There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quinquagesimum octavum
1588

 Progymnasma quinquagesimum septimum Progymnasma quinquagesimum nonum 

Pueri multandi verberibus,

Personae:

Pater indulgentior, Magister severior.

Pater
Queritur Augustinulus meus, se in ludo saepissime abs te vapulare: quem quidem non mihi narrare somnia, e fletu rubentes oculi testantur.

Magister
Si filius tuus iuste vapulat, noli quaerere, rarone an saepe.

Pater
Atqui nec iuste videtur caedi, nec moderate: sed inique et inhumaniter, si tam frequenter. Nam cui toties imponendae sunt plagae, ei posteriores semper graviores imponuntur: quae autem flagitia tam crebra filius iste meus, probus utique et diligens puer admittere possit, non intelligo.

Magister
Amor caecus est, is facit, ut puerum meliorem, et in discendo alacriorem existimes, quam ego experior quotidie. Ingenium sane non deest illi, voluntas deest. Quod ad verberum atrocitatem attinet, hoc tantum respondebo tibi, me adhuc intra limitem saeuiisse: petoque a prudentia tua, ut mihi potius fidem habeas quam pueris, qui levissima de caussa mentiuntur facillime, et cum virgas ac verbera impense oderint, nunquam iusta animadversione punitos se confiteri solent.

Pater
Quaeso, Magister, sine me paucis oppugnare hunc morem vestrum caedendi pueros, et si possim, sceptrum istuc tuum, virgam, inquam, extorquere tibi de manibus.

Magister
Patiar equidem te disserere adversum nos quae lubet: si tu etiam pati vis, me consuetudinem nostram tam antiquam, usitatam, et necessariam defendere, quaeque mihi in mentem venerint contra respondere.

Pater
Optimum et aequissimum est, audire vicissim quem accuses.

Magister
Clavam Herculi hodie nunquam extorseris, futurumque est, ut tu magis posthac flagellum ad multandos liberos in manus sumas, quam mihi, ut id abiiciam persuadere contendas.

Pater
Tu fortasse eloquentia tua confidis, qua me supplantes: ego veritate sola nitor, illam mihi comitem et adiutricem adversus te duco.

Magister
Ausculto, dic virorum optime.

Pater
Pulsare pueros, sive id a Magistro, sive a paedagogo, sive a parente fiat, deforme est: quoniam mancipia et bestiae, quae aliter ad officium faciendum adduci non possunt, non ingenui, et filii, teneraeque aetatis alumni, et discipuli verberibus sunt urgendi. Animum liberalem plagae servilem infractumque efficiunt, qui dum omnia timet, nihil audet eximium, sequiturque desidia et inertia, quibus corpus quoque elanguescit atque conficitur. Similiter pueris immoderata severitas, ut novellis stirpibus nimia siccitas nocet. In equulos, et vitulos calcaribus, stimulis, verberibus non utimur: cur in pueros utimur? Quin et adulti boves, si acrius stimulis subigantur, iuga persaepe detrectant, et fraenorum iam patientes equi, si crebrius verberentur, percontumaces, pavidique, blanda autem manu attrectati, generosi et audaces redduntur. Inter canes item ii nobiliores, quos blanditiis, et licentia quadam excurrendi potius, quam minis et verberibus venatores educarunt. Simile quiddam in hominibus accidere credendum est. Contra vero in asinos, quoniam abiectissimae naturae, pigerrimaeque animantes sunt, si ex iis utilitatem capere studemus, fustes et flagella solemus expedire. Sic prorsus agrestibus et virilibus ingeniis faciendum, quorum vitia non ut frondes tenerae stringendae, sed ut spinae et rubri penitus succidenda sunt. Quid, quod multa vapulantibus dictu deformia, ac maximae verecundiae futura vel dolo re, vel motu solent accidere? Haec porro non ideo dixerim, quod existimem solutam ac liberam pueritiae ad omnia voluntatem esse oportere, neque ullam ipsi poenam irrogandam, quam ad delicta nimio plus propensam et lubricam esse non me fugit: sed ut mitis quaedam et moderata poena, cum iudicio prudentiaque, tanquam lene medicamentum ad ipsius curanda vulnera morbosque sanandos adhibeatur: quo fiet, ut longe melius, longeque facilius a suis vitiis ad studium amoremque virtutis traducatur, neque Magistros odio prosequatur ut carnifices: sed amet ut parentes. Possit igitur non stultus ludimagister, si quid bene fecerint pueri, aliquando commendare: si quid erraverint, dissimulare: nonnunquam blande emendare, et cum laudationibus castigationes permiscere, munusculis etiam et crustulis interdum eos ad diligentiam allicere: celebrare eos qui probitate et scientia claruerunt, detestari autem, qui veluti muta pecora vitam silentio transierunt. Condiscipulos item peccantes coram ipsis reprehendere, et recte facientes praedicare, mirum in modum proderit. His ego similibusque modis plus profectum iri apud adolescentulos putarem, quam atrocibus minis assiduisque verberibus. Non nescis quid Terentius tuus quodam loco sentiat: Pudore et liberalitate, inquit, satius esse credo retinere liberos quam metu. Nec Plutarchi auctoritatem contemnis, cuius verba memini e libello de instituendis liberis. Non verberibus aut contumeliosa tractatione, sed verbis et adhortationibus ad liberalia studia pueri adducendi sunt. Torpent enim et abhorrent a laboribus, partim ob dolores plagarum, partim ob contumelias. Apud ingenuos laudationes vituperationesque plus valent: illae ad pulchra incitantes, hae a turpibus arcentes.

