There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quadragesimum nonum
1588

 Progymnasma quadragesimum octavum Progymnasma quinquagesimum 

Astutia puerilis.

Personae:

Magister, Puer.

Magister
Quo tandem res evadet? Quamobrem non desinis tu novissime huc te conferre?

Puer
Non audivi campanae pulsum.

Magister
Ego tibi nolam ad aurem alligandam, eamque pulsandam curabo sub horam septimam ante meridiem, et sub primam post meridiem, si quidem ita obsurduisti. Quid autem est, quod istum quadrimum fraterculum tuum nunquam adducis tecum, nisi cum reddere praescripta nescis, aut tardius venis?

Puer
Mater illum saepius non dimittit.

Magister
Mater non dimittit? Quare tunc dimittit, cum, ut dixi, ultimus et imparatus ades?

Puer
Nescio.

Magister
O puerum versutum: at ego haud nescio. Eho dic mihi, mandatne tibi mater, ut trahas tecum pusionem istum?

Puer
Aliquando.

Magister
Mandavitne hodie?

Puer
Non.

Magister
Cur ergo hodie ducis?

Puer
Ipsemet duci voluit.

Magister
Postquam tu scilicet voluisti. Responde amplius. Numquid ego te unquam percussi, quando fratre isto parvulo comitatus venisti, et sero intrasti?

Puer
Nunquam.

Magister
Quare?

Puer
Fortassis propter vociferationes, et eiulatus quibus paene dirumpitur, cum me flentem, solventemque ligulas ad plagas accipiendas intuetur.

Magister
Itane? Haec, haec, non alia ratio est cur ducas tecum: nempe ut pro tuo capite clamet ipse insolentissime, ex sympathia videlicet, et ego eius, si minus tui, miseratione commotus, cruciatum tibi remittam. Nonne etiam id ipsum ut faceret tu docuisti?

Puer
Non docui.

Magister
Habes pium et utilem fraterculum, qui te toties perditum conclamatumque servavit. O calliditatem. Iam edico tibi, si in posterum non adfueris in gymnasio citius, poenas dependes, seu adduxeris fratrem, seu non adduxeris. Quod si ille clamitare non cessaverit, eum una tecum flagris fervere faciam.

Puer
Ad horae ipsum articulum adero.

Notae


1 EX SYMPATHIA VIDELICET: συμπάσχω simul patior, simul afficior, compatior, coafficior, consentio, id est, simul sentio aliquid. Hinc συμπάθεια consensus in affectu seu affectibus, convenientia affectuum. Cicer. 2. de divinat. sic expressit hoc abstractum. Qua ex cognatione naturae, et quasi concentu atque consensu. Item, convenientia et coniunctio naturae. Compatior tibi, latine, miseret me tui, vicem tuam doleo, tua caussa doleo, moveor, capior misericordia cum tuum infortunium considero, dolorem e rebus tuis capio, moleste fero casum tuum, excruciat me valetudo tua.