Maximo sermonis hujus auctore. Principem locum codici Taurinensi dabimus, in quo haec ipsi apposita est epigraphe: Item et de Pascha sermo I. Consentiunt codices duo Casinenses 104 et CXI, et Ambrosianus, praemissa hac inscriptione: Feria II Paschatis. Sermo beati Maximi episcopi. Codex Cisterciensis Montis Amiatae idem confirmat titulo: In dominica in octava Paschae, et incipit ab illis verbis: Laetemur, fratres carissimi, in Christi resurrectionis die, etc. His addimus cod. II S. Crucis Minor. in Laurent., Vallicell. XIX, Ratisponen. S. Emmerami, et codices Vaticanos duos, 1270 et 6451. Editores quoque vero omnes cum Alcuino pag. 197 concordant, nempe Cumdius tom. II pag. 1445, Combefisius tom. V pag. 475, Gymnicus, Galesinius hom. III Paschatis, et Muratorius tom. IV Anecdot., Galesinii lectionem secuti sumus.
ARGUMENTUM.-- Auspicatur S. doctor concionem suam a portentis ac mirabilibus signis quae in Domini resurrectione obvenere; quae illam divinum opus maxima praefulgentem gloria demonstrant. Deinde plurima congerit argumenta, ex quibus ostendat in Christi resurrectionis die majorem in modum esse exsultandum.
Exsultandum nobis est, fratres, in hac die quam fecit Dominus continuata laetitia, et in ejus festivitate jugi gloria gratulandum. Nec quia nox solemnitati intervenit, gaudia nostra praescidit: nec quia nox distinxit tempora vespertina, resurrectionis lux vota aeterna deseruit. Nobis enim heri et hodie dies unus, dies ipse est, quia sicut de Salvatore beatus Apostolus ait: Jesus Christus heri et hodie ipse est (Hebr. XIII). Ergo si Jesus Christus heri et hodie ipse est, ipse atque idem nobis semper est dies, quia in ipso vivimus, in ipso movemur (Act. XVII), in ipso non morimur: non morimur, inquam, quia sicut lucem Christi nulla peccati incessit obscuritas, ita et viventes nulla temporis absumit vetustas. Laetemur ergo in Christi resurrectionis die; communis enim omnium, communis est nostra laetitia. Communis plane, quia omnes illo resurgente resurreximus. 472 Omnium enim revixit saluti, qui pro omnium peccatis addictus est passioni. Resurrexit igitur Salvator a mortuis. Nova res et mira, sed habet haec assertio veritatem. Nam ut taceam prophetarum oracula, angelorum ministeria, aperta sepulcri penetralia, ipsum Dominum post resurrectionem cum discipulis loquentem, conversantem, edentem, Thomam quoque clavorum vulnera etiam digito contrectantem (Joan. XX): ut haec omnia praetermittam, tamen fidem nostram confirmat impietas Judaeorum. Nam sufficit ad credulitatem nobis eorum nimium cauta credulitas. Quo enim diligentius custodierunt tumulum, eo constat illum manifestius surrexisse; quo plures apposuere custodes, eo plures testes reliquere. Nam hoc procuravit divina providentia, ut resurrectioni non solum angeli, non solum discipuli, sed et testimonium perhiberent, quod est amplius, inimici. Libentius ergo accipimus, quod eum diligentius observarunt; credimus enim sub tot custodibus potuisse illum prodire citius quam perire, et de tumulo jure Domini progredi quam discipulorum fraude subduci: tanta enim sollicitudine sepulcrum obstruxit impietas, ut id non praevaleret manus humana destruere, nisi sola virtus resurrectionis aperiret. Denique dicit sanctus evangelista (Matth. XX), 473 descendente angelo, magno terram tremore fuisse commotam, et fundamenta tumuli moverentur, et percussos pavore custodes, qui venerant custodire mortuum, esse factos ut mortuos. Ut mortuos, inquam: dignum plane judicium, si, cum justus resurgit, peccator emoritur; cum reviviscit innocens, ejus interficitur inimicus; nam ideo nec progredientem Dominum cernere potuerunt, quia criminosas mentes terror oppresserat, dum sustinere fulgorem resurrectionis rutilae non valebant. Majore ergo sollicitudine Pharisaei Dominum custodierunt mortuum, quam vivum sunt persecuti; siquidem causa illos major urgebat: intelligebant enim facilius fuisse eum apud superos despici, quam redeuntem ab inferis posse contemni; et quod tunc praedicans facile potuerit occidi, nunc autem resurgens jam non possit occidi, dicente Apostolo: Resurgens autem jam non moritur. Mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Custodiebant ergo eum sollicite in sepulcro, praesertim quia se die tertia dixerat surrecturum; custodiebant autem sollicite in sepulcro, quia necesse illis erat eum jam non doctorem timere, sed judicem: judicem, inquam, non sui tantum, sed et crudelis sententiae suae, qua filios posterosque suos sceleribus addixerunt, dicentes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Crudelis sub tali sententia Judaeorum, quae facinore suo non solum praesentes liberos damnat, sed etiam non natos occidit. Quantos enim hac voce ad conscientiam facinoris vocant, quos scientia criminis non tenebat! crudelis, inquam, impietas, quod posteros ante in reatum vocat, quam producit in lucem: ut prius futuris contingeret peccare, quam vivere. Cruenti plane genitores, qui ante parricidae facti sunt quam parentes: et ante eos socios suos sceleribus assumpserunt, quos utrum sanguinis participes possent habere, nescirent. Non igitur mirandum est, si in Salvatorem tam crudeles fuerunt, qui exstiterunt 474 in suos posteros tam crudeles. Non immerito in hac die sanctus David sine exceptione exsultandum praecipit et laetandum, in qua die totius mundi gaudia celebrantur. Omnibus enim laetandum est, quia omnibus prodest; cunctis exsultandum est, quia cunctis est salutare, et ideo non adulatoria est adhibenda, nec fucata laetitia. Quisquis enim in Christi resurrectione laetatur, laetetur potius quia in Christo ipse resurrexit: in illo enim nostra portio, nostra conditio, et mortem pertulit et revixit. Et licet nobis adhuc resolutio corpusculi maneat, coepimus tunc in Christo aeterna vita jam vivere; unde quamvis fragilitatem nostram acceleret immaturae mortis occasio, in Salvatore tamen didicimus prius resurgere quam perire: ante enim futurus homo resurrexit in Christo quam vitam sortiretur in saeculo. Non enim tantum illi Dominus generationi resurrectionis praestitit gratiam, in cujus generationis tempore resurrexit, sed etiam secuturis postea populis hoc providit, ut prius essemus de resurrectione securi quam de morte solliciti; et ante cum Deo viveremus in coelis, quam cum hominibus conversaremus in terris. In Salvatore enim omnes resurreximus, omnes reviximus, omnes ad coelestia transmigravimus; est enim in illo Christi homine uniuscujusque nostrum carnis et sanguinis portio: ubi ergo portio mea regnat, regnare me credo; ubi dominatur sanguis meus, me sentio dominari; ubi glorificatur caro mea, me gloriosum esse cognosco. Quamvis enim peccator de hac tamen communione gratiae non diffidat, quia etsi peccata nos prohibent, substantia nos requirit; etsi delicta propria nos excludunt, naturae communio non repellit; nam propter bonitatem Divinitatis, peculiarem nobis Salvator debet affectum, scilicet quia sicut Deus noster in ipso est, ita et sanguis noster in illo est. Misericordiam igitur mihi debet praestare Divinitas, necessitudinem exhibere debet affinitas; neque enim tam immitis est 475 Dominus, ut obliviscatur hominis, et non meminerit illius quem ipse gestat: ut quem causa mei susceperit, non ejus causa quem susceperit, me requirat; non, inquam, tam immitis est Dominus, ut non diligat carnem suam, membra sua, viscera sua. Ait sanctus Apostolus: Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam (Ephes. V). Nihil ergo de venia desperemus, fratres, nihil de odio timeamus. Habemus praerogativam sanguinis nostri; in Christo enim caro nostra nos diligit, sumus enim membra ejus et caro, sicut dicit idem beatus Apostolus: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Gen. II; Ephes. V). Exsultemus ergo, fratres, sicut ait Scriptura, in hac die Domini exsultemus plane, quia cum votis Domini gratulamur, magis nostra vota curamus. Quid enim dicit propheta? Haec est dies quam fecit Dominus. Bonus 476 plane dies, qui lucem intulit universis, verum non hujus saeculi lucem, sed resurrectionis aeternae; lux enim ista non caliginem noctis detulit, sed mortis tenebras amputavit. Bonus, inquam, dies, et melior hic quam ille in quo primum mundus enituit: ille enim hominibus ad laborem creatus est, hic factus est ad quietem; ille mortem meruit, hic formidinem mortis evasit; ille bonis malisque communis est, hic proprius est justorum; illius diei lux tenebris sepelitur, hujus diei splendor etiam sepulturas illuminat; ad postremum illius diei lucem mortui non vident, hujus diei lumen etiam defunctis emicuit, sicut ait propheta: Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Joan. IX). Laetemur ergo in hac die, quae et vivos circumfulget, et mortuos vivificat, et venturos illuminat, sicut ait beatus Evangelista: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).
SERMO XXX. De eadem Paschatis solemnitate II. ADMONITIO. In appendice sermonum sancti Augustini num. 164 a Maurinis hic sermo collocatus, in codice Novariensi 2 legitur sancti Maximi decoratus nomine: eique omnino ascribi oportere, ex stylo, phrasibus sententiisque plane cognoscere cuique licet. Exstat quoque in codice Taurinensi cum titulo: Item et de Pascha sermo VI, cujus lectionem cum Maurina supra laudata collatam, ejus maxime similem esse comperimus.
ARGUMENTUM.-- Christo Domino redivivo, quem figurae omnes veteris foederis promiserant, creaturae applaudunt universae, nosque quodammodo excitant ut Regi nostro gratulemur, et vitae innocentia parta ejus gloria perfruamur.
Agnus ille legalis, cujus immolatione antiquus Hebraeorum populus Aegyptiae servitutis jugum abjecit, quomodo multimodis sacramentis veriorem sanctae Ecclesiae hostiam in figura sui contineat, tunc potissimum ipsa rerum veritate probatum est, quando Pascha nostrum immolatus est Christus, qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, I Cor. V). Iste est agnus qui in altari crucis hostia viva Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis oblatus, transitum nobis de regione umbrae mortis ad terram repromissionis patefecit. Iste, inquam, qui simul victima et sacerdos, omnem veteris sacerdotii et sacrificii umbram clara voce revelando, figuris et aenigmatibus finem imposuit: novo autem Ecclesiae populo novum sacerdotium et novum sacrificium initiavit, ut videlicet novum vinum in utres novos mitteretur. Quod si granum frumenti cadens in terram, et mortuum tam mirabiliter omnia innovavit (Matth. IX, Joan. XII), multo magis in se ipso redivivum cum fructu multiplicato resurgens cuncta fecundavit, et non 477 solum spiritualibus rationabilis terra incrementis, sed et ipsis terrenis seminibus hoc tempore ampliorem proventum dedit. Unde modo in germina erumpentis terrae tota hilarior facies, variorum fructuum ornatu, omnem hactenus quasi mortuam rerum naturam resurgenti suo Domino conresuscitat: ubi arborum et herbarum grata venustas, diverso quidem germinum munere, pari tamen gestu laetitiae, singulari huic solemnitati festina occurrit. De coeli autem nunc usque quodam modo tristi, tandem vero laeta facie quid dicam, quae aliquandiu jam densa caligine nubium adoperta aeris hujus spatium omne turbavit? Et ecce repente quasi justitia de coelo in terram prospiciente mira serenitas mundo arridet, et in unam laetitiam coeli et terrae vota concurrunt: ut Deum et hominem Christum communi exsultatione excipiant, qui communem utriusque pacem afferre venerat, et medium parietem maceriae solvens fecit utraque unum (Ephes. II). Hinc astrorum omnium fomes, splendor ille solaris suam faciem admodum rugatam jam jamque expurgat, et quasi rex conspicuus in diademate capitis sui, in die desponsationis suae, et in die laetitiae cordis sui, caeterisque stellis velut comitibus suis, largiora luminis sui dona impendit. Luna enim ab ipso ortus sui die semper in quodam sui dispendio posita, ad paschalia gaudia pleno se lumine parat. Et ut cuncta breviter perstringam, sicut omne quod in rebus subsistit, divina dispensatione hominis imperio servit; sic de salute humana omnibus una exsultatio incumbit. Cum igitur pro homine omnis creatura tantis indiciis suis gaudia monstret, consequens est, ut ab hominibus ipsis testimonia talis laetitiae non desinit. Praefigurata est in protoplasto Adam Christi resurrectio, quia sicut ille post soporem surgens Evam de latere suo fabricatam agnovit (Gen. IX); ita Christus a morte resurgens ex 478 vulnere lateris sui aedificavit Ecclesiam. Noe quoque vir agricola cum plantasset vineam, et inebriatus vino obdormisset, discoopertus jaceret in tabernaculo suo, et expergefactus a somno, filio suo verecundiam suam non celanti maledictum perpetuae servitutis imponens, Christum significavit: qui vineam fecit Ecclesiam, cujus amore poculo passionis inebriatus, et assumptae carnis tegmine nudatus, a mortuis resurrexit, sicut ait ipse in Canticis: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa (Cant. V)? Jonas vero qualiter et ipse in se Domini mortem et resurrectionem expresserit evangelicus sermo aperte declarat. Quia igitur, fratres, omnis creatura quodam caritatis officio, nostrae saluti congaudet (Matth. XII), nostrum est ex hoc nobis in usum vivendi aliquid trahere: ne communis omnium laetitia jus suum in nobis amittat, quos causae totius summa in capite spectat. Et primum quidem velut oves pascuae Domini, in ara cordis, igne caritatis assati, nosmetipsos offeramus hostiam viventem, sanctam Deo placentem (Rom. XII): et azymis continentiae mortificata jam habentes membra nostra quae sunt super terram, id est fornicationem, immunditiam, et caetera vitiorum ergastula declinemus, et in statione virtutum sedem nobis aptemus: mortuis quoque operibus obrenuntiantes, fructum optimum ut terra bona offeramus, exemploque bonae arboris in omni bonitate et justitia fructificemus (Col. III). Ne vero et claritas solis nostrae desit conversationi, luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V). Si igitur ita agentes ultimus nos dies invenerit, erit nobis quandoque in praemio ipsa corporum resurrectio, ubi cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Col. III): qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Explicit.
SERMO XXXI. De eadem Paschatis solemnitate III. ADMONITIO. 479 Est is sermo in tribus vetustissimis codicibus inscriptis sancti Maximi nomine. Eorum est prior abbatiae Sancti Dalmatii, alter de Appannis, tertius Taurinensis. Nihil autem est causae, quamobrem mihi ab iis esse recedendum putem. Eumdem sermonem misere interpolavit ille nescio quis Semipelagianus scriptor, quem merito concidunt monachi Benedictini in monito ad sermon. 211 append. ad tom. V oper. sancti Augustini. Atque hi quidam illum Faustum Reiensem fuisse suspicantur, verene, an secus, non laboro.
ARGUMENTUM.-- S. Maximus fratres hortatur ut exsultent, quia Christus usque ad inferna mortem persecutus, suas hostias suscitavit. Carnem ipse suam ossaque ostendit, ne amplius quisquam eum resurrexisse dubitaret. Thomas palpando omnium fidem confirmavit.
Exsultemus in Domino, fratres, in hac praesenti solemnitate, quam fecit Dominus, qua dives spoliis inferni, et mortis triumphator e sepulcri tenebris, quod Judaica obstruxerat impietas, Dominus noster Jesus Christus mundo redditus est. Dum enim mortem ad inferna usque persequitur ad paradisi sempiterna gaudia, quem creavit atque redemit hominem revocare dignatus est. Ad inferna usque persecutus est mortem, atque eamdem in regno suo gloriosius captivam fecit, atque de eadem triumphavit. Aperta tunc sunt tenebrosa illa infernorum penetralia. Quod nunquam viderat coeleste lumen, aeterna nox mirata est. Unde cum propheta ipse dicere poterat: O mors, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne (Oseae XIII)! Nam quem, ut mortuum putabat, coacta est dimittere, et illorum, quos ipsa jam retinebat, experta est liberatorem, atque in hac sacratissima resurrectionis festivitate, suscitante se Domino, multa sanctorum corpora resuscitata revixerunt, atque sanctam introierunt civitatem. Hostias namque suas Salvator hodierna die cum resurrexit, suscitavit, et quotiescunque resurrectionis festivitas celebratur, toties resurgere credimus et sanctos. Resurrexit ergo Salvator noster et in mortali carne, quem de Matre virgine assumpserat, et quae pro 480 nostra salute pependit in ligno. Illud e sepulcro novam ad vitam revocavit corpus, quod in sepulcro depositum fuerat. Idem corpus ad discipulos suos clausis introivit januis. Nihil ergo amplius habes, gentilis, quod videas Christum fuisse crucifixum; quod objicias eum timuisse mori. Ecce quem dicis timuisse mori, quem vides fuisse crucifixum, sua equidem virtute illo e sepulcro, quod custodiendum voluerat impietas, vivus processit. Ecce eamdem carnem, ossa eadem habet. Audi illum suis dicentem discipulis: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). Carnem suam ossaque ostendit, ne amplius quis dubitet eumdem e tumulo vivum processisse, qui clavis confixus obiit in ligno. Palpate, dicebat, atque videte. Palpate nempe manu corpus meum, et videte me atque vulnera mea. Palpate manu atque videte fide, quia inest mihi et illius corporis veritas, quod pependit in cruce, atque mortuum depositum fuit in sepulcro; et proprietas deitatis, qua me mortuum atque in sepulcro depositum suscitavi. Et revera Thomas dum dominici corporis scrutatus est vulnera, carnemque palpavit, verum in ipso Christo corpus agnovit. Vidit ergo beatissimus apostolus, atque palpavit; quod ipse tunc fecit, cunctis profuit. Nam cum suam in Christi corpus exercet solitudinem, omnium fidem confirmavit. Idem autem corpus, quod pro cunctis fuit confixum in ligno, nunc ad Patris sui dexteram regnat in coelo. Et revera dignum erat, ut vera illa corporis animique substantia una cum Christo in aeternum exsultaret in coelis, quae terrena ista impedimenta conculcans soli ipsi servierat in terris. Explicit.
