Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png

Ne nimium, vates, tribuas popularibus auris:
      Plausibus et studiis quam cito finis adest!
Censuram nosces fatui turbaeque cachinnos:
      Haec quoque fer placidus propositique tenax.

Vita iuvet regem segrex te; libera planta
      Te rapiat propriae mentis ad arbitrium;
Impiger et dulces incudi reddere fetus
      Ingenii, meritis praemia nulla petas.

Praemia corde geris, iudex tibi maximus ipse.
      Quolibet asperior scripta probare tua.
Quae, siquidem auctori tetrico placuere, licebit.
      Allatret volgus, futtile more suo,
Sputa procax mittatque tuos, antistes, in ignes
      Lascive tripodas commoveatque sacros.


<Поэту («Поэт, не дорожи любовию народной...»)>