Magister
Plurane tenes memoria?

Pater
Etiam, haec enim sequuntur ibidem. Alternis porro increpationes et collaudationes sunt adhibendae, ut et cum exultant animi, reprehensionibus etiam ad pudorem redigantur, et cum deiecti sunt, rursus laudibus erigantur. Imitandaeque in hoc genere nutrices, quae infantes cum ad fletum provocarunt, rursum ut consolentur mammam praebent.

Magister
Miror te patrem non paterne, sed materne filii caussam agere, et esse animo tam indulgenti in puerum; nec illud etiam ex eodem auctore adducere voluisse, quod iis quae recitasti proximum est: Vidisse se, ait, parentes, quibus nimius amor in caussa fuerit, ne vere amarent. Sententiae tuae in speciem gravi et prudenti communis omnium gentium consuetudo reclamat, et sapientes hunc modum caedendi pueros plane suadent, et sacrosanctae literae, quarum apud me non paulo maior quam omnium poetarum, oratorum, philosophorum est ad persuadendum vis atque auctoritas, non uno loco virgarum, flagellorumque meminerunt. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo. Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera illius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. Qui parcit virgae, odit filium. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae eradicabit eam. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.

Pater
Obruis me testimoniis.

Magister
Quid si nullum omitterem? Magis id diceres. Itaque D. Augustinus in libris Confessionum, quod socordior esset in discendo, se vapulasse, idque sibi profuisse narrat. Apud Lacedaemonas vituperationem subibat pater, si filium a Magistro percussum et conquerentem non iterum percussisset. Quod si hoc saeculo valeret, melius forsitan ageretur cum Repub. tam perditam ac rebellem iuventutem non haberemus: nec tot facinorosi atque pestiferi cives existerent. Persuadere sibi omnino et parentes, et praeceptores debent, nisi principiis anteverterint, puerosque flexerint, dum flecti possunt, fore, ut aliquando ex iis dolorem ingentem capiant, a quibus gaudium voluptatemque exspectabant: et id est quod sanctae Scripturae oracula vaticinantur. Caeterum ista verberatione utendum est moderate, hec?? quavis, etiam levissima de caussa, nisi si frequenter committant, quamvis inre levi: vitiosa enim consuetudo contrahitur, et a parvis delictis non punitis ad maiora fit progressio. Submovendi meo quoque iudicio a scholis qui verberando voluptatem sentiunt, omnemque culpam capitalem faciunt: nec magis parcendum pueris quam canibus existimant. Cavendum etiam, ne irati quenquam plagis multemus: ira quippe mediocritatem servare non potest: et ne caput, caeterasque principes ac vitales humani corporis partes laedamus, unde valetudini incommodum generetur. Si quis erit tam liberali ingenio, ut literas et virtutem ultro diligat, verecundus, maioribus obediens, labores non recusans, aliquando tamen peccans (quis enim vel sapientissimus nunquam ulla in re offendit?) hic blande, et dulci quodam modo corrigendus erit, ne ad iracundiam provocetur, et pusillo animo fiat. Si qui vel reprehensionibus, vel verberationibus, magis, tanquam saxa indurescant, iis pulsandis supersedendum est. Quamobrem non est interdicendum Magistris hoc poenae sumendae genus: sed si per semetipsos non vident, admonendi sunt, ut modum servent, sciantque et quibus, et quando, et quantum poenarum infligendum.

Pater
Obstruxisti mihi os: serva institutum tuum. Si in posterum puer meus de te questus fuerit, Lacedaemonius illi fiam: iterum verberabo, ut conqueri desinat: et cum me approbare sciat quidquid tu feceris, si effugere verbera concupiscat, cupidius ad studia sua incumbat.

Magister
Tali patre nihil laudabilius.

Notae


1 QUAE AUTEM FLAGITIA: Flagitium peccatum est ab aliqua animi mollitia, aut ignavia profectum, quod dedecus et turpitudinem affert: scelus autem vel cum aliqua crudelitate et caede, vel cum impietate coniunctum est. Itaque libidines flagitiosas dicimus: et flagitiosam vitam: et militem flagitium admisisse, qui locum non tenuit, qui hostem extimuit, qui fugit, etc. Non esse cedendos pueros vult Quintil. extremo cap. 3. lib. 1. cuius ratiunculae haud magnum pondus habent. Cur autem ibi potissimum receptum sit virgis afficere pueros, ubi afficiuntur, in ea scilicet parte corporis, vide Rhodigin. lib. 4. cap. 8.

2 SCEPTRUM ISTUC TUUM: Martialis ad magistrum ludi epigramma hoc est lib. 10.

Ludimagister parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati,
Et delicatae diligat chorus musae:
Nec calculator, nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.
Albae leone flammeo calent luces,
Tostamque fervens Iulius coquit messem.
Scuticaque loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
Ferulaeque tristes Sceptra paedagogorum
Cessent, et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.

3 IN EQUULOS ET VITULOS: Nunquidnam, aequum est ignavius homini et durius imperandi??, quam imperatur animalibus malis? Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister: fit enimformidolosus et contumax, nisi eum tactu blandiente permulseris. Idem facit venator, qui instituit catulos vestigia sequi, quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras. Nec crebro illis minatur; contunditur enim animus, et quidquid est indolis comminuitur trepidatione degeneri: nec licentiam errandi vagandique passim concedit. Seneca de Clement. lib. 1. cap. 16.