SERMO XXXII. De eadem Paschatis solemnitate IV. ADMONITIO. 481 Ex Joannis Evangelio cap. XX plane constat Christum a mortuis redivivum apparuisse secundo apostolis, et Thomae incredulitatem increpasse: Noli, inquiens, esse incredulus, sed fidelis. Beati qui non viderunt, et crediderunt. Conciliandus autem erit Maximus, qui hoc in sermone fidem Thomae, devotionemque in Christum commendat, ejusque vulnera tetigisse, ait, non ut crederet ipse; sed ut ab omnibus dubitationem de Christi reditu ad vitam averteret. At si evangelica narratio perpendatur, Christus se gloriosum et redivivum Thomae cognoscendum praebuit; uno modo, cum januis clausis coram apostolis stetit, annuntiavitque eis pacem; alio, cum manum ejus ad latus admovit, exhibuitque contrectanda vulnera. Thomas ergo statim ac Christum medium inter apostolos aspexit resuscitatum, vivumque hominem credidit, de cujus divinitate instructus non dubitabat, ejusque fidei testimonium praebuit ipse Salvator, inquiens: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Postea vero tetigit et palpavit Christi membra, atque adorans exclamavit: Dominus meus et Deus meus. Fidelem Thomam primus Christi aspectus jam reddiderat, atque promptitudo ejus fidei a Maximo commendatur; quod autem etiam vulnera Redemptoris tetigerit, et in illa verba proruperit: Dominus meus et Deus meus; operatus est nobis, inquit Maximus, ut tangeret, quod videbat; ut si forte incredulus quis diceret, tunc ipsius fuisse delusos in aspectu Christi oculos, manus tamen illius tunc fuisse frustratas in ejusdem tactu dicere non posset. His similia de Thoma dubitante habet Gregorius Magnus hom. 26 in Evang.: « Non hoc, casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia, ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. » Et Augustinus tract. 121 docet vidisse Thomam in Christo redivivo, et tetigisse hominem, sed remota dubitatione de corporali Christi resurrectione, quam jam tenebat de divinitate confessionem edidisse: Videbat autem Thomas, tangebatque hominem, et confitebatur Deum, quem non videbat, neque tangebat, sed per hoc, quod videbat, atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat; unde sequitur: Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Ut vero hunc sermonem S. Maximo adjudicemus, nos permovent tres codices Subalpini, Taurinensis scilicet, S. Dalmatii et monasterii olim de Appannis. In codice Taurinensi inscribitur: Item et de Pascha et de beato Thoma sermo VII. Benedictini monachi congreg. S. Mauri hunc sermonem in appendice serm. S. August. secundae classis num. 161 collocarunt. Conferentibus textum, quem exscriptum habuimus ex codice abbatiae S. Dalmatii, ubi exstat cum titulo: Item de Pascha sermo X, et de beato Thoma, cum excuso in dicta appendice serm. S. August. num. 162, pag. 203 edit. Antuerp. 1700, ejus varietas constabit.
ARGUMENTUM.-- Thomas tactu Christum in ipso Christo sollicitus requisivit, non quod de ejus dubitaret resurrectione, sed ut omnem ab incredulis averteret suspicionem. Tota fides nostra in resurrectionis gloria reponenda est.
Diximus superiore dominica, beatum Thomam, ut fidem omnium credentium suo firmaret exemplo, dominici corporis post resurrectionem membra palpasse; atque ut cunctorum ambiguitatem in Christi Domini resurrectione depelleret, vulnerum ipsius cicatrices scrutari voluisse. Verum id propter se tantum operatus non est beatus apostolus; sed quod ipse curiosius tunc fuit, cunctis profuit. Nempe cum suam in universo Christi scrutando corpore exercuit sollicitudinem, omnium fidem confirmavit. Ecquis enim adhuc dubitet rediisse ab inferis Salvatorem, quem non tantum vidit Thomas, sed et ejus membra palpavit, singula quoque scrutatus est vulnera? Quamvis ergo modicae fidei sit; quamvis imbecillis Christianus existat ingenii, suam nunquam sollicitudinem 482 Thomae poterit comparare inquisitioni, atque adeo post cognitionem atque conversionem nullus ausus esset petere, nullus exquirere, ut etiam tactu Christum in ipso Christo perscrutaretur, nec non in ipso homine, quem videbat, humanum corpus curiosius adhuc exquireret, ejusdem resurrectionem, quam pro nobis ipse tulerat, injuria comprobaret. Beatus ergo Thomas, cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia sollicitus requisivit, non quod de ipsius dubitaret resurrectione, sed ut omnem ab omnibus averteret suspicionem. Illi enim ad propriam fidem confirmandam suffecerat illud vidisse corpus, quod jam antea noverat. Sed operatus est nobis, ut tangeret quod videbat; ut si forte incredulus quis diceret, tunc ipsius fuisse delusos in aspectu Christi oculos, manus tamen illius tunc fuisse frustratas in ejusdem tactu dicere non posset. Nam in resurrectionis manifestatione potest quidem de aspectu quis dubitare, quod tamen non potest de tactu. Veritatis enim ipsius tactu testimonio constat ab inferis rediisse Salvatorem. Si ergo Christus resurrexit spes nostra, quis, fratres, 483 se quoque non resurgere credat? Si illum a mortuis rediisse credimus, cur nos etiam resurrecturos esse dubitabimus? cum dicat beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV). Cum ergo Christus resurrexerit, mortui quoque suscitabuntur; quia resurrexit Dominus, reviviscent quoque et servuli. Ipse enim, uti habet idem Apostolus, est primogenitus ex mortuis. Primogenitus quidem ex mortuis, quia 484 ab inferis primus ipse resurrexit; et cum ipso nos quoque aliquando resurrecturos esse confidimus. Totam enim fidem nostram in resurrectionis, quae superventura est, gloria debemus reponere, atque in futura magis vita sperare de Domino. Recte ergo dixit beatus Apostolus: Spes quae videtur non est spes (Rom. VIII). Speremus ergo in aeterna vita ( Deest hic fol. )
Habet ibi lector sermonem ut est in append. ad V tom. operum S. Aug., edit. monach. congr. S. Mauri. Retinet sanctitas vestra, fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus S. Thomam apostolum, ad confirmandam fidem omnium, post resurrectionem dominici corporis membra palpasse et, ad repellendam ambiguitatem universorum, vulnerum ejus cicatrices scrutari voluisse. Non enim propter se tantum hoc operatus est beatus apostolus, sed quod sibi gessit, cunctis profecit. Cum enim exercuit sollicitudinem, fidem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet, rediisse a mortuis Salvatorem, cujus post inferos praesentiam agnoscat oculus, attrectet manus, digitus perscrutetur? Quamvis igitur modicae fidei homo, quamvis imbecillis ingenii christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni Thomae aequiparare potuisset. Nunquam enim post agnitionem, conversationem, loquelam ausus esset petere, ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine quem cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem ejus non tam mirabilium gloria crederet, quam passionis injuria comprobaret. Thomas ergo cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia sollicite requisivit: non quod ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam, vidisse quem noverat: sed nobis operatus est, ut tangeret, quem videbat: ut si forte diceremus, delusos esse ejus oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis ipsius testimonio rediisse ab inferis Salvatorem. Quis non spem suam in Christo collocet? Quis non fidem suam ponat in Domino, ut dum illum ab inferis, ipse resurgat a mortuis? Dicit beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV). Quia ergo surrexit Christus, suscitabuntur et mortui: quia resurrexit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, primogenitus ex mortuis. Sicut enim est apud superos idem primogenitus in multis fratribus, ita et ab inferis est primogenitus ex defunctis. Primogenitus autem dicitur quis, ex eo quod secuturis aliis primus gignitur, ex inferni tenebris in lucem resurrectionis partus ediderit. Partus enim dicendus est, ubi permutatione quadam anima tartari legibus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. Nativitas enim resurrectionis apud superos, mors quaedam est inferorum. Unde ipsa mors mortem quodammodo patitur, dum ei in vitam defunctorum multitudo subtrahitur. Nam sicut beatus Apostolus dicit: Novissima autem inimica destruetur mors (Ibid.). Et iterum: Absorpta est mors in victoria (Ibid.). Cum ergo absumitur mors in victoria, defectionis quadam suae internecione destruitur. Defectionem autem patitur, cum potestas ejus cunctis resurgentibus vacuatur. Videamus autem quid sit, quod ait, mortem in victoria esse consumptam. Consumpta est plane mors in victoria sua, dum Christum inferni legibus subjiciens, ipsa se, cum eum vicit, obruit. In eo enim, in quo illum, quem se superasse credebat, possedit, ab eo victa est, cum resurrexit. Totam ergo fidem nostram in resurrectionis gloria collocare debemus, et in futura magis vita sperare de Domino. Sic enim ait beatus Apostolus: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII). In futura igitur vita speremus in Domino, quae solida est, atque perpetua: ut non miserabiliores cunctis hominibus, sed meliores esse possimus; per Dominum nostrum Jesum Christum. qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXIII. De eadem Paschatis solemnitate V. ADMONITIO. Hunc sermonem nondum editum, e codice prioratus de Appannis exscriptum, nunc primum damus. Sic autem in eo codice inscriptus est: Item et de Pascha sermo XII. Eum vero perbrevem quidem, sed gravem sententiis a Maximo fuisse perscriptum non vetustas modo atque auctoritas codicis ejusdem, sed stylus etiam plane commonstrat atque efficit.
485 ARGUMENTUM.-- Christus a mortuis redivivus se ipsum praebuit imaginem nostrae resurrectionis et renovationis, quae fit in baptismo. Exsultemus, ut cum ipso regnante laetemur, si ab ipsius fide vita quoque nostra non discrepet.
Hodierna paschalis solemnitas, tanto Dei nostri consecrata mysterio, dominicae resurrectionis virtutem, et per angelos indicat, atque per apostolos manifestat, et per universa credentium corda perennia bona multiplicat. Hic ergo est dies quem fecit Dominus, sicut audistis, cunctis celsior, lucidior universis, in quo Dominus noster ab inferis devicta morte surrexit; in quo sibi novam plebem, ut videtis, sancto regenerationis spiritu sibi conquisivit; in quo singulorum mentis gaudio et exsultatione perfundit. Hic ergo dies Christi resurrectionis aeternam defunctis vitam, optatam peccatoribus veniam, sanctis vero immarcescibilem tribuit gloriam. Suae enim operatione virtutis de terrenis, quibus adhaeremus, nos suscitat, in excelsis ad quae tendere debemus, semper nos collocat, justos in sua pietate construit; in via salutis dubios confirmat, cunctos vero damnat incredulos. Ad hoc enim Christus Dominus hodie resurrexit a mortuis, ut futurae resurrectionis imaginem, 486 atque ideo hodierna die vitali lavacro fidelis populus futurae resurrectionis adinstar nivei sui splendoris candore Ecclesiam laetificat. Gratias ergo Domino nostro agere debemus, quos dum sancti Paschae gloriosissimam solemnitatem colimus, resurrectionis, quae futura est, speciem jam videamus. Nam cum in futura saeculi hujus consummatione universum resurgere debeat humanum genus, nunc jam in baptismo a peccatis ad vitam resurgit. Suscitabitur tunc Dei populus post soporem, suscitabitur tunc post infidelitatem, a mortali tunc liberabitur conditione, nunc ab ignorantiae, qua detinebatur, eximitur caecitate, renascetur tunc ad aeternitatem, nascitur nunc ad salutem. Laetemur ergo, fratres, et exsultemus in hac die, in qua Dominus noster resurgens cunctis pacem intulit, optatam omnibus salutem detulit. Laetemur quia illum, qui pro cunctis fuerat mortuus, jam illum resurrexisse videmus. Exsultemus, quia illum jam ad Patris dexteram sedere credimus. Exsultemus igitur, atque laetemur, resurgente Domino, ut possimus cum ipso regnante laetari. Quod quidem misericors ipse praestabit, si vitam nostram vera non tantum fides muniat, sed ut ab ipsius fide vita quoque nostra non discrepet. Bonae igitur nostrae conversationis exemplum cunctis ostendere studeamus. Explicit.
SERMO XXXIV. De eadem Paschatis solemnitate VI. ADMONITIO. Ab optimis archetypis exscriptos esse sermones S. Maximi, qui in codicibus Subalpinis leguntur, jam vidimus; cognoscique plenius ex sermone potest, quem hoc num. 34 edidimus. Exstat in codicibus supra laudatis de Appannis De Paschate num. 6, et Taurinensi num. 7. Confer hunc cum edito a Maurinis in appendice serm. S. Augustini num. 165, in Pascha 7; quem ad calcem hujus legito, si cognoscere varietatem velis.
ARGUMENTUM.-- Christi Domini gloriosam resurrectionem diversis in figuris Veteris Testamenti praesignatam comprobat S. episcopus; Christo per omnia similes, inquit, efficiamur, ut et nos appareamus cum ipso in gloria.
Insigne illud et maximum, fratres, dominicae resurrectionis sacramentum, quod divina providentia etiam in Judaeorum venerandis voluminibus, variis rerum figuris, sanctorumque prophetarum divinis voluit praesignatum oraculis, hodierna die devotis animis celebramus. Cur autem ab ipsius mundi nascentis exordio, atque alias in veteri lege pluries id Deus praefiguratum voluerit, nulla alia ex causa fuit, nisi ut ostenderet quod per singulas mundi labentis aetates omnium spes sanctorum ad illum continuo solum tenderet, qui est exspectatio omnium gentium. Id et si alias ex ipsis Hebraeorum voluminibus sanctitati vestrae intimaverimus, placet denuo nunc vobis enuntiare. In ipso mundi nascentis exordio, cum mater illa omnium viventium Eva de dormientis Adae costa producta est, mater universorum credentium Ecclesia ex latere Christi in cruce 487 morientis demonstratur nascitura. In Adae autem evigilantis actu Domini nostri a morte figurabatur resurrectio. In Noe vero, qui in opere arcae ex ipso quoque sui nomine requiem in sanctis significat, eo quod esset agricola atque vineam plantaverat, et vini poculo inebriatus in suo sit denudatus habitaculo, ejusdem Redemptoris nostri figura repraesentatur, qui lacrymabilis passionis suae sanguine adeo est inebriatus, ut in ipso sui corporis indumento ad tempus sit denudatus; in resurrectione autem sua evigilans, illis, prout Noe, qui mysterio passionem illius veneratur, benedixit, irrisoribus autem illius dedit maledictionem. Virga quoque illa Moysis, quae in terram projecta in draconem convertebatur, cum vero per caudam teneretur, iterum redibat in virgam, illa divinae majestatis descendens e coelo potestas significabatur, quae pro nobis voluit esse mortalis; peracta autem assumptae carnis dispensatione in virgam rediit et ad paternae majestatis dextram se recessit. De Jona demum, 488 quem absorptum piscis evomuit illaesum, evidentem habemus Domini ipsius sententiam, quod sicut ille fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita foret hominis filius in corde terrae (Matth. XII). Ista, fratres, sunt sacrosancta hujus diei paschalia gaudia. Haec desiderata et praedicata solemnia, quae nos semper toto animo venerari debemus et imitari, sicut dicit beatissimus ille apostolus Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. XI, 2). Christus equidem pro nobis ad tempus crucifixus est; nos quotidie et crucem tollere, et ipsum sequi habemus. Mortem ille ad horam gustavit; nos vero semper debemus membra nostra, quae sunt super terram, mortificare. Resurrexit ille a mortuis, a vitiis nos debemus resurgere dicente Apostolo: Surge qui dormis, et illuminabit te Christus (Ephes. V). Ipsi gitur per omnia similes efficiamur, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum ipso in gloria, etc. Explicit.
