XVI. - AD GASPAREM FINALIUM

Fairytale left blue.png XV XVII Fairytale right blue.png

XVI. - AD GASPAREM FINALIUM

HOSPITEM PATERNUM

Non mi cruenta dextera cuspide
565 armata sero conscia lumina
    expavit, aut paliente dirus
        exagitor gladiator umbra. Atqui cruenti somnia pulveris
indigna crebro tardus odor premit
570 caecaeque, Finali, tenebrae
        sanguinea mihi luce fulgent: nec excitatum leniter obstrepens
solatur ornus nec proprio boves
    in colle candentes sonansve
575 passeribus nemus omne circum.