quo ad actus coniugales tria concurrere. scilicet maleficam. diabolum et Dei permissionem. Praeterea fortius agere potest in id quod est minus forte. Sed virtus daemonis est fortior virtute corporali. Job. XLI. Non est potestas super terram quae ei valeat comparari. qui creatus est ut neminem timeret. Responsio. Hic impugnandi sunt tres errores haereticales quibus reprobatis veritas patebit. Nam quidam iuxta doctrinam. sancti Tho. in. IIII. di. XXIIII. ubi tractat de impedimento maleficiali conati sunt asserere maleficium nihil esse in mundo nisi in opinione hominum quae naturales effectus quorum causae sunt occultae maleficiis imputabant. Alii qui maleficos concedunt sed ad maleficiales effectus illos tantummodo imaginarie et phantastice concurrere asserunt. Tertii qui effectus maleficiales omnino dicunt esse phantasticos et imaginarios. licet daemon cum malefica realiter concurrat. Horum errores sic declarantur et reprobantur. Nam primi omnino de haeresi notantur per doctores in. IIII. praefata di. praecipue per sanctum Tho. in. III. ar. et in corpore. q. dicens illam opinionem esse omnino contra auctoritates sanctorum et procedere ex radice infidelitatis. Quia ubi auctoritas scripturae sacrae dicit quod daemones habent potestatem supra corporalia et supra imaginationem hominum quando a Deo permittuntur. ut ex multis scripturae sacrae passibus notatur. Ideo illi qui dicunt maleficium nihil esse in mundo nisi in aestimatione hominum. Etiam non credunt esse daemones nisi in aestimatione vulgi tantum ut terrores quos homo sibipsi facit ex sua aestimatione imputet daemoni. Et quod etiam ex imaginatione vehementi aliquae figurae apparent in sensu tales quales homo cogitat quod et tunc creduntur daemones videri dicamus vel etiam malefici. Et quem haec vera fides repudiat per quam angelos de caelo cecidisse et daemones esse credimus. Ideo et fatemur ipsos ex subtilitate suae naturae multa posse quae nos non possumus. Et illi qui eos ad talia facienda inducunt malefici vocantur. haec ibi. Quia vero infidelitas in baptisato haeresis nominatur ideo tales de haeresi reprehenduntur. Alii duo errores daemones et eorum naturalem potentiam non negantes sed inter se quo ad effectum maleficialem et ipsam maleficam dissidentes inquantum unus concedit maleficam realiter cooperari ad effectum non tamen verum sed phantasticum. Alter vero per contrarium effectum realem in laeso concedens sed maleficam phantastice putat cooperari. Fundamentum erroris ex duobus passibus canonis. qui habentur. XXVI. q. V. epi. sumpserunt. ubi primo reprehenduntur mulieres quae credunt se cum Diana vel Herodiada nocturnis horis equitare. Inspiciatur ibi canon. Et quia saepe phantastice et imaginarie talia solummodo fiunt. ideo et illi errantes de omnibus aliis effectibus ita fieri iudicant. Secundo. Quia ibi continetur quod qui credit vel asserit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem quam a Deo omnium creatore. infidelis est et pagano deterior. Unde propter hoc quod ibi dicitur deteriusve immutari dicunt illum effectum non esse realem in maleficiato sed tantummodo phantasticum. Sed quod hi errores haeresim sapiant et contra sanum intellectum canonis militant. ostenditur primo tam per legem divinam quam etiam ecclesiasticam et civilem. et hoc in generali. demum in speciali verba canonis exprimendo licet etiam in sequenti quaestione clarius hoc deduceretur. Nam lex divina in plerisque locis praecipit maleficas non solum esse vitandas sed etiam occidendas. cuiusmodi poenas non imponeret si non veraciter et ad reales effectus et laesiones cum daemonibus concurrerent. Mors enim corporalis non infligitur sine corporali et gravi peccato licet aliud de morte animae quae ex phantastica illusione seu etiam temptatione oriri potest. Haec est sententia sancti. Tho. in. II. distin. VII. in quaestione. An uti auxilio daemonum sit malum. Nam Deuteron. XVIII. praecipitur omnes maleficos et incantatores interfici. Levitici etiam. XIX. dicitur. Anima quae declinaverit ad magos et ad ariolos et fornicata fuerit in eis ponam faciem meam contra eam et interficiam eam de medio populi mei. Et iterum. XX. Vir vel mulier in quibus pythonicus vel divinus spiritus fuerit moriatur lapidibus obruent eos. Et dicuntur pythones in quibus daemon operatur miros effectus. Praeterea haec sunt quod propter hoc peccatum Ochozias infirmus mortuus fuit. IIII. Reg. I. et Samuel. II. paralipo. XXII. Divinorum denique eloquiorum tractatores quid aliud in eorum scriptis super. II. disti. VII. et VIII. tradiderunt de potestate daemonum et magicis artibus eorum scripta inspiciantur cuiuscumque doctoris super. II. li. sen. et inveniet nullo discrepante magos et maleficos virtute daemonum permittente Deo miros effectus non phantasticos posse producere. Taceo de variis aliis locis in quibus sanctus Tho. diffuse de huiusmodi operibus pertractat ut in summa contra genti. li. III. c. I. et. II. in prima parte. q. CXIIII. ar. IIII. Et in secunda secundae. q. XCII. et. XCIII. Inspiciantur denique postillatores et glossatores de magis pharaonis. Exodi. VII. Inspiciantur et dicta Augustini. XVIII. de civitate Dei. ca. XVII. Et in secundo de doctrina Christiana. Similiter aliorum
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/10
Haec pagina emendata est