Ex appendice ad sermones S. Augustini. Sacramentum, dilectissimi, dominicae resurrectionis divina voluit providentia variis figuris rerum et prophetarum oraculis aliquoties praesignari; quatenus per omnes saeculi labentis aetates omnis sanctorum spes ad illum tenderet solum, qui est exspectatio omnium gentium. Unde illud, quod in ipso mundi nascentis exordio mater omnium viventium Eva de costa viri dormientis est producta, matrem credentium Ecclesiam ex latere Christi in cruce morientis monstrat exortam; sicut in actu evigilantis Adam figura est Domini resurgentis a morte; unde dicit Apostolus: Factus est primus homo in animam viventem, secundus homo in spiritum vivificantem (I Cor. XV). Noe vero, qui in opere arcae et ipso suo nomine requiem Dei in sanctis significat, in eo vel maxime Redemptoris nostri figuram repraesentat, quod cum esset agricola, vineam plantavit, et vini poculo ebriatus in suo tabernaculo est denudatus. Quae res ad illum proprie spectat, qui calice passionis adeo factus est ebrius, ut ipso tegmine corporis nudaretur ad tempus, et statim in resurrectione evigilans, illis daret benedictionem, qui in mysterio venerantur ejus passionem, irrisoribus autem suis dignam maledictionem. De quo calice dicit Psalmista: Calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII): et in Evangelio Dominus: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII)? Virga quoque Moysi in terram projecta, et in draconem conversa, cum teneretur per caudam, rediit iterum in virgam; quia illa potestas divinae majestatis de coelo descendens ad terram pro nobis voluit esse mortalis; sed post peractam carnis assumptae dispensationem, recepit se ad paternae dexterae sedem. De Jona quem absorptum piscis evomuit illaesum in aridam, evidentem habemus ipsius Domini sententiam, quod sicut ille fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita foret hominis Filius in corde terrae (Matth. XII). Exstant et alia quamplurima de hac solemnitate solemnitatum sancta praeconia, quibus omnibus astipulatur et ipsa temporum ratio, quae paschalem terminum vernali dedicavit aequinoctio, exspectato duntaxat sequente primi mensis plenilunio; ut sicut ab inferioribus sol ad altum proficiens, primo nunc adaequat longitudine noctes, luna etiam per diurna sua incrementa videtur esse plenissima; ita resurgens ab inferis sol justitiae, Ecclesiam eatenus in tenebris constitutam suo illustraret lumine. Haec sunt sacrosancta hujus diei paschalia gaudia, haec saeculis omnibus desiderata, et praedicata solemnia: quae nos semper animo venerari, semper opere pro modulo nostro justum est imitari, sicut dicit apostolus Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Et ille quidem pro nobis ad tempus crucifixus, nos quotidie crucem tollere et ipsum sequi oportet. Mortem ille ad horam gustavit, nos semper debemus mortificare membra nostra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc. Resurrexit ille a mortuis, resurgere nos jubemur a vitiis, dicente Apostolo: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V). Quod si modo carnem nostram pro vitiis et concupiscentiis crucifixerimus, complantati etiam similitudini mortis ejus mortificatione vitiorum fuerimus; cum Christus apparuerit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXV. De eadem Paschatis solemnitate VII. ADMONITIO. 489 In iisdem proxime indicatis codicibus hic 35 sermo ἀμέσους sequitur superiorem, inscriptus: Item et de Pascha sermo XIX; sed in codice de Appannis, ex quo descriptus fuit, magna ejusdem pars, detracto folio, periit. Qui norint, qua scribendi ratione usus Maximus est, profecto hunc item sermonem illi esse acceptum referendum statuent.
ARGUMENTUM.-- In hac die, quam fecit Dominus, exsultandum esse S. Maximus scribit, quod, cum essemus vasa irae per Adae praevaricationem, propter Christi resurrectionem sanctorum cives evasimus.
Ergo, fratres, redemptionis nostrae non immodicum pretium a Domino Deo nostro persolutum est. Ergo ille, qui pro mortalium hominum salute, quos creaverat, clavis confixus pependit in ligno, qui mortem tulit, quique in sepulcro requievit, ab inferis redivivus surrexit. Gaude igitur et laetare, Sion, in hac tantae diei sanctissima celebritate; dum enim Christus Dominus noster ex inferis rediit ad superos, nos de morte transire fecit ad vitam. Qui enim primitiva originis nostrae culpa late ad mortem eramus damnati, nunc ipsius morte ad pristinam sumus innocentiam revocati. Qui peccatis nostris inferni poenas merueramus, sua pretiosissima morte ad aeternae beatitudinis gaudia sumus revocati. Qui vasa irae per Adae praevaricationem eramus, nunc propter ipsius resurrectionem sanctorum cives evasimus. Mirabilis certe Salvatoris nostri charitas, quae, ut infirmos erigeret, et lapsos 490 ad vitam revocaret, mortem pro ipsis elegit. Quis ergo in tanta hujus diei laetitia non exsultat? Quis in hac die quam fecit Dominus continuata laetitia non gaudeat? Gaudet coelum, terra universa laetatur, dum creatorem redemptoremque suum ex inferis morte devicta redeuntem intuetur. Angelorum universa multitudo laetatur, quoniam aeterni Regis sui morte cuncta diabolicae fraudis est superata malitia. Sol etiam ipse laetatur, lugubresque illas tenebras, quibus universum mundum Domino et creatore suo defuncto obduxerat, laetioribus radiis hodierna die rutilat. Gaudeamus ergo, et nos, fratres, atque laetemur in hac die quam fecit Dominus, qui cum essemus longe, facti sumus prope, quique in ejusdem resurrectione nostrae quoque carnis aliquando futuram speramus resurrectionem. Recte autem gaudebimus, fratres . . . ( Deest folium; deinde ita concluditur: ) Cum ergo fratres nullis praecedentibus meritis a tartari igne atque ab aeternae mortis poenis fuerimus liberati, vitam nostram ita componamus, ut ad aeternam illam patriam, quam Salvator noster hodie nobis aperuit, pervenire valeamus, ipso adju vante, etc.
SERMO XXXVI. De eadem Paschatis solemnitate VIII. ADMONITIO. Ex latebris antiquissimi codicis Ambrosiani hunc 36 sermonem primus omnium cl. Muratorius eruit, simulque cum aliis multis tom. IV Anecdot. publicavit. In codice Taurinensi saepe laudato idem sermo S. Maximo ascribitur, atque est de Pascha primus. Etsi in codicibus Laurentianis 39 Plut. XVII, et IV Plut. XXXIII bibl. olim Minor. Convent. prae se ferat Augustini nomen, Maurini tamen eum neque in Augustini sermonibus, neque in appendice collocarunt. In cod. Vaticano 1270, pag. 10, S. Ambrosio supponitur. Anonymus vero est in codicibus Urbevetato pag. 121, Vallicellano XXV pag. 8, et A 9 pag. 17, et cod. 174, olim aedil. eccl. metrop. Florent. in Laurentiana. Fragmentum, quod in lucem emittimus, exstat non in Laurentianis modo codicibus, sed etiam in laudatis Vaticanis, Urbevetanis atque Vallicellanis. At nulla est in fragmento earum rerum, quae in sermone leguntur, colligatio. 491
ARGUMENTUM.-- Explicat ac mirifice illustrat Maximus noster illa Scripturae loca: Jesus Christus heri et hodie ipse est: Filius meus es tu: ego hodie genui te. Probat autem ex illis Christi divinitatem, aeternitatem, lumenque indeficiens supernae claritatis; cujus cum homines participes fecerit Domini resurrectio, id maximi gaudii nobis est causa.
Non minus etiam nunc laetari debemus, fratres, quam hesterno laetati sumus: licet enim praeterita tenebrosa nox intercesserit gaudiis nostris, eadem tamen dies est sanctitatis; licet tempora distinxerit obscuritas vespertina, perpeti tamen luce fulget beatitudo dominica. Christus enim, qui nos illuminavit hesterno, etiam hodie nos ipse circumfovet. Nam sicut dicit beatus Apostolus: Jesus Christus heri et hodie ipse est (Hebr. XIII). Ipse enim nobis dies factus est. Ipse nobis hodie genitus est, secundum quod ait David ex persona Dei Patris: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II). Hodie, inquit, genui te; hoc est, non quod in die ille genuerit Filium, sed quod ipsum Filium velut diem lucemque genuerit. Ergo cum Christus unigenitus hodie generatur, intelligitur in nativitate Salvatoris non tam hominem natum esse, quam lumen, quod fulgeat cunctis, luceat universis. Hodie autem dicitur, quod velut praesens et indeficiens lumen cuncta saeculi perpeti luce contineat, et pro ipsa perpetuitate fulgoris una dies esse videatur. Unde ait sanctus propheta: Mille anni, ante oculos tuos, tanquam dies una (Psal. LXXXIX). Una plane dies est Christus, quia una est in eo divinitatis aeternitas. Hodie autem vocatur, quod eum nec vetusta antiquitate subterfugiunt, 492 nec futura ignoratione praetereunt. Sed tanquam potentissimum lumen cuncta continet, universa cognoscit, et veluti in praesenti habens, possidet omnia; quia apud eum nec praeterita labuntur, nec futura celantur. Quo autem tempore dictum est Filio: Ego hodie genui te, scire debemus, non illo, quo ex Maria virgine secundum carnem natus est, neque illo, quo secundum divinitatem ex Dei Patris ore processit, sed illo tempore quo a mortuis resurrexit: sicut enim apostolus Paulus ait: Resuscitans Dominum Jesum Christum, sicut scriptum est in psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. XIII, 32). Recte ergo tunc hodie dicitur, quando de inferorum tetra nocte ad superos, velut praeclarum lumen emicuit. Recte dies dicitur, cujus Judaeorum actio tenebrosa obscurare non potuit. Nec potuit plane melius, nisi hodie lumen accipere, qui omnibus defunctis et diem reddit et salutem; qui vetustate homines morte resolutos hodiernae vitae praesentia suscitavit. Laetemur ergo, et exsultemus in hac die, in qua nobis Dominus lucem intulit, salutem intulit, intulit pacem; pacem, inquam, nobis Christus resurgens intulit, quia et passurus pacem proditori discipulo non negavit, aut quemadmodum complectitur confitentes, qui sic osculatus est denegantem. Osculum autem illud Judae Ischarioth nolo existimetis a Domino nisi de charitate datum, et ante sciebat illum proditorem futurum. Sciebat plane amoris pignus; et ideo non negavit; pietatis enim genus est, non negare extrema oscula perituris, et his, quos dileximus, ultimum persolvisse solatium. Simul etiam ipso dilectionis officio eum voluit emendare, ut admonitus pietate non desereret amantem, non traderet osculantem: atque 493 ideo quasi ad judicium Judae illud osculum datum est, ut si emendaret, esset pacis vinculum discipulo; si traderet, esset sceleris testimonium proditori. Ait ergo Dominus: Juda, osculo Filium tradis hominis (Joan. XXII)? Ubi est subtilitas factionum, ubi latentes doli? Ecce deprehenditur nequitiae omne secretum, et proditur proditor, antequam prodat: Osculo, inquit, Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis; officio charitatis sanguinem fundis, mortem irrogas pacis indicio? Rogo, quae ista dilectio? Osculum porrigis, et minaris? Non sunt ista oscula, sed venena, per quae servus dominum, discipulus magistrum, electus prodit auctorem.
Codicis Laurentiani fragmentum. Laetemur ergo et exsultemus in hac die, carissimi, quam annua devotione veneramur. Sicut nobis in futurum vitam et gloriam pollicetur, ita etiam in praeteritum de salutis nostrae causa et occasiones nascuntur; ac sic qui ideo colitur, ut misereatur jam misertus. Ab eo ergo facti atque reparati nunc impensius exsultemus in beneficiis suis, quia meliores sunt illi dies, quibus liberamur, quam illi, quibus in vitae hujus pericula nascendo perducimur. Et ideo legimus, quia melior misericordia tua super vitas (Psal. LXII). Meliores ergo sunt dies, quibus ad aeternam vitam renascimur, quam illi, quibus in hac temporali procreamur. Siquidem majora sunt dona gratiae, quam naturae. In hoc gemino Dei nostri opere, ibi res virtutis, hic muneris est. Ibi potentia, hic misericordia continetur. Prima nativitate terrenis ingredimur, secunda coelestibus praeparamur. Sicut autem praesentis temporis festa nos admonent, sic ille qui pro mundi salute congressus, sicut de fortissimo Samson legimus, plures inimicorum mortuus interfecit, quam vivus occiderat. Refert autem et traditio saecularium litterarum hoc, quemdam in exercitio usque certaminis habuisse hoc genus virtutis ac roboris, ut quoties virium suarum amicam et nutricem terram 494 impulsu adversarii contigisset, de solo surgens magis ac magis in adversarium praevaleret, ac sic dejectio prostrati, occasio fiebat triumphi. Dabat enim ei quodammodo infirmitas fortitudinem, lapsus palmam, ruina victoriam. Puto haec illi coelesti athletae, qui contra Jacob legitur fuisse luctatus, totum hoc illi justius aptari posse; aestimo haec illius personae verius convenire. Quia cum tempore in arena mundi cum publico hoste conflixit, qui ad hoc gessit, ut gloriosius surgeret, ad hoc cecidit, ut omnes levaret, qui adversarium effusus obruit, prostratus elisit, jacentemque hominem dejectus erexit, mortemque ei dum succumberet, perculit, ac mortuum, dum resurgeret, suscitavit. Hic est ille angelus, qui cum Jacob nocte luctatus est, sicut habemus in Genesi: Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane, et cum praevaluisset Jacob, dixit ei angelus: Dimitte me; jam enim ascendit aurora. Respondit Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Sic benedixit angelus, et dixit ei: Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis; et tetigit angelus latitudinem femoris ejus, ipse vero claudicabat pede (Gen. XXXII). Quid est hoc? qui vincitur benedicit; et claudicat, qui se vicisse credebat. In Jacob ergo Judaeorum populus, in angelo Christus agnoscitur; et ut sciamus in eodem angelo Dominum fuisse, ita dicit ipse beatus Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid. XXXI). Jacob ergo angelo succumbente praevaluit. Praevaluerunt ad tempus, et in Christi passione Judaei, in illa refugientes diei nocte, et tota in eum impietate ferientes praevaluerunt, quando crucifixerunt; praevaluerunt, quando occiderunt. Ergo cum vicisset Jacob, benedici tamen se a victore posse cognovit, dicens, Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Quale mysterium in certamine! Infirmior aestimatur, et ad conferendam benedictionem idoneus invenitur. Aperte Christus adversarios benedixit, quando et pro interficientibus 495 supplicavit, dicens: Dimitte illis, Pater, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Benedixit victus, qui liberat passus; intervenit reus, absolvitque damnatus, quia et si adversarii resipiscant, redemptionem tribuit interemptus. Quid illud etiam est, quod post illam colluctationem Jacob benedictionem accepit, et claudus incedit? Sic enim ait: Et tetigit angelus latitudinem femoris ejus, et claudicabat pede. Latitudo femoris Judaici generis multitudo est. Quid est, inquam, 496 quod uno pede claudicabat? hoc, quia de Jacob, id est Judaeorum gente, Christo resurgente, pars credidit, pars in infidelitate permansit, et a justitiae ac vitae semitis claudicavit. Quod autem dicit ipse angelus: Dimitte me, jam enim ascendit aurora, hoc indicabat posse eum a morte vinci, non posse retineri. Sed post illam fugatam luce passionis noctem promittit illico esse reddendam resurrectionis auroram. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXVII. De eadem Paschatis solemnitate IX. ADMONITIO. In Anecdotis Muratorianis primum in lucem prodit hic sermo; nec S. Maximo assertus, nisi unius ms. Ambrosiani auctoritate huc usque fuit. Nunc praeter codicem Taurinensem, in quo est sermo 9 cum titulo: Item et de Pascha, duos codices Casinenses afferimus, nempe 302 pag. 7 a tergo, et 305 pag. 71, qui et S. antistitis Taurinensis nomen et inscriptionem De Paschate praeferunt. Quamvis hujusmodi testimonia satis sint, ut S. Maximus ejus auctor habeatur, si quis tamen dubitet, is animum ad dictionem et ad similia quae alibi idem scripsit, advertat. Nec Ambrosio, nec Augustino usquam attributus legitur.
ARGUMENTUM.-- Ex Christi resurrectione ostendit Maximus fuisse in eo duplicem naturam, duplicemque operationem. Passus enim est Christus, et mortuus ut homo, resurrexit ut Deus. In carne assumpta tota refulsit divinitas, et cum divinitate caro suam copulavit infirmitatem.
