Fairytale left blue.png XIII XV Fairytale right blue.png

Ultima sedatis nubes remorata procellis,
      Per radians caelum sola vagaris adhuc
Solaque diffundens maestas caliginis umbras
      Tristitia nitidum laedis opaca diem!
 
Aethera cingebas densissima non ita pridem,
      Te percurrebat flammea rima minans,
Terrifiсoque polum complebas murmure rupta,
      Arentes terras imbribus exsaturans.
 
Iam satis est! cedas, abierunt tempora dextra:
      Laeta renidet humus, turbida fugit hiems,
Arboreasque comas mulcens liquida aura favoni
      Axe serenato te procul esse iubet.