There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 IX XI 

Caeruleae fuscant nebulae discrimina rerum.
      Iam color omnis hebet debiliorque sonus.
Ac strepitu modo cuncta replens trepidatio vitae
      Fluxas per tenebras murmura caeca rotat,
Nocturnis tamen ut gyros ducentis in umbris
      Percipiant aures papilionis iter.
Flebile nescio quid mentem conturbat et angit:
      Omnia me penetrant excutiorque mihi...

Blande sopor, clubiae comitare silentia lucis
      Atque animum penitus membraque fessa riga;
Ambrosio perfunde, precor, languore quietis
      Me totum, curas pectoris, alme, levans!
Eripias sensus cunctos caligine merso:
      Pondus iners iaceam, nil memor ipse moi;
Naturae socier somnis, similemque sepulti
      Me tandem placido sorbeat illa sinu!




<Сумерки>