Veneranda passio Salvatoris nostri, atque ab inferis ejus mirabilis reditus, attestatur divinam illi humanamque fuisse substantiam. Quis enim dubitet ineffabiliter eum Filium Dei, filiumque esse hominis, qui potuit et mortem perpeti, et morte devicta semetipsum suscitare de tumulo? Nam suscepta carne de virgine, ne quam in fide nostrae confessionis nebulam pateremur, toto praedicationis suae tempore verum se revelabat Deum, perfectum ostendebat et hominem. Flebat quippe, ut nostro dolore moerens, sed ut sua virtute potens miseratus caecorum tenebras, huic necdum formatos faciebat oculos, illi reddebat amissos; navigans cum discipulis suis somno hominis dormiebat in puppis, sed consciae majestatis imperio insurgentium fluctuum moles minascesque ventos serena protinus tranquillitate compescuit. Moriturum se, ut temporalis vitae homo saepissime testabatur, sed ut aeternus Deus, refugo in corpora vitali spiritu, ad lucem mortuos redire praecepit. Ut filio hominis ingerebantur convicia blasphemantium, sed ut ignara mortalitas inostensam credendi disceret veritatem, quasi unicum Filium suum Pater alloquebatur e coelo. Si ergo credis, o homo, indigna, quae pertulit Christus, cur non magis credis miranda quae praestitit? Ita sane incomprehensibiliter caro in Deo, et in carne Deus, ut neque Deum ab homine passio separaret, neque per hominem Deus humanis passionibus subjaceret. Quod vero annuntiatur Filius Dei, natus est de virgine, tanto in miraculo non debet humana fluctuare fragilitas, quia stupendae huic novitati Deum, cui omne opus possibile est, confitemur auctorem. Beatus namque David omnipotentiam Dei S. Spiritu revelante decantat, dicens: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Qui ergo fecit quae voluit, fecit ut virgo conciperet; qui fecit omnia quae voluit, fecit quod nobis subveniret. Omnia, inquit, quae voluit Deus, fecit. Voluit ex nihilo formare mundum? fuit 497 ei tam magni operis effectus in Verbo. Voluit hominem figurare de pulvere? Virtus tantae non defuit voluntati. Voluit inter ipsa coeli terraeque primordia virili de corpore educere feminam? e latere mox Adae mater humani generis Eva processit. Voluit de viro et femina utriusque sexus homines nasci? lege voluntatis ejus replevit orbem jussa fecunditas. Voluit, ut dictum est, virginem parere? et obumbratione majestatis ejus, nullo virginei pudoris damno, Christus processit ex Maria. Et inde est quod philosophi gentium, prudentesque mundi, qui omnia sibi propria volunt disceptatione constare, dum terreno sensu divina discutiunt, sapientia sua desipientes ad plenitudinem non perveniunt veritatis. Qui hanc igitur desudant habere doctrinam, ut quod ipsi advertere nequeunt, superbo tumentes spiritu, Deum aut non recte velle, aut non posse contendunt. Qui, ut ait Apostolus, dicentes se esse sapientes stulti facti sunt; et iterum, evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Quis enim ita demens in illo conceptu virgineo semen quaerat humanum, ubi agitur coeleste mysterium? Quanta vecordia in illo nascendi genere generalitas mortalis obtenditur, ut opere Omnipotentis pro vita pereuntium partus salutaris effloruit. Sed fortasse perfidus occurrit, et dicit: nemo unquam ita est natus. Nemo revera, quia nullius praeter hanc caro unita cum Deo est. Quid incassum dubitas? qui solus dedit hominibus nasci per conjuges, solus voluit prodire de virgine. Mirabiliter natus est Christus, et obstinatione perfida non credis Deum? Quid faceres, si communi esset lege conceptus? Inanis ergo et stulta causatio est, nullum ita fuisse natum, qui sacramentum fecundae virginis, quod unicum Dei est opus; neque habere ante se potuit, nec post se reliquit exemplum. Unde et tu, frater, si sapienter incomprehensa rimaris, quod singulare pervides, crede divinum. Denique cum a discipulis suis, quis esset, et ab hominibus crederetur, Salvator inquireret, beatissimus tunc Petrus sacrata voce respondit dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Ecce, fratres, loquitur lingua hominis quod cor hominis ignorabat. Loquitur apostolus, quod non meditatione didicit, sed revelatione cognovit. Unde enim sciret terrenus mortalisque homo incomprehensae generationis arcanum, nisi et Pater ipse, cujus verus erat Filius, non revelasset e coelo? ut ait ad illum Dominus: Beatus es, Simon Bar Jona, quia non caro et sanguis revelavit 498 tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid.). Quod enim praecipuus apostolorum Redemptorem omnium vivi Dei Filium dicit, paternae in eo deitatis substantiam confitetur; quod eumdem Christum pronuntiat, materni inesse corporis asserit veritatem. Sic revera beatissimus Petrus utramque in Christo naturam sub una est appellatione complexus, ut ineffabilis mysterii sacramentum brevissimo sermone delibans, neque geminata divideret, neque unita confunderet. Ut autem plenius adverteremus in Salvatore neque a Deo hominem, neque Deum ab homine separandum, ait gloriosissimus magister fidei Paulus apostolus, dicens: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. III). Non utique factus est Filius Dei ut mitteretur, sed ad id quod missus est, filius factus est hominis. Salva enim divina proprietate naturae, naturam in se suscepit humanam, non facta confusione, sed unitione perfecta. Misit, inquit, Filium suum, misit non creaturali conditioni subjectum, sed naturali caritate concordem. Ipse enim Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Qui ergo unum sunt, non possunt a se invicem impari potestate distare. Misit Pater proprium Filium, non a se discedentem, sed ad nos nostra pro salute venientem. Venit autem Dei Filius, non ut mittentis tantum Patris exsequeretur imperium, sed ut communem perageret voluntatem. Venit Dei Filius, non qui de loco transiret ad locum, sed in loco quo vellet propositi sui munus impleret. Et revera Deum, cum ubique semper sit, atque omnia gremio majestatis suae includat, illuc tamen ire, aut venire creditur, ubi se revelare dignatur. Haec, frater, nisi fide sequaris, nulla mundani sensus ratione concipies. Tantum enim abest ab operibus Dei intelligentia mortalis ingenii, quantum distare potest ab aeternitate mortalitas. Sed optima homini ratio est, ut in his quae non potest mente complecti, cedat mentis auctori. Scire ergo debemus, carissimi, quia nativitatem passionemque dominicam non nobis ejus dedit conditio, sed voluntas. Nostri nimirum exegit causa negotii, Christum Dominum pudorem ventris non declinare feminei, sordentem pannis infantiam perpeti, crescentem per moras exspectare pueritiam, convalescentem temporibus agere juventutem, et cum omni patientia Judaici furoris injurias caedesque perferre. Neque vero superfluae voluntatis erat, aut vacuae, ut Dei Filius per tantarum dedecora passionum materia humanitatis moreretur in terris, qui 499 coelesti in regno paterna deitate vivebat, nisi nasci illum remedii nostri necessitas flagitasset. Quid Deus ad carnem? quid immaculatus ad crucem? quid aeternus ad mortem? Essent quidem Dei Filio verba ac vulnera, omniaque illata passionis opprobria reputanda, nisi universa quae passus est resurrectio mox secuta curasset. Quis ergo ita desipiens retractando decolorare praesumat, quod crucifixus est Christus, qui tot virtutibus tantisque miraculis mirabilior factus est sua passione? Quis illi triduanam exprobrare audeat 500 sepulturam, cujus cum sempiterno Patre permanens aeternitas praedicatur? Imo quis non toto stupore miretur inferna illum fuisse dignatum, qui virtute propria et ad vitam potuit redire post mortem, et coelum non dubitavit ascendere post inferos? Et ideo, fratres, illud unum nobis est salutare, ut metientes nosmetipsos, et pectoris nostri angusta, quae ultra modum se offerunt, castigantes, veri Dei, quibus potentiam probamus, sequamur in omnibus voluntatem, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXVIII. De eadem Paschatis solemnitate X. ADMONITIO. Hunc quoque editum a Muratorio sermonem exhibent veteres codices tres Taurinensis cum titulo: Item de Pascha sermo X, Casinensis 305 pag. 13, et Ratisponensis Sancti Emmerami. In his duobus posterioribus sancti Maximi nomen conceptis verbis habetur, sed in codice Vaticano 6451, pag. 21, idem sermo describitur, omisso auctoris nomine.
ARGUMENTUM.-- In resurrectione Christi unum, inquit S. Maximus, atque idipsum factum est gaudium coelestibus atque terrenis. Omnem diem Dominus dedit, sed hunc paschalis festivitatis specialiter fecit, qui perpetuo fulgens lumine vicissitudinem non recipit tenebrarum. Credulitate rectae fidei mysteria teneamus.
In paschali festivitate, fratres carissimi, qua Dominum nostrum rediisse ab inferis exsultamus, est nobis gaudium commune cum coelo. Laetantur enim angeli, inimicum Domini sui, et tyrannum coelestis imperii legitimi atque aeterni Regis virtute deletum. Mortales etiam, infirmique homines gloriamur munere dominicae passionis, diaboli tandem servitute deposita, in libertatem nos vivendi, atque in jus paternae pietatis esse revocatos. Hoc est nimirum illud quod ait beatus David: Laetentur coeli et exsultet terra (Psal. XV). Unum profecto atque id ipsum factum est gaudium coelestibus atque terrenis, quia unus idemque est Dominus, qui vicit in terris, et qui regnat in coelo. Et iterum idem: Hic est, inquit, dies quem fecit Dominus; exsultemus et laetemur in eo. Sic dicit: Hic est dies quem fecit Dominus, quasi sit aliquis dies quem non fecerit Deus? Omnem quidem diem Dominus dedit, sed hunc specialiter fecit, qui perpetuo fulgens lumine vicissitudinem non recipit tenebrarum. Hic est dies qui discussa scelerum nube caligantibus mortalium oculis lucem perpetuitatis irradiat. Hic est dies quo vitae Dominus infernum, saevientem mortem aeternae noctis horrore terribilem, nova improvisaque majestatis suae claritate deterruit. Exsultemus, inquit sermo propheticus, et laetemur in eo; quasi non sufficeret dixisse exsultemus, nisi adjiceret et laetemur. Sed idcirco prophetica praescientia spiritualium nobis gaudiorum verba congeminat, ut omni mortis tristissimae moerore deterso, et praesentis vitae laetitiam praedicet et futurae. Exsultemus ergo nunc redempti, ut postea possimus gaudere salvati. Exsultemus resurgente Domino, ut possimus eodem regnante laetari. Et recte gaudebimus, fratres, si nos verae fidei munera, et praestita jam redemptio, et resurrectio promissa laetificet. Cur autem, carissimi, de Omnipotentis beneficiis ambigamus? Nunquid sine causa homo est factus ex femina, qui incomprehensibiliter de Deo natus est Deus? Nunquid frustra vagire in cunis voluit, qui terrificis tonitruum suorum vocibus terram coelumque tremefacit? Nunquid incassum flevit, qui a nativitate 501 caecum novis oculis sputamenti sui virtute ditavit? Nunquid otiose potatus aceto, cibatus est felle, qui vastissima in eremo sitientibus de petra rivos, et esurientibus de coelo potuit manna praebere? Nunquid inanis ejus est passio, qui in investigabili voluntatis suae secreto de coelestibus descendit ad crucem? Et ideo, qui crassitudine carnalis 502 ingenii passionum ejus mysteria comprehendere non valemus, credulitate rectae fidei, quae praestitit teneamus. Tenebimus autem capiemusque dona gloriae ejus si vitam nostram fides muniat, et a fide vita non discrepet. Et sicut ille nobis voluit placere moriendo, ita nos gestiamus ei non displicere vivendo; ipso praestante qui cum Patre, etc.
SERMO XXXIX. In eadem Paschatis solemnitate XI. ADMONITIO. Auctorem hujusce sermonis, quem amanuensis codicis Vaticani 6451, pag. 21, ignoravit, nos tuto sufficimus, trium codicum auctoritate muniti. Hi sunt Ambrosianus, a quo deprompsit vulgavitque Muratorius tom. IV Anecdot. serm. 6, Taurinensis cum epigraphe: Item et de Pascha sermo XI, et Casinensis 105, pag. 13. Ante Muratorii editionem eumdem publicarat Cumdius tom. I Biblioth. PP., pag. 164.
ARGUMENTUM.-- Nobis praecipue laetandum est, Christo resurgente, quibus novi mysterii sacramento peccata tolluntur, coelum datur, redditur paradisus. Pendentis in cruce latronis fides universo hominum generi profecit. Oratio Christi pro suis interfectoribus exponitur.
Justissime, fratres, generali hodie gaudio mundus exsultat, quandoquidem revertente a mortuis Christo cunctis ubique mortalibus spes orta est resurgendi. Et necesse est ut creaturarum Domino triumphante, illustrata per eum creatura laetetur. Gaudet itaque coelum, quia videt jamdiu peccatis sordentem terram, Domini sui cruore purgatam; gaudet multitudo coelestis exercitus, quia conflictu Regis sui omnis inimici principis debellata militia est. Gaudet etiam sol, quia lugubres illas tenebras, quas Domino moriente pertulerat, laetioribus radiis et perpeti gratulatione compescit. Inter ista, carissimi, praecipue nos convenit exsultare, quorum causa Unigenitus Dei et ipse Deus humanum induit carnem, quatenus per carnem hominis veniret ad crucem, per crucem susciperet mortem, per mortem spoliaret infernum. An non laetandum nobis est, quibus novi mysterii sacramento peccata tolluntur, coelum datur, redditur paradisus? Denique latroni tunc in cruce pendenti, cum fidem ejus nec sua, nec Christi poena turbaret, ait ipse Dominus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso; dicebat enim latro: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Quam mira haec fides est, fratres, ut latro, qui vitam non merebatur habere praesentem, inter supplicia sua spem perpetuitatis assumeret, eamque sibi a Crucifixo crederet posse praestari! Et quam juste tantae promissionis munus latro fidelis accepit, qui tunc regnum confessus est Christi, quando et apostoli turbabantur! Atque ideo omnia latronis anteacta scelera unius meritum confessionis absolvit, et quidquid longa aetate deliquerat, brevissimo sermone delevit. Nec latrocinii eum sui apud Deum sanguis damnavit, quia Christi sanguinem regnum credidit esse, non poenam. Quod factum, carissimi, universo hominum generi profecisse non dubium est. Nam quis de Dei gratia, absoluto latrone, desperet, si tamen supplicantum preces latronis credulitas subsequatur? Habemus et aliud magnificum dominicae pietatis exemplum, quo omnem mortiferae desperationis formidinem deponentes de ineffabili Redemptoris nostri indulgentia confidamus. Cum enim condemnatus ab impiis penderet Christus in cruce, furorque Judaicus illuderet Crucifixo, omnipotentem Patrem pro interfectoribus suis ipsa inter vulnera pius suffragator orabat, dicens: Pater, dimitte 503 illis: nesciunt quid faciunt (Ibid.); et cum in manu esset ejus vivorum mortuorumque judicium, veniam tamen pereuntibus precabatur; sed ea, ut arbitror, ratione, ut indubitanter ostenderet, et se ejus tam nefarium relaxare delictum, et a suo illos Patre non esse damnandos, quibus ipse parcebat, si tamen ad nomen Christi, repudiata perfidia, convenirent. Nam quis revera de petitionis cunctetur effectu, ubi remedium miseris bonus poscit a bono? Nesciunt, inquit, quid faciunt. Sciebant quidem Judaei sanguinem se fundere innocentis, sed nesciebant peccata omnium illo cruore deleri. Sciebant acerbissimo se crucis supplicio punire Christum, sed nesciebant Dei Filium triumphare per crucem. Sciebant eum esse moriturum; sed rediturum a mortuis ignorabant. Unde egregie 504 a Domino dictum est: Nesciunt quid faciunt. Nesciebant profecto Judaei illa sua impietas quantae esset ministerium pietatis. At vero Dominus virtutis suae sibi conscius, errores miseratus humanos, plenissime sciens supplicia illa quae quantaque gaudia sequerentur, crucifigentium facinus, et inter tormenta benignus absolvit, mortemque suam vitam voluit esse occisorum, et damnationem fieri voluit occidentium. Rediens autem ab inferis sic suos requisivit apostolos, ut inesse sibi et potentiam divinitatis, et veritatem carnis ostenderet. Et ideo, fratres carissimi, Christo a mortuis resurgente laetemur, carnemque illum suam ab inferis revocasse credamus, ut possimus et apostolicae gratiae, et dominicae resurrectionis desiderabile consortium promereri.
SERMO XL. De eadem Paschatis solemnitate XII. ADMONITIO. Perelegantem hunc sermonem de Paschate cum reliquis S. Maximi primus ex codice Ambrosiano in lucem protulit, ut compertum est, Muratorius. Fidem tanti codicis et editoris augemus testimonio cod. Taurinensis, ubi exstat inscriptus: Item de Pascha sermo XII. Ipsa sermonum series ab uno fonte eumdem manare ostendit.
ARGUMENTUM.-- Sanctus Maximus explicat quomodo semper novus credendus sit Dei Filius; deinde disserit de mysterio illius humilitatis, de cruce, de nomine, de resurrectione.
