Fairytale left blue.png VIII X Fairytale right blue.png

Damna pudicitiae parce exprobrare puellae:
      Succubuit nimiis obruta forte malis
Vesanamque famem noctes perpessa diesque!
      Dummodo virgineus sit sine labe pudor,
       5Turbine Fortunae fractas quam saepe videmus
      Multa reluctari deflciente manu!
Vibrat in extremo quondam sic termite gutta
      Splendoremque poli combibit imbre suo;
Quam si concutimus, trepido certamine adhaeret,
       10      Gemmea, dum pendet, lapsaque turpe lutum.
In te, corruptor, culpa est auroque nefando!
      Lympha tamen caeno sic quoque pura subest,
Utque latex pinguem possit deponere faecem
      Emergatque nitens pristina baca, sat est,
       15Divinae lucis, qua sordes abluit omnes,
      Si mittit radium Phoebus amorve pius.




<Oh! n’insultez jamais une femme qui tombe!..>