Fairytale left blue.png VII IX Fairytale right blue.png

Aestibus hausta iacet sine fruge ubi inhospita tellus,
Torvus ut excubitor riget antaris, unica in orbe.

Hanc olim genuit rabies sitientis arenae,
Liventesque comas stirpemque imbuta venenost.

Ac simul incaluit, stillatur cortice virus,
Tum picis in vitreae lentescit vespere massas.

Non petitur volucri, saevis non tigribus arbos:
Funestae inmissus, ruit hinc iam pestifer Auster;

Et vaga frondosam nubes si forte rigavit,
Iste lue infectus calidam ferit imber arenam.

Misit homo tamen huc hominem, nutuque potentis
Paruit alter: abit, properat, cum luce reportat

Letiferam saniem siccam que in vimine frondem;
Albaque cum flueret gelidus per tempora sudor.

Tecta casae subiit fractusque resedit in ulva,
Mox servus miser ante pedes moriturus eriles...

At certa invictus tinxit rex tabe sagittas
Perniciemque trucem vicinis intulit oris.




<Анчар>