Annua quidem nobis, fratres carissimi, dominicae resurrectionis festivitas redit, sed ubi religionis est veritas, novum semper est fidelibus sacramentum, ut ait beatissimus Paulus: Vetera transierunt, facta sunt omnia nova (II Cor. V). Nec immerito semper novus credendus est Dei Filius, qui nullam sentit praetereuntium temporum vetustatem; novus quippe est, fratres, in quo nulla aetatis mutatio est, nec aliquando aliud novit esse, quam natus est. Deus enim procedens de Deo, ut nativitatis non habet tempus, ita finem non potest habere vivendi, ut ait ad eum gloriosissimus patriarcha David: Tu autem idem semper es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Et non solum ipse homo Christus, qui cum Deo factus est unum, semper est novus; sed semper videri datur, spiritualium aquarum fomento, et coelestis fidei nutrimentis humani generis labentem renovat senectutem, dicente beato David: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII). Renovatur nimirum facies terrae hominis, cum vetusta diaboli captivitate deposita, novam novi Regis induit libertatem. Ipsius namque Domini sententia est, dicentis: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VII). Et recte, carissimi, solus Dei Filius peccatores liberat, quia solus liber est a peccato, ut ipse de se testari dignatus est per prophetam, dicens: Factus sum homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII). Sine adjutorio utique tunc videtur effectus, cum saeviendi in eum acciperet furor Judaicus potestatem. Exstitit vero inter mortuos liber, quia inter omnes mortales solus causas moriendi non habuit. Propter quod et victa per eum mors retinere eum non potuit resurgentem. Videte autem, carissimi, quantum sit in Christi humilitate mysterium, qui cum aeternus sit ab aeterno, et Dominus universitatis, servorum tamen suorum perficiat libertatem. Gaudet injuriis, exsultat opprobriis, 505 omnisque ei triumphus in cruce est, admirandoque remedii genere diabolum patiendo superat, et hominem moriendo vivificat. Quae omnia pro nobis Unigenitus Dei pietate aggressus est, virtute sustinuit, humilitate perfecit. Ait de hac humilitate Isaias propheta: Sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum in humilitate sua (Isai. LIII). Quam speciosa, fratres, comparatio ista, atque accommoda veritati! Sicut enim cum tondetur agnus, nescit reclamare tondenti; ita cum crucifigeretur Christus, non restitit vulneranti. Spoliatur agnus, et silet; occiditur Christus, et tacet. Silentium agni, lanigero detonso vellere, hominem vestit. Taciturnitas Christi cunctis credentibus aeternae salutis indumenta praetexit. Non aperuit, inquit, os in humilitate sua: id est, quod inter opprobria et maledicta tacuit Christus, non fuit miseriae, sed virtutis. Tali enim proposito Dei Filius mundum redempturus advenit, ut superbos humilitate, contumaces modestia, maledicentes silentio triumpharet. Ita sane, et legitur: Cum malediceretur, non maledicebat (I Petr. II). Nec dubitandum haec, fratres, quia maledicere vera benedictione sciebat: neque enim terrenis moveri poterat maledictis, qui benedictiones venerat praestare de coelo. Et recte Sapientia Dei Christus nulla maledicentibus maledicta referebat, quia omne maledictum patientia repercussum in suum redit auctorem. Humiliavit itaque se Christus, ut ait Apostolus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Usque ad mortem se crucis humiliat, ne coelestis 506 hostia vili aliqua atque consueta morte succumberet; sed ut Dei atque hominum mediator in medio coeli et terrae susceptae mortis perficeret sacramentum. Auctor itaque vitae nostra conditione est mortuus, ut nos illius privilegio viveremus. Crucifixus ergo est Dei Filius, non ut crux Christum foedaret, sed ut sacramento Christi crux nostrae fieret insigne victoriae. Denique nos omnes, qui Christi confessione gaudemus, crucis signaculo gloriamur. Neque vero Christiana quis potest militia censeri, nisi fideli manu vexillum erexerit Crucifixi. Ob hanc crucis mortem, sicut legitur, exaltavit omnipotens Christum suum, nomenque illi super omne nomen dedit. Dedit illi nomen super omne nomen, cum ditioni potestatique ejus coelestia tradidit, mundum et inferna subjecit, ut ait ipse Salvator: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo in coelo et in terra (Matth. XI). An non videtur tenere super cuncta dominatum, an non habere principatum, quem, sicut legitur, creatura omnis flexo curvata genu tremit et suspicit imperantem? Denique nonnullae jam gentes, cum inter se diversitate vivendi et linguarum varietate dissideant, in confessione tamen Christi uno pariter ore concordant; et licet aliqui ex eis suasione pessima de ejus a nobis discrepent deitate, nobiscum tamen et passum illum, et rediisse a mortuis confitentur. Et ideo nos, dilectissimi, resurrectionem Christi regnumque credentes, castis mentibus et sancta devotione laetemur, quatenus, quod universitas credit, nos quoque non discredere fide et operibus approbemus.
SERMO XLI. De eadem Paschatis solemnitate XIII. ADMONITIO. Optimus in critice magister Muratorius umus codicis Ambrosiani testimonio innixus, hunc sermonem a tenebris erutum S. Maximo asseruit, et cum aliis ejusdem auctoris publicavit. Hic idem in codice Taurinensi legitur inscriptus: De Pascha sermo XIII.
ARGUMENTUM.-- Isaiae primum, deinde Davidis testimoniis propositis copioseque explicatis, nos quoque, ait sanctus Maximus, religiosa Deo nostro gaudia deferamus, atque Pascha in azymis sinceritatis et castitatis celebremus.
Prophetarum praecipuus beatissimus Isaias, qui mysteria nativitatis, resurrectionis dominicae intonavit, ait inter caetera: Laetare, coelum, et exsultet terra; erumpant montes jucunditatem, et colles justitiam, quia misertus est Deus populo suo, et humiles populi sui consolatus est (Psal. XCV). Hoc praeconium, fratres, ad hos quammaxime pertinere dies, festivitatemque praenuntiare paschalem, et ex ipsius lectionis advertimus serie, et ex consequentibus edocemur. Recte igitur nunc coelestia in omnem laetitiam provocantur, quando Unigenitus Altissimi, contritis inferni portis dejectoque diabolo, moestissimis mortalibus gaudia beatae perpetuitatis invexit. Quomodo 507 autem poterat non gaudere coelum cum videret Dominum suum peracto salutis nostrae praelio ad sedem majestatis suae, et ad dexteram Patris sedere victorem? Gaudet coelum quod Dominus suus, proposito paternae voluntatis impleto, ac triumphi sui merito, regnum universitatis accepit. Laetare, inquit, coelum, et exsultet terra. Exsultat nimirum humani generis terra, quae sanguine Agni coelestis aspersa non solum redditur paradiso, sed regnatura cum Domino vocatur ad coelum. Exsultet et caro nostra, quae vere est terra, quoniam glorificata per Christum societatem Divinitatis emeruit. Erumpant, ait, montes jucunditatem, et colles justitiam. Hos montes collesque qui excitantur ad gaudia, patriarchas dici non inconvenienter accipimus, sicut et in David sancto legimus: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV); et alibi: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium (Psal. CXIII). Nec immerito justi quique montes nuncupantur et colles, qui terrenae conversationis humilia relinquentes, ad superiora coelestis vitae fidei suae verticem sustulerunt. Justis sime itaque venerabiles patriarchae assumere jucunditatem sermone prophetico commonentur. Quorum proles, id est Christus Dominus, mortis suae, resurrectionisque mysterio, etiam praeteriti saeculi Patribus vitam refudit amissam. Jucundantur omnimodis patriarchae, quorum de germine natus Dei Filius universam mundi faciem diabolicis dudum impietatibus sordidatam, immaculati 508 corporis sui novo cruore detersit. Et ideo, fratres, quia laetari coelum, exsultare terram, montes collesque gaudere cognoscimus, nos quoque religiosa Deo nostro gaudia deferamus; celebremus Pascha Domini, ut ait Apostolus: Non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et castitatis (I Cor. V). Celebrabis, frater, Pascha in azymis sinceritatis et castitatis, si sensus tui redolentes dominicum panem, nullo vitiorum fermento, nulla diaboli aspersione coalescant. Celebrabis Pascha, et claritatis ejus splendore fulgebis, si in corde tuo nullae tenebrae cogitationis adulterae tanti sacramenti lumen obscurent. Celebrabis Pascha in azymis veritatis, si ad Ecclesiam Dei castus, si sobrius, si justus, si pacificus, si plenus fraternae caritatis adveneris. Nemo enim potest vita inemendabili, corde impoenitens, et cum diabolo scelerum habere consortium, et cum Christo sanctitatis celebrare mysterium. Deponamus itaque omne iniquitatis fermentum, ut possimus vere participes hujus esse laetitiae, ad quam per Spiritum sanctum, voce prophetica, montes convocantur et colles, ad quam etiam coelum invitatur et terra. Quis enim ita sensu hebeti stupet? Quis ita mersis in terram oculis tenebrosa mente caecatus est, qui non haec totius orbis vota omni cum exsultatione concelebret, in quibus remissio peccatorum, regenerationis gratia, redemptionis mysterium, resurrectionis gloria, et spes aeternitatis arridet?
SERMO XLII. De eadem Paschatis solemnitate XIV. ADMONITIO. Ne eadem scribendo nostris lectoribus molesti simus, monitos eosdem volumus, hunc et qui sequitur sermonem 43 exscriptos ex Ambrosiano codice, vulgatos a Muratorio tom. IV Anecdot. fuisse, exstareque in laudato codice Taurinensi num. 20, et adnotari deesse sermones 21, 22, 23, 24, et 25.
ARGUMENTUM.-- Humanae sapientiae ausus divina perscrutantis mysteria refelluntur, et quidquid contra Christi nativitatem, vitae rationem, ignominiosamque ejus mortem, opponebant ethnici, graviter refutatur.
Redemptionis nostrae mysterium, fratres carissimi, quod de coelo veniens salutem nostram operatur in terris, tanta se majestate tantaque dignatione circumfert, ut virtus ejus et veritas occulta sit perfidis, manifesta credentibus. Ut enim quod est sanctum fidelibus innotescit, ita rem fidei videre non potest perfidia. In examinandis namque coelestibus rebus omni sapientia infatuatur humana, atque omne cor mortale torpescit, ut ait gloriosissimus doctor Paulus apostolus: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. V). Ipse etiam Dominus ac Salvator noster mundi hujus sapientiam reprobans dicebat: 509 Gratias tibi ago, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). Discite itaque per haec, fratres, sacramenta vitae nostrae non philosophicis assequenda doctrinis, sed parvulorum simplicitate credenda, quia profundo illo Dei nostri magnoque judicio, quod sapientibus conditur, parvulo revelatur. Parvulus enim dicitur, non cui aetas sit imperfecta, sed qui mysteriis nescit contraire divinis. Et recte parvulus nuncupatur qui voluntati Dei sui non parat argumenta, sed fidem. Absconditur ergo sapienti, ne manifesta videat, quod superbe et imprudenter elatus, plus se sapere quam Deum posse, contendit. Et ideo quaestiones saecularis sapientiae refutantes, teneamus fidem quae parvulis revelatur, incunctanter credentes operatione coelesti virginem concepisse, atque edito filio virginem mansisse post partum. Nec dubitemus eum natum de virgine, quem sola digne potuit parturire virginitas. Et hoc est, carissimi, in quo a mundi hujus sapientibus discrepamus, quia illi in Christo immoderatis disceptationibus suis partus feminei de spiciunt vilitatem; nos vero illuminati fide virginalis uteri suspicimus sacramentum. Christus enim Deus ac Dominus noster ita in semetipso, quod habebat de Patre, et quod de matre sumebat, ineffabili societate devinxit, ut incarnationis ejus profundum, repulsa procul sapientum prudentia, simplicitas inspiceret parvulorum. Denique ut ad sequentia veniamus, rident gentes quod crucifixus est Christus, non intendentes quia per crucem illius mundus intremuit, clausus est dies et, quod nullis antea contigit saeculis, coeli Dominum inferna viderunt. Adjiciunt etiam, dicentes: Quomodo Christus vester ut Deus a vobis colitur, qui timuit mori? Si ergo nosti quia mori timuit Christus, cur ignoras, non ignaviae, sed mysterii fuisse quod timuit? Timuit quidem Christus, sed ut timere aut vellet, aut posset, 510 de nostri illud corporis infirmitate suscepit. Inde enim timuit unde et esurivit, unde tristis erat, unde dormivit, unde doluit, unde flevit. Quod hoc rei est? Vides Christum timentem mori, et non aspicis eum triumphali manu captivae mortis spolia detrahentem? Vides quod timuit mortem, et videre detrectas quod mortuum suscitavit? Qui, peragratis inferis, sibimetipsi vitam reddidit post sepulcrum? Noli ergo illum despicere mortuum, qui sepulturam suam resurrectione glorificat. De matre enim traxit quod mortem susceperat; a Patre detulit quod mortuum suscitaret. Surgens autem ab inferis, ut ostenderet sibi inesse suscitati sui corporis veritatem, ait ad discipulos suos, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me habere (Luc. XXIV). Ossa sua ostendit et carnem, ut nullus ambigeret ipsum rediisse de tumulo qui clavis fuerat transfixus in ligno. Palpate, inquit, et videte: id est palpate manu, videte fide, quia inest mihi et corporis mei veritas, et proprietas deitatis. Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Id est, non est naturae ut spiritus vel ossa possit habere vel carnem; meo vero mysterio factum est, mea Patrisque mei virtute, ut et caro mea in spiritu, et spiritus in carne semper mihi inseparata constarent. Videte ergo, videte, quia ego ipse sum, qui clavis lanceaque transfossus mortem timendo non timui, qui vulnera mea non medicinalis artis industria, sed moriendo curavi, qui in corpore meo clavorum vestigia, non mihi sed vestrae fidei reservavi. Volui enim salutaris illius passionis in me non delere memoriam, ut in cordibus vestris resurrectionis meae veritas permaneret. Ex ideo, fratres, honoremus Domini morientis mysterium, ut possimus gloriam resurgentis accipere. Veneremur crucifixum, ut mereamur eum videre regnantem. Elegit enim mori, non ut illum sibi vindicaret infernus, sed ut mortuos a mortuis liberaret.
SERMO XLIII. De eadem Paschatis solemnitate XV. 511 ARGUMENTUM.-- Christi humilitas miris certisque illustrata fuit divinitatis splendoribus. Utraque natura quod proprium erat in eo egit, ut humana conditio divinae serviret dispensationi, et forma deitatis Filium hominis, nempe Christum, aequalem Deo demonstraret.
Supernae voluntatis ac dispositionis profunda, fratres carissimi, nisi de fide sequamur, intelligentia interturbatur humana, et in magnitudine operum divinorum, nisi omnipotentis Dei terreremur arbitrio, mortalis ingenii ratio velut infirma succumbit. Et ideo quae Deus agit, non sunt rimanda verbis, sed devotione credenda. Nam in Christum Dominum nostrum ita Dei hominisque sacramenta concurrunt, ut sub quodam geminae actionis officio, et in majestate ejus humilitas fulgeat, et regnet in humilitate majestas. Erat quippe ipse Christus sub unitate substantiae diversae, per mysteria redemptionis nostrae, homo potens, et humilis Deus; sed secundum propositum gloriae suae humilitas Dei homo est, et potentia hominis Deus est. Humilis sane dicitur Deus, ubi praerogativam propriae divinitatis inclinans cruci suum corpus affigi, mundo ipso lugente, permisit; et potens est homo in Deo suo, cum verbi ejus imperio infirmitates discendunt, sanitates languentibus redeunt, immundi fugiunt spiritus, et angeli obsequuntur. Itaque cum novi hominis hujus sit tanta potentia, debemus advertere quia omnis illa Dei humilitas dignationis est pietas, non deletio potestatis. Per hoc nimirum sacratissimum incarnationis mysterium, ita in unum Dominum unamque personam caro convenit et Verbum, ut et Deus putaretur natus e femina, et homo credatur venisse de coelo, secundum quod ait Salvator, dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III). Quaeso nunc quomodo ante passionem suam Christus, cum necdum glorificatus properasset ad Patrem, in coelo esse dixit, ascendisse etiam, vel descendisse de coelo? Quomodo, fratres, nisi quia erat filius hominis qui Filius Dei? Nec possumus seorsum aut hominem sine Deo, aut Deum sine homine confiteri. Nonne videtur coelum transcendisse homo, quando in utero virginis unitus est Dei Verbo? Et tunc 512 descendisse de coelo, quando nihil sibi de genuina majestate sua vindicans, hominem suum poenali tradidit passioni? Atque ideo in coelo erat Christus, cum potestate coelesti miranda faciebat; erat nihilominus et in terris, cum mitis et humilis terrenas per impios pateretur injurias. Inde etiam erat, quod dum inter concertantes Judaeos de ipso Domino populorum ferveret diversa sententia, alter illum despiciebat ut hominem, alter mirabatur ut Deum. Inde erat ut alii illum crucifigerent, alii adorarent; sicut et latrones illi pariter crucifixi, unus illum tanquam consortem supplicii, ut perfidus increpabat, alter ut Deum sentiens precabatur. Et ideo, fratres, quia erat tunc simul in Christo et regnantis dominatio, et ministerium servientis. Nam cum in forma Dei esset, ut docet Paulus apostolus, formam induit servitutis. Erat revera in forma Dei Christus, cum aquam in vina vertendo creaturarum se esse dominum revelabat. In forma Dei erat, cum praecepto ipsius de obsessis corporibus ac vetustis e sedibus reclamantes daemones pellebantur. Erat in Dei forma, cum mediis in fluctibus unda solidata, nec tamen sine timore, venerandis ejus vestigiis serviebat. In forma autem servi erat, cum itineris fatigatione lassatus velut requiescens super os putei sedebat. Formam servi agebat, cum in eum insultantes impii sordidissimi oris sui sputamenta projicerent. Servi formam susceperat, cum faciem suam, quam intueri credentibus pavori erat, a palmis et ictibus ludentium non vertit, et quod his qui vere sunt servi perpeti erat turpissimum, etiam scapulas suas, quibus nostra venerat peccata portare, verberantium manibus inclinavit. Quasi servus utique erat, cum salutare ipsius caput inimicorum contexta manibus spinea corona foedabat. Itaque, fratres, cum unus idemque Dei Filius mira fecerit, flenda pertulerit, unus idemque erat, et servus, et dominus. Totum enim ut dominus poterat, et totum patiebatur ut servus. Sed jam videamus quibus potissimum virtutibus quibusque gradibus ille, qui servus erat, Deum se esse suis discipulis confirmavit. Primo omnium fidelissimi centurionis necessarium famulum, cum lethali urgeretur incommodo, rogatus ab ejus domino, absens absentem, ut vere Deus, missa sanitate, curavit, et aegrotum illum, quem paulo longius decumbentem 513 corporaliter non videbat, deitatis suae oculo visitavit. Denique miserandae viduae unicum filium, cum jam sepeliendus lecto portaretur ad tumulum, jussione vivificantis imperii suscitatum, vitae simul ac matri, medias inter turbas, et morte ipsa teste, restituit. Post haec, sacerdotum principe pro salute filiae suae supplicante, ipse qui vitam nascenti dederat, defunctae puellae animam proprium induxit in corpus. Ac ne de miraculis recentioris obitus apud impios colludii remaneret ulla suspicio, et putarentur non esse mortui tam velociter suscitati, ad beati Lazari pergitur sepulturam, qui quatriduanus, et fetidus, vinculis insuper, ut moris est, colligatus, 514 ad praeceptum Christi vocantis exsiliens, factus est continuo Domino suo in colloquio particeps, et in mensae societate conviva. Quae omnia facta sunt idcirco, carissimi, ut nemo penitus de ejus reditu ab inferis disputaret, qui probabatur tanta gloria suscitasse defunctos. Et ideo credamus Domino Deo nostro tam stupenda mirabilia facienti. Amemus eum tam magna nobis beneficia conferentem, suscitantem mortuos. Veneremur ab inferis resurgentem; colamus, adoremus etiam ad Patris dextram considentem, atque omni devotione vivorum mortuorumque venturo judici serviamus, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
SERMO XLIV. De Ascensione Domini I. ADMONITIO. Hujus item sermonis auctorem esse Maximum non stylus modo, verum etiam codicum auctoritas ostendit. Atque id quidem ultro concedit Muratorius una fretus fide codicis Ambrosiani. Nos vetera monumenta versantes Ambrosiano consonare comperimus cod. Taurinensem, in quo idem sermo inter Maximianos est De Ascensione Domini sermo XI, et cod. Casinensem 102, pag. 70.
