There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quinquagesimum septimum
1588

 Progymnasma quinquagesimum sextum Progymnasma quinquagesimum octavum 

Praeceptor honesta imperat.

Personae:

Discipulus, Magister.

Discipulus
Summopere, maioremque in modum oro, uti hanc provinciam reos peragendi absentes, et alioqui tum in schola, tum extra scholam turbulentos, alteri velis imponere, qui eam explicet melius ac libentius.

Magister
Quid te movet, Paule mi, ut hoc tam flebili voce a me deposcas?

Discipulus
Plena est dedecoris.

Magister
Ne sic erumpas. Egone, aut ullus cui cum virtute est commercium, te facere iusserit quod sit plenum dedecoris?

Discipulus
Non quidem re, sed opinione.

Magister
Quorum tandem opinione?

Discipulus
Condiscipulorum meorum.

Magister
Tui condiscipuli nondum sapiunt: fugit eos ubi laus, ubi turpitudo sita sit. Quid igitur de hoc munere loquuntur et sentiunt?

Discipulus
Dicere nihil quidquam verentur, istos Corycaeos numerandos in proditoribus: non aquam aquae similiorem esse.

Magister
Nomina mihi de ista puerorum nequam colluvie aliquot.

Discipulus
Non recordor singillatim.

Magister
Unum saltem.

Discipulus
Toties hoc audivi de multis.

Magister
E schola non exibis, nisi unum mihi nominaveris, e quo caeteros extorqueam.

Discipulus
Magis me odiosum, et invisum reddam.

Magister
Sic agam, ut quidpiam super hoc abs te ad me perlatum non intelligant. Tantisper fac sedulo quod tibi imperavi. Tu assiduus in gymnasio, tu discendi studiosus, tu probus es adolescens, et animo meo charus egregie: ideo te ante alios delegi, cui hoc mandarem. Agitavi hanc rem in corde meo, et nollem haerere in te peccatum: haerebit si auctoritati meae non parueris.

Discipulus
Quando constanter id mihi praecipis, oratione et auctoritate tua victus, petitione desistam. Te rogo tamen, ut honori et rationibus meis consulas.

Magister
Sollicitudinem istam abs te remove.

Notae


1 ISTOS CORYCAEOS: Qui sint Corycaei, et unde hoc illis nomen, docebit copiose Paroemiographus, proverb. Corycaeus auscultavit: ne frustra paginas impleamus. Quod autem plerique eosdem appellant syndicos, parum proprie loquuntur. Sunt enim Syndici advocati, qui ut patroni ad communem caussam defendendam mittuntur, et συνδικεῖν verbum idem quod συνηγορεῖν: ac si syndicari verbum fingas pro defendere, et patrocinium praestare. Sunt etiam syndici civitatum, et advocati et defensores iuris publici: quasi in caussam publicam communiter incumbentes, Budaeus in Pandect.