Fairytale left blue.png XVII XIX Fairytale right blue.png

XVIII. - PRECATIO

Magne Deus, si te moriens tacito ore vocavit
    cum circum fierent omnia muta pater,
590 et si te extrema quaesivit mater in umbra
    parva prole oculos iam fugiente vagos,
hos animos placida tandem solare quiete:
    huc patrem et matrem nunc sine ferre pedem.
Nil opus immitis violari iura sepulcri:
595 umbrae concedant huc vel uterque leves.
Aegra vel adloquiis tacitis haec corda leventur:
    audiat et matris verba patrisque soror.