There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 X XII 

...At quaedam, memini, noctes vigilantur amarae:
      Ardentes oculi fletibns ora rigant,
Assiduis exest animum cruciatibus angor;
      Pulvinar calidum frigida dextra rapit
Contrectatque avide, digitos quatiente tremore
      Dum subito erigitur statque pavore coma...
Lymphato tandem furialis pectore clamor
      Erumpit, saevum dant fera verba sonum,
Nominaque, exciderant dudum quae sensibus imis,
      Turbida mens recolit balbaque lingua refert;
Sponte etiam occurrunt post longa oblivia voltus
      Illarum, forma quae placuere sua:
Fulgentes astant prisco candoris amictu —
      Lumina dulce natant, perfida labra trahunt —
Iamque iterum caperis, nolens fis credulus illis,
      Atque voluptatem percipis inde novam,
Quod datur obductum refricare et scindere volnus!
      Tunc me scripturum paenituisse iuvat.
Ipsa fatentis enim facit indignatio versum:
      Clam patrata olim, clam meditata cano.

Nequitias memorans, quas, cum deferbuit aestus,
      Stultitiae iuvenis nunc documeuta voco.
Fluxerit ut sterilis flos irreparabilis aevi,
      Flagitiorum haustus gurgite praecipiti,
Utque repugnarim, nulli conspectus amico —
      Heu cinctus fatuis paelicibusque vafris —
Utque modo errarim vanis terroribus actus,
      Spes modo alens vanas et simulacra petens.

Nec vereor celanda aliis committere chartae.
      Imo ego non timide dedecus omne noto,
Sorte datus iudex, non exorabilis ulli.
      Fucatos nudans, laudibus ipse carens.
Haec tamen her cie oculis ostendere dira modestis
      Relligiost nobis: des potiora, precor!




<Журналист, читатель и писатель (fragmentum)>