XI | XIII |
Turbine quid Boreas convallis perflat hiatum,
Quid deserta agitat, nimbos quid verrit harenae,
Fluctibus inmotis torpent dum stagna profundi
Tentorum que avide vires vocat aequore nauta?
Regia cur volucris montana cacumina linquit
Ac molem dira aspectu praetervolat altam
Torvaque considit cariosae atipite quercus?
Percontare aquilam! Simul hoc tamen ertie, blanda
Gaudeat amplexu quare Desdaemona Mauri,
Cynthia qualis amat tenebras argentea noctis.
Nempe Aquilo, radios acie quae sustinet ales,
Virgineum pectus nulla quod lege tenentur.
Sume igitur prudens fastus animosque, poeta:
Tu quoque iure tuo non ulla lege teneris.
Aurea cum versas mentis penetralibus orsa,
Perspicit haud alius, tecum quam magna volutes.
At populus contra quicquid veneratur et ambit,
Hoc tu praeteriens morosa silentia serras.
Namque negas volgo socium te sive furenti
Seu cupido seu ridenti seu turpe rudenti,
Nec miraris idem, nec opellae vis comes esse.
Compellant stulti: „Quonam, quo tendis, amice?
Hac iter est!“ Sed tu, surdus monitoribus, illue
Ferre pedem pergis, quo te rapit intima cordis
Cura. Tuus vigil ipse labor tibi maxima merces.
Hoc constanter eges, tamquam vitalibus auris;
Parta autem meditando obiectas pabula turbae.
Quae, nova semper avens, studio famulatur inani.
<Родословная моего героя, strophae ΧΙΙΙ—ΧΙV>