Fairytale left blue.png I III Fairytale right blue.png

Arce sedens caeli pater optime maxime noster,
      Nomen ubique tuum rite pieque colant;
Regna tua adveniant; lex sit tua sancta voluntas
      Non secus in terris atque per alta poli.
Quae nos sustineant hodie da pabula nobis
      Condonaque nefas, nos ut iniqua reis;
Auxilii nec nos inopes concede Maligno
      Tentandos, verum huic eripe succiduos.
Utque tibi rerum imperiumst ac summa potestas
      Et iubar aeternum, sic ego vera loquor.