Fairytale left blue.png XVII XVIII Fairytale right blue.png

XVII. - MATER ad H. Pistelli

Neque fani tacitam umbram pede tempto resonanti,
neque vastas inhio tura per alas vaga et auro
rigidum flaminis ostrum. Quis amaras mihi curas levet? ecquem adloquar aeger?
580 periitne adlacrimanti angulus umbrae tremebunda
mihi iam lampade nutans? Ubi flores quibus arae redimitae redolebant?
ubi longum puerorum melos, ut cum radioso
nemus imbri strepit ingens?
585 Ibi velo caput atram per opacum undique murmur
misere nostra viderem redimentem mala blanda
redivivam prece matrem.