ARGUMENTUM.-- Elevatio Christi ad coelos, qua captivam duxit captivitatem, id est justos a tartarea liberatos potestate, secum cohaeredes fecit coelestis regni, magna nos debet afficere voluptate, cum et Dominum ad aeternam remeasse gloriam intueamur, et nos de ea bene sperare jubeamur.
Religiosis admodum gaudiis devotaque laetitia, fratres carissimi, hodierni mysterii nobis est celebranda festivitas, quia Christus Dominus noster, cui inter primordia congressionis suae tentator ille dicebat: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV), coelum hodie penetrans omnem credentem vivi lapidis confirmat munimine, et coelestis panis refectione vivificat; et totius doli artifex explorabat, dicens: Si Filius Dei es, mitte te deorsum; non solum deorsum non corruit, sed sumptis aeternae gloriae pennis victor aemuli sui volavit ad coelum: Ascendit enim, sicut scriptum est, super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). Et cui tunc diabolus, si ab eo esset adoratus, regna et potestates saeculi promittebat, spreta vanitate tentantis, dominatum mundi et sempiternum coeli accepit imperium, ut ipse ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo in coelo et in terra (Matth. XI). Nec immerito beatissimo remuneratus est regno, qui legitimi regis animum gerens tyrannica promissa despexit. Magnis igitur approbatis, incomprehensisque miraculis, mysteria nobis Christi virtutesque succrescunt. Nam quem maternus uterus in usum praesentis vitae humana per incrementa produxit, ingenito confoederatus Patri dexterae ejus perpetuus dominator assedit; et quem terris persequentum vox impia blasphemat, obsequentium nunc angelorum laudatio indefessa concelebrat; sicut scriptum est: Laudatio ejus manet in saeculum saeculi (Psal CXX). Laetemur itaque, fratres, et exsultemus in Domino, quia hodie coeli alta transcendens ad paternae sedis incogitabilem majestatem Christus ascendit, et hominem, quem invidia malignantis inimici prima illa paradisi habitatione depulsum projectumque in hanc mundi labem fecerat esse peregrinum, angelica in patria collocavit, et paradisi exsulem, civem coelestium fecit. Propter quod, carissimi, immensa nobis est gratulatione laetandum, quia quos tentator elisit, Salvator erexit, et quos peccatum diaboli vinxerat, Christi gratia liberavit; sicut ait beatissimus Paulus apostolus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V). Vere superabundans gratia, quae deleto homini mortem transfudit ad vitam, et poenam vertit in praemium. Nam quod revera potest majus esse praemium peccatori, quam quod ejus causa Unigenitus Dei induit carnem, crucem 515 pertulit, sepulturam dignatus est, inferna non horruit, damnatoque ipso auctore delicti, susceptum hominem portavit in coelum? Intendite itaque, dilectissimi, quia plus profuit homini culpa quam nocuit; nam qui praevaricationis humiliatus lege captiva diabolico jugo colla subjecerat, omnia tyrannicae captivitatis vincula a Dei Filio captus evasit. Sicut ait de ipso Domino Redemptore nostro venerandus David: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quid ergo prodest nobis si captivitatem nostram captivam sursum Dominus duxit, et quod captum a diabolo erat, non sineret esse captivum? Per omnia nobis prodest, carissimi, et inaestimabiliter prodest, quia in captura diaboli dura est servitus, et beata in Christi captivitate libertas. Nec dubium, quia omnis captus a diabolo, traditus inferni tenebris semper in luctu est, et in lumine coelestis regni Christi captivus exsultat. Ait ergo beatus David: Captivam duxit captivitatem, 516 dedit dona hominibus. Videte et advertite, quam nos expediat Christi esse captivos, qui captis suis non solum aeternam tribuit libertatem, sed et ineffabilia coelestium munerum dona largitur. Ideoque alio in loco patriarcha decantat: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austrum (Psal. CXXV). Converte, ait, non averte, id est praesta, Domine, ut qui jam dudum capti a diabolo sumus, tui tandem mereamur esse captivi. Scimus enim quia diabolo esse subjectum peramara conditio est et inexpleta, tibi, Domine, servire jucunditas. Nec ambiguum hoc, fratres, quia ipse Dominus ait: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Idcirco disrumpentes infidelitatis vincula, et projicientes a cervicibus nostris jugum diaboli, omni cum devotione colla nostra dominico subdamus imperio, quia magnam credentibus confert Evangelii jugum et Christi captivitas suavitatem. Qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
SERMO XLV. De eadem ascensione Domini II. ADMONITIO. Praemittitur hic sermo superiori in codice Taurinensi, in quo est decimus eorum qui De ascensione in scribuntur. Nos seriem Muratorianam sequi maluimus, ut quae codici Ambrosiano, e quo idem descriptus fuit sermo, plane respondeat.
ARGUMENTUM.-- Sicut de coelo venisse Redemptorem credendum est, ita eadem fides nos persuadet eum ad coelum remigrasse. Magni faciendus est reditus Domini ad sedem gloriae; et valde etiam nos consolatur parta felicitas, quod inter coelestes incolas Christus hominem cooptaverit.
Hodierni diei festivitatem, fratres carissimi, mysterium nobis dominicae Ascensionis instituit, ut Unigenitum Dei, quem pro redemptione omnium ad terras venisse gaudemus, pro aeternitate nostra coelum laetemur ingressum: nam haec est veritas fidei salutaris, ut cujus passionem credimus, gloriam non negemus. Nec magni sane miraculi res est, quod ad coelum redit qui venit e coelo, sed quod hominem, quem suscepit e terra, pervexit ad Patrem. Ait beatissimus David: Laetentur coeli et exsultet terra (Psal. XCV); quod eum de sacramento Christi cecinisse non dubium est: nam exsultat terra, quae regnare suum videt in coelestibus Redemptorem; laetatur coelum, quia et Deum suum, quem habuit, non amisit, et hominem, quem non habebat, accepit. Gaudet terra Filium Dei descendisse de coelo, sed non minus exsultat coelum Filium hominis ascendisse de terra. Sedit, inquit, ad dexteram Patris. Quam necessarium erat, carissimi, ut caro hominis, quae jamdiu erat peccato dominante captiva, illic vivendi acciperet libertatem, quo culpa transire non possit! Ascendit ergo ad Patrem Salvator, ut et ipse debito potiretur imperio, et nobis aeternitatis 517 promissae spes integra permaneret. Nec dubitandum, fratres, de hoc Domini, quem praedicamus, ascensu. Nam si Elias quondam Dei famulus ob castitatis et fidei merita curru flammeo et equis igneis usque ad coelum est elevatus, cur non tota devotione credamus Christum nostrum coelos supergredi potuisse, qui sempiterni Patris et Verbum est et voluntas? De hoc nempe dictum est per Spiritum sanctum: Regna terrae, psallite Domino, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem (Psal. CII); et iterum: Dominus in coelo paravit sedem suam, 518 et regnum ejus omnibus dominabitur (Psal. CII, 19); et alibi: Dominus ascendit super coelos, et tonat. Aut quomodo poterat non in coelum recipi, qui humanum genus vocabat ad coelum? Exsultemus itaque, dilectissimi, et laetemur, quia ibi esse nostrum novimus Redemptorem, unde cuncta et prospicere possit et regere, et quia illic ereptum ab inferis hominem collocavit, ubi non arbor scientiae boni et mali mortifera poma praetendat, sed salutaris ac simplicis bonitatis inhabitat plenitudo.
SERMO XLVI. De eadem ascensione Domini III. ADMONITIO. Et styli ratio, et codicum veterum, Taurinensis cumprimis, auctoritas effecit ut, Muratorio assensus, hunc etiam sermonem S. antistiti Taurinensi attribuendum esse judicarem. Est vero is in eodem Taurinensi codice inter S. Maximi sermones De ascensione sermo XIII, quem quidem ex Ambrosiano codice expressum transtulit idem Muratorius in IV tomum Anecdot.
ARGUMENTUM.-- Gloriosa Domini ascensio novam laetitiae rationem suppeditat. David vaticinatus est Christum coelicas inter virtutes recipiendum. Verba prophetica, aliaque Scripturae loca doctis commentariis illustrantur.
Quantus et quam investigabilis sit in operibus suis Unigenitus omnipotens Dei ineffabilium mysteriorum ejus magnitudo declarat, qui, suscepto adversus mundi principem praelio, pugnando in homine et vincendo per hominem incolam coeli terraeque dominum fecit. Qui etiam corpus illud humilitatis nostrae, quod fragili sumpsit e femina, variis persequentum objecit injuriis, cruci etiam permisit affigi, elevatis aeternalibus portis secum, et in se hodie evexit ad Patrem. Denique beato David instruente cognovimus, colloquentibus inter se virtutibus coeli, haec praedicta mortalibus. Ait enim: Tollite portas principes vestri, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII). Recte, carissimi, aeternales elevatae sunt portae, quia gloriosissimo Regi et aeternitatis Domino mirabilis ad superna parabatur ingressus. Annuntiatur ergo per patriarcham eumdemque prophetam elevatas aeternales portas, ut advertamus praeeunte illuc Christo, coelum jam patere mortalibus. Patebunt, dilectissimi, portae illae fidelibus, et semper patebunt, quas, devicta morte triumphatoque diabolo, ad Patrem pergens praevius Salvator aperuit. Mirantibus autem et percunctantibus quis esset iste Rex gloriae, ita protinus respondetur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Ideo ergo potens, quia fortis. Et ita revera est praedicanda potentia, quae non alienis fulta virtutibus, sed sua sibi per omnia potestate subsistit; quae a Domino et Redemptore nostro non ambitione praesumpta est, non munerum redempta commercio, non ulla adulatione quaesita, sed perfecta et simplici virtute possessa. Nam quod Patri obediens fuit usque ad mortem crucis, sicut ait Apostolus: Dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Hic enim cum dicit: Dominus fortis et potens, non gemina Christi a Patre potentia, sed invicta novi hominis fortitudo laudatur. Neque vero magnum erat, fortem dici illum, per quem creata sunt omnia, et qui omnipotens ab Omnipotente processit. Fortis ergo et potens in praelio 519 Dominus. Fortis, non quia inimicos suos potenter occidit, sed quia pro nobis patienter occisus est. Potens, quia inter opprobria et supplicia passionum tantae sibi virtutis conscius ut ministerium redemptionis impleret, suam noluit ostentare potentiam. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi suscipiens (Philip. II). Fortis itaque potens est et gloriosus. Fortis, dum a diabolo in congressione non vincitur. Potens, dum subjugaturus mortem inferni claustra disrupit. Gloriosus, dum immaculato sanguine suo captivitatis nostrae, chirographo ex lege deleto, ad sedem paternae gloriae cunctis coelorum virtutibus adorandum ascendit. Quae igitur est hujus profunditas sacramenti, quam imperscrutabile divinae operationis arcanum, quod is qui ante saecula prodivit a 520 Patre, ille, qui in fine temporum processit ex femina, unus factus est Deus? Atque hoc ideo, ut cum esset Unigenitus indivisus a Patre haberet homo in Unigenito Dei paterna cum immortalitate consortium. Propter quod, fratres, sic Dominum ascendisse confiteamur in coelo, ut non nos sine eodem relictos esse credamus, quia ipse sub momento ascensionis suae ait apostolis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus in consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Nam qui ita descendit a Patre, ut apud Patrem inseparabilis remaneret, sic nimirum de terris ascendit ad coelum, ut non relinqueret mundum. Est enim haec omnipotentia Deo nostro, est hujusmodi ejus et tam indefinita potestas, ut eum pro immensitate sui omnis ubique habeat creatura praesentem. Cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLVII. De eadem ascensione Domini IV. ADMONITIO. Nunc primum hic sermo in lucem prodit, quem e vetustissimo codice monasterii de Appannis descripsimus. Est autem tam similis oratione ac stylo Maximi sermonibus reliquis, nihil ut optari possit similius.
ARGUMENTUM.-- In triumpho Christi ascendentis in coelum, non tam spectanda est ejus humanitatis coelestis regni aeterna possessio, quam comparata nobis ejusdem beatitatis haereditas. Hic totius dispensationis divinae est finis, ad quem omnes conatus nostri sunt dirigendi.
Discessurus e regione ista umbrae mortis Dominus noster Jesus Christus, ut suos, quos antea in fide dilectissimos erudierat apostolos, de necessaria sui absentia solaretur, Spiritum sanctum, cui cum ipso et Patre unum atque idem velle est ( Desunt in originali quindecim lineae consumptis litteris. ) De spoliatione sua dolet cum suo principe tartarus, de sui autem damni restauratione laetatur universus coelestis exercitus. Hodie caro, quam in terris Spiritus sancti operante virtute a Virgine matre assumpserat, ad Patris dexteram est collocata, eidemque omnium coelestium spirituum sunt curvatae naturae. Hodie nova illa via de qua olim dicebat Apostolus, nobis est initiata, quia per beatissimam illam Christi carnem aeternus ille coeli aditus, per quem nulla prius caro transierat, nobis est deseratus. Hodie ille liber quem nemo nisi Agnus potuit aperire, est reseratus; quoniam in illius morte ejusdem sunt libri revelata sacramenta; et ea quae in lege et prophetis de eo scripta inveniuntur, consummata dispensatione majestatis ejus, hodierna die completa sunt. Descendit primo Christus ut nostrae consors fieret naturae; ascendit nunc, ut suae nos comparticipes efficeret gloriae. Descendens mirabili conversatione visibilis miraculis laetavit infantes. Ascendens dedit dona hominibus, quibus in fide eruditi, atque in virile robur educati temporalem ipsius visionem jam non ultra appeterent; sed quo eos ipse praecesserat tota cum animi contentione illum sequi studerent. Ergo cum temporali ejusdem viduati simus praesentia ad aeter nam ejusdem visionem tota intentione festinemus, eidemque cum Psalmista dicamus: Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 8). Neque enim tota humanitatis Christi sanctissima dispensatio aliud intendit, aliud exigit, nisi ut ad superna nos dirigat, quatenus expleto mortalitatis nostrae tempore ad sui manifestam 521 nos perducat visionem, atque aeterna vultus sui gloria nos satiet; testante Apostolo: Videbimus eum tunc sicuti est (I Cor. XIII); atque, ut Psalmista ait: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI); illisque in aeternum fruemur bonis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Quae quidem bona, quantum in aenigmate poterat, David ille sanctus admirando intuebatur, cum diceret: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII)? Nam coelestis gloriae magnitudinem nec dicendo explicare, nec cogitando sufficiebat comprehendere. Haec igitur non tantum esuriamus, eademque sitiamus, quoniam ad hoc pontifex summus pro nobis praecursor sancta sanctorum ascendit, atque ad dexteram Patris sui sedet, ut membrorum suorum exemplo spem nostram confirmaret, eo secuturam esse aliquando universi gregis humilitatem, quo suum credit praecessisse pastorem. Sic enim ipse etiam Dominus promisit apostolis 522 suis, dicens: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae (Matth. XIV). Aquilas enim sanctas vocat, qui cupiunt dissolvi et esse cum Christo. Illa enim aquilarum fertur esse natura, ut cum ultra maris undas odoratu suo cadavera sentiunt, eo celeri volatu se conferant ad suam esuriem saturandam. Haec autem aquilarum esuries desiderium sanctarum significat animarum, quo caput suum extra mundi turbines jam in summa quiete constitutum fidei naribus sentientes, dulcissimae spei volatu praesentiae conditoris sui vellent assistere, ejusdemque vultus satietate gaudere. Patris sui dextra regnare credamus, atque ad eum quasi geminis virtutum alis, caritate et spe, semper tendamus. Ut vero cum eo et nos quoque aeternam possimus regnare vitam, nos. ( Desunt in originali quinque lineae. ) Ut a cunctis vitiis emundati, habitaculum Dei, qui semper in nobis maneat effici mereamur. Explicit.
