Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/9

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

terlocutorias quam diffinitivas. Tertia. Quot modis iudex potest delatum habere suspectum et super quibus potest ferre sententiam. Quarta. Quomodo sit sententia ferenda super personam. sed immunem totaliter. Quinta. qualiter sit ferenda super delatam et diffamatam generaliter. Sexta. qualiter super delatam. diffamatam quaestionibus tamen et tormentis exponendam aliqualiter. Septima. qualiter super suspectam de illa haeresi leviter. Octava. Qualiter super suspectam vehementer. Nona. qualiter super suspectam violenter. Decima. Qualiter est ferenda super diffamatam et suspectam insimul et communiter. Undecima. Qualiter super confessam illam haeresim sed non relapsam et paenitentem. Duodecima qualiter super confessam haeresim et paenitentem sed relapsam probabiliter. Tredecima. Qualiter super confessam et impaenitentem. sed relapsam realiter. Quartadecima. qualiter super confessam haeresim et impaenitentem atque relapsam certitudinaliter. Quintadecima. Qualiter super non confessam sed convictam de haeresi legitimis testibus et alias iudicialiter. Sedecima. qualiter super convictam sed fugitivam vel se absentantem contumaciter. Decimaseptima. Qualiter super delatam ab alia malefica incinerata. sed non confessam. Decimaoctava. Qualiter super delatam non maleficia inferentem sed tollentem. Decimanona. Qualiter super sagittarios maleficos. armorum incantatores. et quoscumque nigromanticos. Vicesima super obstetrices maleficas omnes alias in maleficiis excedentes. Concludendo de remedio appellationis ubi delata quaecumque ad illud confugeret. quid iudici ecclesiastico seu civili sit faciendum.


 Prima quaestio in ordine.

UTrum asserere maleficos esse sit adeo Catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit haereticum. Et arguitur quod non sit Catholicum quicquam de his asserere. XXVI. q. V. epi. Qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve transmutari. aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore. pagano et infideli deterior est. Talia autem cum referuntur fieri a maleficis ideo talia asserere non est Catholicum sed haereticum. Praeterea nullus effectus maleficialis est in mundo. Probatur. Quia si esset operatione daemonum fieret. Sed asserere quod daemones possint corporales transmutationes aut impedire aut efficere non videtur Catholicum. quia sic perimere possent totum mundum. Praeterea omnis alteratio corporalis puta circa infirmitates aut sanitates procurandas reducitur in motum localem. patet ex septimo physicorum. Quorumcumque est motus caeli. Sed daemones motum caeli variare non possunt. Dionysius in epistola ad Polycarpum. Quia hoc solius Dei est. ergo videtur quod nullam transmutationem ad minus veram in corporibus causare possunt. et quod necesse sit huiusmodi transmutationes in aliquam causam occultam reducere. Praeterea sicut opus Dei est fortius quam opus diaboli. ita et eius factura. Sed maleficium si esset in mundo esset utique opus diaboli contra facturam Dei. ergo sicut illicitum est asserere facturam superstitiosam diaboli excedere opus Dei. ita illicitum est credere ut creaturae et opera Dei in hominibus et iumentis valeant vitiari ex operibus diaboli. Praeterea id quod subiacet virtuti corporali non habet virtutem imprimendi in corpora. Sed daemones subduntur virtutibus stellarum quod patet ex eo. quod certi incantatores constellationes determinatas ad invocandum daemones observant. ergo non habent virtutem imprimendi aliquid in corpora. et sic multominus maleficae. Item daemones non operantur nisi per artem. Sed ars non potest dare veram formam. unde in. c. de mineris dicitur. Sciant auctores alchimiae species transmutari non posse. Ergo et daemones per artem operantes veras qualitates sanitatis aut infirmitatis inducere non possunt. sed si vere sunt habent aliquam aliam causam occultam absque opere daemonum et maleficorum. Sed contra in decre. XXXIII. q. I. si per sortiarias atque maleficas artes non numquam occulto iusto Dei iudicio permittente et diabolo praeparante. etc. loquitur de impedimento maleficiali