Fairytale left blue.png XII XIV Fairytale right blue.png

Audio blanda liquidaque voce
Тѳ profundentem quotiens loquellas.
Cor meum clausi cavea tremescit
      Passeris instar.

In tuos spectans quotiens ocellos
Caerulas scrutor latebras tuendo,
Gestit occurrens animus petitis
      Linquere pectus;

Laetus exsulto temere atque rursus
Tempero vix a lacrimis, eburna
Vae nimis quantum cupiens lacertis
      Colla fovere.





<Слышу ли голос твой...>