SERMO XLVIII. De Pentecoste I. ADMONITIO. Sequuntur de Pentecoste sermones octo, quorum priores sex ex codice Ambrosiano descripsit vulgavitque Muratorius; septimum autem et octavum nondum editos ex codice olim abbatiae Sancti Dalmatii exscriptos damus. Hi omnes in laudatis codicibus sancti Maximi ornantur nomine, cujus et dicendi copiam, et stylum cognoscere quisque potest. Sed hic primus legitur etiam in codice Taurinensi, de Pentecoste XVIII.
ARGUMENTUM.-- Spiritus sancti divinitatem praecipue probandam assumit S. Maximus; ad quem finem ut viam sibi aperiat, meminit eum in omnibus reparationis nostrae mysteriis suis supernis muneribus adfuisse. Cumque certum sit in divinis omnia ab uno fonte proficisci, ubi communia sunt munera, commutis etiam debet esse natura, ac proinde voluntas et beneficentia. Neque discrepantiam aut disparitatem diversa gratiarum genera inducunt, cum unus et idem sit omnium largitor Deus.
Quanta sit omnipotentis Dei cura de salute mortalium, ipsa solemnitatum nostrarum frequentissima sacramenta declarant. Nam primo omnium, ut in coelestem gloriam natura transire possit humana, mortalis hominis corpus substantia divina suscepit, atque ut in hanc tantam beatitudinem mystici nos lavacri gratia praepararet, totius fluenta mundi suo Dominus baptismate consecravit, et benedictio sacri corporis ejus cunctis ubique aquis regenerandi tribuit potestatem. Denique ut diabolum ipsum nostrae salutis, suaeque voluntatis inimicum justus Dominus, justo certamine triumpharet, crucifigi se ab eo, sua, Patrisque sui voluntate permisit, ut immaculati passio fieret damnatio persequentium. Moriendo etiam Christus sese mortalibus adaequavit, ut superata morte vitam mortalium repararet. Coeli nihilominus alta conscendit, ut spem credentium, quam blanda promissione nutriverat, mirabilis ascensus sui praemisso confirmaret exemplo. Sed quia haec omnia specialiter quodammodo per Unigenitum Dei munera nobis delata videbantur, Spiritus quoque sanctus, cujus hodie salutarem celebramus adventum, ut ejusdem se, qua Dei Filius erat, voluntatis ac deitatis ostenderet, redemptos Christi sanguine majestatis suae virtute supplevit, ut qui in utero beatae Mariae corpus novi hominis, salva ejus virginitate, formaverat, apostolorum quoque ejus et corda coelesti vigore firmaret, et linguas novo ditaret eloquio, quatenus idem Spiritus, 523 qui redemptioni omnium Christum femineo mirabiliter a ventre produxerat, praestita varietate linguarum, cunctis eum gentibus per apostolos praedicaret. Quis non advertat, carissimi, Unigenito Dei et Spiritui sancto concordem in omnibus voluntatem, quandoquidem, quos Christus elegit in terris, Spiritus visitaret e coelo? Et ideo quorum unam videmus in apostolis gratiam, unam necesse est credamus et in deitate virtutem. Sic revera apostolorum pectora Paracletus adimplebat, ut et Christi praesentia non deesset; nam quorum indivisa sunt munera, est utique inseparata divinitas. Quod vero ingreditur Spiritus in quos habitat Christus, non eis ad deitatis crescit augmentum, sed ad fidem proficit unitatis. Potuit nimirum Dei Filius, qui creaverat usum loquendi, discipulis suis diversitatem dare linguarum, sed reservata virtus est, per quem verus esse Deus etiam Spiritus probaretur. Haec namque est, ut credimus, incomprehensae dispensatio Trinitatis, ut cum omnia simul Pater, et Filius, et Spiritus sanctus ejusdem deitatis effectu inseparabiliter operentur, quaedam tamen specialiter a singulis tribuantur. Nam pro remedio vitae nostrae Pater nobis largitus est Filium, Filius regenerationis praestitit gratiam, virtutem Spiritus ministravit; sicut doctrina patriarchae psallentis annuntiat, cum dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Quam necessarie autem dedit apostolis Spiritus scire gentium linguas, ut veritatem salutaris fidei omnis per eos posset audire gentilitas. Sed quod praestat Spiritus, praestat et Pater, qui totum cum Patre habet, qui totus semper a Patre procedit. Et quod praestat cum Patre Spiritus, praestat et Filius, quoniam de eodem Patre natus est Filius, a quo procedit et Spiritus. Ait enim Christus: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI). Si omnia quae habet Pater Filii sunt, ergo et quod Spiritus habet cum Patre et Filio commune est. Et ideo quorum in nomine nulla divisio est, una eorum in omni operatione et voluntas credenda est et potestas. Sic igitur in suis fidelibus coelestia Trinitas peragit sacramenta, ut quamvis discreta videatur operatio, indiscretum tamen probetur imperium. Una itaque Filio ac Spiritui 524 sancto cum Patre est deitas, qua sicut de Deo nasci non potuit nisi Deus, ita dubium non est esse Deum qui procedit a Deo. Qualiter autem ab uno eodemque Patre et Filius, qui erat, natus sit, et Spiritus, qui natus non est, procedat, ipsi soli Divinitati notum est, quae ut est sola, se novit. Nemo enim, sicut lectum est, novit Patrem, nisi Filius (Luc. X). Quod ergo novit Filius, novit et Spiritus, cui cum Filio et Patre unum nomen, ac una est deitas. Qui, ut ait apostolus Paulus, scrutatur altitudines Dei (I Cor. II). Scrutari autem dicitur Spiritus altitudines Dei, non ut ipse quasi occulta sibi ac abdita rimari videatur in altero, sed ut advertas inscrutabilia tibi esse quae Dei sunt. Perspice itaque, frater, profunda Patris, nisi Filium, qui de ipso est, et Spiritum, qui ab ipso est, scire neminem posse. Nec coneris intendere quod nulli est videre concessum. Credere enim sibi id, quod est, justum est; non hoc ipsum, quod est, qualiter est, investigare permissum. Acceperunt ergo apostoli per Spiritum sanctum diversitatem linguarum; sed unus Deus est, quem loquuntur. Et ob hoc coeperunt varietatem linguarum, ut diversitas Gentium sermone multimodo fidei disceret unitatem. Denique ut lectum est, disserente beatissimo Petro, tria millia hominum crediderunt (Act. IV). Nec incredibile sit hoc nobis, quia idem Spiritus et apostolorum erudiebat linguas, ut credenda loquerentur; et ut praedicantibus apostolis crederetur, audientium pectora idem Spiritus praeparabat. Qui dabat loquentibus sensum, praestabat audientibus intellectum, ut non dubitatur unius esse virtus in ore loquentium, et in corde credentium. In his, carissimi, opus quidem visibile, sed invisibilis operator; manifestus virtutis effectus, sed efficientis occulta majestas. Rectissime igitur victoriam fidemque Christi Spiritus annuntiat, qui adventum ejus promiserat per prophetas, qui eum virgineo in utero, qui baptismo ejus cum testimonio paternae vocis adfuit in columba. Credentes itaque Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius semper esse voluntatis, et operis vinculo etiam Christianae pacis uniti in praecepta divina vitae nostrae semitas dirigamus, ut plenitudinem gratiae Dei ac visitationem Spiritus sancti sanitate fidei et actuum nostrorum conversatione mereamur, etc.
SERMO XLIX. De Pentecoste II. ADMONITIO. 525 In codice Taurinensi hic sermo inter homilias sancti Maximi 20 numeratur, editusque ex codice Ambrosiano a Mabillonio et Muratorio locis supra indicatis fuit.
ARGUMENTUM.-- Sancti Paracleti divinitatem iterum probat Maximus, quod ipse venerit testis et annuntiator hominibus gloriae Christi apud Patrem. Nemo enim, ait S. episcopus, divinum aperire poterat secretum, nisi qui particeps Divinitatis descendisset de coelo. Deinde docet mansurum Spiritum sanctum in cordibus pacem et concordiam diligentibus.
Post festivitatem dominicae Ascensionis, fratres carissimi, sancta Pentecostis hodie mysteria celebramus, ut sicut laetati sumus coelum pro nobis ascendisse hominem, ita nunc exsultemus nostri causa Spiritum sanctum descendisse de coelo. Perrexit Christus ad Patrem, Paracletus venit a Patre, ut non ambigamus omnia nobis salutis aeternae munera omnipotentis Patris dispositione et voluntate conferri, a quo Spiritus venit, et ad quem Filius vadit. Ascendit ergo in coelum novus homo, ut per ejus gratiam venire ad terras Spiritus dignaretur. Venit e coelo Spiritus sanctus, ut regnare cum Patre Christum mortalibus nuntiaret. Nam quis alius habitantibus terram divinum poterat aperire secretum, nisi particeps Divinitatis venisset e coelo? Lectum itaque est, ut audistis: Et dum complerentur dies Pentecostis, erant omnes unanimes simul in eodem loco (Act. II). Et post pauca ait: Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat eloqui eis. Erant ergo unanimes apostoli, et repleti sunt Spiritu sancto. Ad unanimes venit, concordes visitat, pacificos muneratur, et libenter venerabilium apostolorum 526 replevit corda, quorum jam pectora auctor et magister Christus habitabat: Seditque, ut audivimus, Spiritus sanctus supra unumquemque eorum (Act. II). Advertite, carissimi, quia pacificorum pectus sedes est Dei, ut ait beatus David: et factus est in pace locus ejus. Nec dubitandum apostolos invicem erga se unanimitatis gratiam custodisse, quibus transiturus ad Patrem praedixerat Christus: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei eritis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Et iterum: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Non est ergo mirum si in pectoribus apostolorum dilectio mutua et pax Christi Spiritum sanctum delectabat. Legimus etiam in Evangelio Salvatorem dixisse discipulis suis: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV). Et iterum ait: Nam si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam illum ad vos. Quis itaque poterit impune non credere, vel sanctum Spiritum esse Deum, qui per Dei Filium praedictus advenit, vel Christum Dominum, cujus salutare promissum Pater sempiternus implevit? Magnum hoc, fratres, incomprehensumque est sacramentum, cum de terris ad coelum vadit homo, qui Deum nobis ad terras mittat e coelo. Et est revera haec pax, et consonantia Deitatis, ut et Christus annuntiante Spiritu nasceretur, et Spiritus Christo promittente descenderet. Invicem se loquuntur, invicem se mittunt, invicem sibi obediunt, quia non est in eis aut velle, aut posse diversum, et unum semper cum Patre agunt pro mortalium aeternitate mysterium. Expedit, ait, vobis, ut ego vadam (Joan. XVI). Quam mirabile hoc nostrae salutis 527 est munus! ut sicut expedit vobis Christum venire de coelo, ita illum expedierit et redire. Expedivit illum venire, ut suum pro nobis sanguinem daret; expedivit nihilominus et redire, ut suum nobis Spiritum largiretur. Repleti sunt ergo, ut lectum est, Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis (Act. II). Varietas ista linguarum Divinitatis annuntiat unitatem. Diversus quidem et multiplex sermo prodibat a singulis, sed unus in omnibus loquebatur. 528 Sonat Hebraeus linguam quam ante non didicit, ut possit fidem, quam ignorabat, audire gentilis. Nec mirum, carissimi, si apostolis suis Christus per Spiritum sanctum linguarum notitiam dedit, qui claudis gressum, caecis oculos, mutis potuit reparare sermonem. Et ideo, fratres, non dubitemus de his, sed tota cum devotione credamus, quia et Deo omnia sunt possibilia, et necesse erat ut novam fidem nova loquendi miracula confirmarent.
SERMO L. De Pentecoste III. ADMONITIO. Exstat is sermo non modo in Ambrosiano codice, sed etiam in Taurinensi, in quo homilia 21 habetur numero
ARGUMENTUM.-- Patris aeterni clementiam merito effert Maximus, quod cum ei parum visum fuisset, dedisse hominibus Filium redemptorem, etiam Spiritum ejus in illorum corda effudit, supernisque muneribus cumulavit. Linguarum donum datum apostolis, novae legis praeconibus eleganti oratione prosequitur.
Manifestum est, fratres, cunctisque perspicuum, quanta omnipotenti Deo Patri de universis sit cura mortalibus, cui parum fuit unicum morti Filium tradidisse pro nobis, nisi in corde fidelium suorum etiam munerum plenitudinem effudisset, sicut dictum est a Domino per Prophetam: In novissimis diebus super servos et ancillas meas effundam de Spiritu meo, et dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel. II). Dat profecto Dominus prodigia in coelo, cum in nativitate Christi nova Chaldaeorum oculis stella praefulget, et in passione ejus repentina obscuritate fuscatus sol meridianus occumbit. Dat signa in terra, cum ipsa terra inconsuetis motibus contremiscit, cum rupta in partes saxa dissiliunt, cum etiam sepulcra refundunt luci corpora defunctorum. Sol, inquit, convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Quid aliud est, carissimi, si spiritualia contemplemur, converti in tenebras solem, nisi cum Christus transit in mortem; aut converti in sanguinem lunam, nisi cum sancta Ecclesia pro confessione Christi sui variis passionibus cruentatur? Traditur morti Christus, non ut in corruptione remaneat sepulturae, sed ut post inferi tenebras fulgentior elucescat. Vexatur Ecclesia manibus cruentorum, non ut inter supplicia poenasque deficiat, sed ut per multimodos victoriarum titulos in omnem pulchritudinem cruore triumphantium martyrum decoretur. Haec vero omnia agit et perficit una et eadem gratia concordantis Christi et Spiritus. Christus utique, qui servorum suorum pectora in omne patiendi desiderium spe perpetuae retributionis incendit. Spiritus nihilominus vigore virtutis divinae in contemptum mortis credentium corda confirmat. Et ideo postquam Dominus rediit victor ad Patrem, suumque se recepit in regnum, paterna secum gratia largiente, dedit apostolis suis Paracletum, quem promisit, ut fidem quam in eis ipse plantaverat, veniens desuper Spiritus custodiret. Descendit ergo in apostolos Spiritus, promittente Christo, ut appareat unam eorum esse in omnibus indissolubilem voluntatem. Quam congrue autem ipsa se Divinitas alterno testimonio humanis inserit sensibus, cum Christus praenuntiat Spiritum venturum esse de coelo, et regnare in coelo Christum Spiritus attestatur! Quis autem dubitet vocem esse verissimam, et ejus qui pergit ad coelum, et illius qui venit de coelo? Repleti itaque sunt hodie apostoli, ut lectum est, Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat eloqui eis (Act. II). Illos nimirum replevit Spiritus, quorum corda adventui ejus sanguis et doctrina Christi purgaverat. Et haec prima fuit Spiritus advenientis utilitas, ut hi viri qui in salutem universarum gentium 529 fuerant ordinati sermone omnium loquerentur. Tantaque Paracleti gratia apostolorum et linguam replevit et pectus, ut nec virtus verbis eorum deesset, nec verba virtuti. Neque sane est aliud in divinis humanisque rebus, quod ita hominem faciat gloriosum, quam sancti sermonis perfectio, et coelestis fortitudinis plenitudo. Loquebantur ergo apostoli per unum Spiritum variis linguis, ut in unam Christi fidem gentium varietas conveniret. Unde dubium non est sanctum hunc Spiritum Deum esse cum Patre et Filio confitendum: nam quis haec alius ageret, nisi Deus, ut Romanus homo, Parthus quoque, et Medus, et Phrygius, omnisque barbarus linguam suam in Judaea peregrinus audiret, et vir Galilaeus arcana coeli non solum decore Graeci Romanique sermonis, sed etiam stridulo murmure, gementique conatu auribus barbaris loqueretur? Olim namque cum coelum ire contendens turrem sibi construeret humana praesumptio, nec contumax haberet conatus effectum, unius 530 sermonis consortium, immissa subito linguarum varietate, divisum est, ut dum alter alterum non intelligit colloquentem, omnis illa protinus impietatis fabrica solveretur. Nunc vero, ubi Deus homini ad coelum parat ascensum, praeconibus tantae gratiae cunctarum datur peritia linguarum, ne cujus gentis hominem tam magnum Dei possit latere promissum, sicut ante multa saecula prophetico sermone dictum est: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII). Unde manifestum est, carissimi, omnipotentis Dei Filium, qui universarum veritate linguarum aeternae salutis voluit mysterium praedicari, non unius tantum Judaei populi, sed omnium venisse hominum redemptorem. Et ideo, fratres, quia bonitas Christi nullum vult perire mortalium, ab omni nos impudicitia et iniquitate mundemur, ut in adjutorium vitae nostrae quoque benignissimus Dei Spiritus corda illuminare dignetur, etc.
SERMO LI. De Pentecoste IV. ADMONITIO. Non solum in codice Ambrosiano hic quartus de Pentecoste, et quintus qui sequitur, sed etiam in Taurinensi, De Pentecoste homilia XVIII et XXIII leguntur.
ARGUMENTUM.-- Etsi Unigeniti Dei et Spiritus sancti beneficia distincta esse videmus, eadem tamen est utriusque voluntas, unum propositum unumque consilium, ut Christus Spiritum repromittat hominibus, et Spiritus annuntiet Christum, ipsos Paracletus illustret quos Salvator elegit. Divino ergo cultu hunc Spiritum veneremur.
