There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quinquagesimum
1588

 Progymnasma quadragesimum nonum Progymnasma quinquagesimum primum 

Somnus in gymnasio.

Personae:

Fabiolus, Erastus.

Fabiolus
Rabiosulum te autumo.

Erastus
Quam ob caussam?

Fabiolus
Quod me modo fodicas, modo vellicas, modo pugnum in latus meum incutis.

Erastus
In laneum latusculum tuum. Cur dormitas? Non decet hoc in schola.

Fabiolus
Mihi sic usus est: tu ut tibi opus est facto, ita facito. Tua quid refert?

Erastus
Mea quidem aliquantum, tua vero permultum. Nam si te dormire sivero, doctor me quoque ut infidelem custodem supplicio prosecuturus est.

Fabiolus
Itane est?

Erastus
Itane est? Etiam, dormitator, ita est.

Fabiolus
Permitte ut dormiam. Quomodo nunc est, aliter fieri non potest.

Erastus
Istam a magistro veniam pete.

Fabiolus
Irrides? Quasi tu dicas: pete ab atroci cane ut te mordeat: sua sponte mordebit.

Erastus
Ego profecto non feram, non patiar, non sinam ut dormias: usque et usque molestus ero: etiam acicula, en, te compungam, ut clames, teque ipsum ut sorex tuo indicio prodas.

Erastus
Heu, mitte me: vicissim indulgebo, si te somniculus corripuerit.

Erastus
Hanc abs te gratiam nolo.

Fabiolus
Tamen.

Erastus
Iam reddenda erit e memoria hesterna praelectio: excute somnum, frica paulum oculos, et relege quae edidicisti. Nisi faxis, a tergo, supra caput, ante oculos vindicta est.

Fabiolus
Quid relege? Nihil edidici.

Erastus
Tum tu ipsa es miseria.

Fabiolus
Non exiget a me quidquam hac luce: non enim omnes, id quod scis, quotidie recitare possumus, prae multitudine.

Erastus
Ponamus exigere: quid dices?

Fabiolus
Doce tu me quid dicendum.

Fabiolus
Pulchre dictum. Egone doceam te mendacem fieri? Nihil attraxit funis tuus.

Fabiolus
Actum est, verberabor, recitare non potero. Quid ergo proderit mihi si vigilem? Uno dolore duo peccata expiabo: dormiam rursus.

Erastus
Dormi dormi, nihil moror. Si Magister me obiurgaverit, narrabo quid fecerim, quid dixerim tibi: quid tu contra responderis.

Fabiolus
Tantum ne me expergefacias. Si etiam hodie vapulavero, non moriar.

Erastus
Quae tibi verberatio fauste, ac feliciter eveniat, mi Fabiole.

Notae


1 PONAMUS EXIGERE: usus verbi huius est in rebus controversis, cum videlicet dicimus, ponamus ita esse, faciamus esse, fac potuisse, sit ita, esto ut tu dicis: pro quibus barbari, praesupponamus quod ita sit. Ponamus casum, ponamus quod sit, concesso, dato, posito quod acciderit.

2 NIHIL ATTRAXIT FUNIS: Ab iis ductum proverbium, qui hamato funiculo pisces captant, et nullos tamen capiunt.