Quanta pro salute mortalium, fratres carissimi, omnipotenti cura sit Deo, quove dignationis affectu pericula miseratus humana, diabolicam vacuaverit potestatem, hinc plenissime et sine dubio possumus aestimare, quod et Filii sui sanguine ad fidem nos veritatis attraxit, et Spiritus sancti visitatione concessa, credentium corda firmaverit. Christus enim nos ad vitam redemit, erigit ad virtutem, ut gratiam quam Filio tradente suscepimus, Spiritu custodiente servemus. Videmus quidem, carissimi, Unigeniti Dei et Spiritus sancti sub dispensatione mysterii beneficia esse distincta, sed eamdem in utroque voluntatem atque unum pietatis advertimus sacramentum. Christus namque pro salute nostra de femina nascitur, sed hominem ipsum Spiritus cooperatur in Virgine, sicut dictum est ad beatam Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Baptizatur etiam pro nobis in Jordane Filius Dei, sed ad glorificandum ejus baptismum, adest de coelis Spiritus sanctus in columba. Usque adeo autem unum est illis propositum unumque consilium, ut et Christus Spiritum repromittat hominibus, et Spiritus annuntiet Christum, dicente Domino: Cum venerit Paraclitus, quem ego mitto vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testabitur de me (Joan. XV). Alternis nimirum se invicem testimoniis praedicant, qui indiscreta se noverunt majestate regnare. Denique, ut manifestius cognoscamus nulla eos penitus divisione sejunctos, ipsos Paracletus visitat et illustrat, quos mysteriis suis 531 idoneos Salvator elegit. Pro omni quidem hominum genere Dominus Jesus pependit in cruce, sed non omnibus ejus illuxisset Evangelium, nisi Spiritus sancti dono, dum apostolis variarum linguarum scientiam tribuit, Dominica passio ad universarum gentium notitiam pervenisset. Parthi enim et Medi, vel Elamitae, et caeterae, sicut lectum est, nationes propriis apud Judaeam audiunt linguis Dei magnalia, et vitae suae remedia praedicari. Quis igitur haec, nisi vere omnipotens Deus, implere potuisset, ut ferae mentes religiosam discerent sanctitatem, et coelestem susciperet barbarus sermo doctrinam? 532 Divino ergo, fratres, cultu veneremur hunc Spiritum, cui plena regenerandi virtus, et peccata remittendi potestas est, sicut instruit Dominus discipulos suos, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XVIII); et alibi: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa sunt, et quorum retinueritis, detenta sunt (Joan. XX). Quis igitur tam demens hunc ambigat esse Deum, cui cum Patre et Filio inseparabilis gloria et nomen est indivisum, qui dominatione communi et peccantis superbiam punit, et humilitatem confitentis absolvit, etc.
SERMO LII. De Pentecoste V ARGUMENTUM.-- Spiritum Paractetum, qui Filium Dei pro redemptione mundi venturum repromisit, ipse Redemptor a Patre mittendum discipulis suis annuntiavit. Personarum est indiscreta majestas, sed distincta proprietas. Quis, nisi forte impius haereticus aut perfidus Judaeus, dubitet Spiritum sanctum esse Deum.
Ab initio saeculorum, fratres carissimi, per patriarchas ac prophetas Filium Dei pro mundi redemptione venturum sanctus nobis Spiritus repromisit: ipse enim illum suscepta novi hominis carne de Virgine nasciturum, injurias ab impiis, probra crucemque passurum, resurrectionem quoque ejus ab inferis ante multa annorum millia prophetavit. Quo completo, per Dominum nostrum Jesum Christum, perfectoque mysterio, apostolorum ejus corda mirifico majestatis suae illuminavit adventu, ut cujus humilitatem prius passionemque cecinerat, nunc triumphato diabolo et morte devicta, aeternam regni ejus gloriam praedicaret. Quem tamen Paracletum ipse Redemptor noster ante non multos dies venturum esse de coelis, et a Patre mittendum annuntiavit discipulis suis. Atque ita fit, ut dum Spiritus Christum unigenitum Dei Patris prophetat, et dum Christus a Patre venturum Spiritum repromittit, mutuaque invicem se attestatione praenuntiant unum esse, unum velle, et unum semper posse credantur. Hic est, carissimi, Spiritus sanctus qui secretioris operatione mysterii uterum Virginis coelesti fecunditate ditavit. Hic est Spiritus qui baptisma Christi Domini nostri, in specie columbae visus quidem a Joanne, sed tacitus visitavit, nec suam credidit necessariam vocem, tunc cum Pater ipse loqueretur e coelo, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. XVII). Atque haec idcirco sanctarum Scripturarum testimoniis edocemur, et personarum nobis indiscreta quidem majestas, sed distincta proprietas reveletur. Nam quantum ad Deitatis pertinet unitatem, in Verbo Patris consensus est Spiritus, et in sermone Spiritus voluntas est Patris. Quis enim Spiritum sanctum, nisi forte aut impius haereticus, aut perfidus Judaeus, dubitet esse Deum, sine quo nec baptismatis perficitur sacramentum, nec remissio tribuitur peccatorum? Quis illum ita demens abnegat Deum, in quem blasphemasse ita est impium atque mortiferum, ut blasphemantis peccatum nulla venia subsequatur, pronuntiante Salvatore nostro ac dicente: Qui dixerit verbum in Filium hominis, remittetur ei; qui autem in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII). Hic, inquam, Spiritus sanctus procedens a Patre, promissus a Filio, dona gloriae suae in apostolos Christi est dignatus infundere, ita ut passiones regnumque ejus omnium gentium sermone loquerentur. Hac profecto dignatione, ut quia omne hominum genus vocabatur ad vitam, dispensationem mysteriorum Dei totus ubique mundus audiret. Quanti illud, fratres, miraculi fuit, quod Hebraeus homo subito erumpens in verba non sua de magnalibus Dei instruebat Graecum, docebat Romanum, 533 alloquebatur Aegyptium, atque omnes barbaras nationes propriis earum linguis informabat ad fidem! Et ideo, carissimi, omnipotentis Dei misericordias imploremus, 534 ut et nos de Deo annuntiare quae digna sunt valeamus, et vos ea quae dicuntur audire et intelligere debita veneratione possitis, etc.
SERMO LIII De Pentecoste VI. ADMONITIO. Hic sermo postremus est in codice Taurinensi: De Pentecoste homilia XXVII. Ibi adnotatur 24, 25 et 26 homilias deesse. Nobis jucundissimum fuit, quotquot Muratorius ex codice Ambrosiano hausit publicavitquo sancti Maximi sermones, aliorum quoque codicum auctoritate eidem sancto episcopo Taurinensi a nobis adjudicatos fuisse.
ARGUMENTUM.-- De gratia bonitatis, quam nobis Deus creando vel regenerando tribuit. De conceptione nativitateque Christi. De virgine matre Maria, de ejus sponso Josepho. De Spiritu sancto. Hunc esse Deum, unamque esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti voluntatem, sanctus Maximus dilucide copioseque ostendit.
Inaestimatae bonitatis est gratia, fratres carissimi, quam nobis omnipotens vel creando potenter tribuit, vel regenerando clementer indulsit. Creando namque praestitit ut, vivificato in homine pulvere operatione mirabili, nos omnes, qui non eramus, essemus; regenerando autem contulit ut ea quae prima nobis natura non dederat, nativitas secunda conferret: quae utique secunda nativitas per baptismatis sacramenta servos gignit in filios, et coelum fidelibus pollicetur. Nobilis quidem prima illa hominum creatura; haec vero subsequens non solum mysteriorum puritate nobilior, sed et beati Spiritus consecratione coelestis est. Illa nativitas peccata suscipit, ista deponit. Ibi nascendo morimur, hic vivimus moriendo. Denique, ut hanc Christus nobilitatem generi praestaret humano, servilis pro nobis partus indigna suscepit, et si conceptione dissimilis, simili tamen ratione nascendi. In quo quidem conceptu, quamvis Pater aeternus adfuerit, tamen neque Matri lex mutata est pariendi, neque nascenti puero defuit vagitus infantiae. Tenuit nimirum suo Pater in Filio geminae substantiae virtutem, quatenus majestate virtutis ejus veneranda Puerpera unum eumdemque Christum, et ut Deum conciperet, et ut hominem pareret. An non ille Dei Filius videtur esse conceptus, ubi carnali cessante germine, et homo creditur virgineo formatus in utero, et Deus non dubitetur esse, qui natus est? Mirabilis partus Matris intactae, sed multo est mirabilius virginitatem parienti mansisse post partum. Nam, quod mirum sit dictum, caro nata de carne inviolata napudoris pudoris claustra servavit. Haec vero tam sancta tamque magnifica fecit ille Deus, cui omnia coeli terraeque opera pro voluntate potestatis suae respondent, cui incomprehensa facere, non in labore vel opere, sed in jussione consistit. Qui ut novum daret virgini partum, illa egit virtute, qua cuncta fecit ex nihilo; divini namque esse operis, quod mundo huic fecunditas virginalis illuxit, Gabriel angelus missus ad Mariam revelavit, dicens ad eam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). Sed et venerando illi Joseph dispensatione coelesti semper sponso, nec unquam marito, beata Maria intaminati ventris sui servans incorrupta signacula, non filium, sed Dominum partucivit. Cui Joseph dictum est ab angelo: Quod in utero habet Maria de Spiritu sancto est (Matth. I). Et ideo hoc ipsum in aures patriarchae vox angelicae attestationis intonuit, ne forte tanto miraculo stupentis juvenis animum sinistrae suspicionis macula vulneraret, et femineam putaret culpam ubi salutare nobis mysterium nascebatur. Nec poterat, fratres, aliter sponsus ille innocens atque sollicitus tantam fructificantis uteri credere novitatem, nisi eidem pariturae sponsae pudicitiam virginalem missus ab alto praedicasset assertor. Sanctus itaque Spiritus, sicut legitur, in utero Virginis Unigenito Patris univit hominis carnem, univit, non artificis figurantis ingenio, sed majestate formantis, quem Spiritum vere esse Deum virtus et veritas 535 novi operis attestatur. Nam quomodo in illa salutis nostrae fabrica idem in conceptione Christi, ubi Pater non deerat, ubi inerat Filius, ubi caro nostra divino consortio jungebatur, idem Spiritus velut auctor asseritur, nisi esset illi eadem cum Patre et Filio et in natura potestas, et in voluntate communio? Videtis itaque, fratres, quia cooperator Dei, nisi Deus esse non poterat. Erat enim, ut est Spiritus sanctus, et indivisus a Patre, et inseparatus a Filio, quibus utique, sicut sacrae lectionis fidelis sermo nos edocet, non est in virtute distantia, sed in operatione distinctio. Ait namque de eo Christus discipulis suis dicens: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritus veritatis qui a Patre meo procedit, ille testabitur de me (Joan. XV). Item de se ipso ait Salvator: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Ego sum, inquit, veritas; si ergo Filius, qui veritas est, Spiritum asserit esse veritatis, quis illum negare poterit Deum, nisi qui veritati de veritate non credit? Itaque Spiritus verus est Deus, quem Christus et a Patre procedere, et a se mittendum pari professione testatur. Mittit autem Dei Filius Spiritum Patris sui; mittit, non quasi obedientem praecepto, sed mysterio concordantem. Et ob hoc ipse Spiritus procedens a Patre legitur missus a Filio, ne aut aliud esse quam Pater est, aut quidquam 536 diversum velle quam vult Filius crederetur. Propter quod, fratres, sine cunctatione clarescit unam esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti voluntatem. Quandoquidem et Filius mittit, quod Patris est; et Pater, quod suum est, impertit, ut a Filio dirigatur. Hic igitur Spiritus unum cum Patre ac Filio redemptionis peragens sacramentum universarum gentium linguis majestatem Christi mit tentis annuntiat, non ut superiori officium deferens, sed imperium conregnantis insinuans. Qui idcirco apostolis dedit varietatem linguarum, ut per eos doctrina salutaris fidei populorum omnium penetraret auditum. Erat revera ipse Paracletus in sermone multiplex, omnipotens in virtute, diversus in linguis, et unus in omnibus. Miratur omnis auditor os gentis extraneae non extraneum proferre sermonem. Stupet et ipse qui loquitur, ab ore suo non sua verba procedere. Et perinde factum est, ut dum sermo varius unam per multos loquitur fidem, ad unius fidei societatem gentes dissonae convenirent. Et ideo, fratres, declinantes vana mundi, et brevissimae hujus vitae oblectamenta calcantes, illum jugiter sapiamus, atque ipsum semper loquamur, qui mortalibus coelestia sapere et terrenis loqui divina concessit. Cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LIV. De Pentecoste VII. ARGUMENTUM.-- Eamdem rem agit sanctus Maximus in utraque concione; nempe credendum esse ad Patrem revera pervenisse Filium, cum videmus in sanctos apostolos descendisse Paraclitum. Utique descendit in illos Spiritus sanctus, juxta Christi promissionem, ut eos doceret omnem veritatem.
Notum vobis omnibus est, fratres, quanta sit hujusce diei veneranda solemnitas, quibusque gaudiis tanta a cunctis sit celebranda festivitas. Hodie enim Salvatoris nostri illa est impleta promissio, qua in apostolos Spiritum sanctum, dum ipse in coelos ascenderet, se dixerat esse missurum. Promiserat enim: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paraclitum Spiritum veritatis, et ipse vos docebit omnia (Joan. XVI). Credimus enim ad Patrem revera pervenisse Filium, cum videmus in sanctos apostolos descendisse Paraclitum. Illum utique in coelis regnantem esse non dubitamus, quando eum sacratissima Spiritus sancti munera donare videmus in terris. Victor certe ad dexteram Patris jam sedet, dum uti victor dona largitur. Unde et Salvator diaboli victor post triumphum discipulos, quos ab illius captivitate liberavit, etiam Spiritus sancti benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara nobis occludit; ditavit nos, cum ad regnandum, per Paraclitum nobis coelestia reseravit. Tunc enim a morte ad vitam remeare didicimus; modo autem e terris ad coelos docemur ascendere, sicut scriptum est: Ille vos docebit omnia (Joan. XVI). Quid vero docet ille Spiritus sanctus? Utique hoc tantum novit docere, quod sanctum est. Quid nobis Paraclitus insinuat? Illud utique, quod dicit Salvator: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia. (Joan. XVI). Bonus ergo magister est Paraclitus, quia docet quae Christus dicenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus docendum habere se dicit. Optimus plane magister est, qui praeceptorum exsecutor est Salvatoris. Necesse est igitur, ut illi unius sit substantiae natura cum Christo, quem videmus unius cum Christo esse doctrinae. Atque ideo, carissimi, ab omni nos emundemus inquinamento carnis, ut Spiritum sanctum et nos etiam mereamur accipere. Si nunc cum suis voluptatibus atque concupiscentiis mundum dimittimus, similem quoque Paraclitum, sicuti apostoli, veritatis nempe Spiritum habebimus, quem mittet nobis Pater, quoniam non est acceptio personarum apud Deum: ergo si legem Domini, quae est immaculata et convertens animas, implere; si mandata super mel et favum dulciora perficere studuerimus, ad aeternam illam patriam quam nobis ipse Deus praeparavit, perveniemus; quod ipse praestare dignetur. Explicit.
SERMO LV. De Pentecoste VIII. Festivissimam illam hodierna die, fratres, celebramus solemnitatem, qua Dominus noster Jesus Christus cum ad Patrem morte devicta gloriosius rediisset, quem antea apostolis suis sanctum promiserat Spiritum paterna secum gratia id largiente ipsis concessit, ut fidem, quam antea, dum ipse in terris versaretur, praedicaverat, solidaret ille atque muniret. Descendit ergo hodierna die in apostolos divinus ille Paraclitus, dum complerentur, ut antea lectum est, dies Pentecostes, atque omnes essent unanimes simul in eodem loco. Simul igitur erant apostoli, cum descendit in illos Spiritus sanctus supra unumquemque eorum. Venit ergo divinus ille Spiritus in unanimes; descendit in concordes atque, ut lectum est, repleti sunt apostoli Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis (Act. I). Spiritus ille qui discipulorum corda mentesque replevit, a terrenis illecebris illa omnino mundavit. Ignis ille coelestis veteris concupiscentiae prava cuncta consumpsit. Linguae illae, quibus sancto repleti Spiritu loquebantur apostoli, futuram in gentibus designabant Ecclesiam. Et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. Variis ergo linguis loquebantur apostoli, prout sanctus ipse Spiritus dabat eloqui illis; ut in unam, eamdemque fidem omnium gentium coadunaretur universitas. Parthi enim, Medi et Elamitae, et reliquae, sicut lectum est, nationes propriis apostolos audiunt colloquentes sermonibus Dei magnalia. ( Desunt in originali quindecim lineae, charactere omnino deleto. )
Etsi enim etiam ipsi in hac sanctissima die congregentur in unum; etsi ea quae dicimus et ipsi audiant, ad judicium tamen audiunt, nisi resipiscant. Ecquid enim ipsis proderit arrectis audire auribus, quod corde respuunt, ejusdemque sancti Spiritus nobiscum diem celebrare, cujus lumen aversantur. Vos autem, fratres, membra corporis Christi, viva sincerae unitatis germina, hunc diem semper celebrate . . . . . . . . Hoc enim etiam nunc in vobis impletur, quod illis diebus, quando in apostolos sanctus descendit Spiritus, praesignabatur. Nam sicuti tunc quisquis in se descendentem illum obtinuit Spiritum, ut etiam si unicus homo omnium loqueretur linguis; ita et nunc per omnes gentes linguis omnium ipsa loquitur veritas. Explicit.