doctorum quibus omnibus contradicere valde absurdum est nec a vitio haeresis excusari potest immo in iure haereticus censetur quicumque errat in expositione sacrae scripturae. XXIII. q. I. haeresis. Et quicumque aliter sentit de his quae fidem concernunt quam Romana tenet ecclesia. et cetera et. q. Haec est fides quod denique contra sanum intellectum canonis militant ostenditur per legem ecclesiasticam. Nam et canonum doctores super. c. Si per sortiarias et maleficas artes. XXIIII. q. I. et extra de frigidis et maleficiatis. quid aliud praetendunt nisi de maleficiali impedimento circa actus coniugales declarare quomodo dirimit contractum aut contrahendum matrimonium. Dicunt enim sicut et Tho. in. IIII. ubi supra. quod si maleficium superveniat matrimonio ante carnalem copulam. tunc si est perpetuum impedit et dirimit matrimonium contractum. cuiusmodi sententia non daretur super illusorium et phantasticum effectum ut de se patet. Videatur Hosti. in summa copiosa. similiter Gotfri. et Raimundus qui etiam nullibi leguntur difficultasse. An talis effectus posset censeri imaginarius et non realis. sed hoc tamquam per se notum relinquebant. Et quomodo posset censeri perpetuus vel temporalis declarant si post triennium duraret nec dubitabant an imaginarie per maleficam seu illusorie intromitteretur. Sed quod vere et realiter potest talis defectus procurari virtute daemonis propter pactum cum eo initum. vel etiam per ipsum daemonem absque malefica. licet hoc rarissime fiat in ecclesia ubi sacramentum matrimonii meritorium existit. sed quod inter infideles hoc contingat hoc est quia iusto titulo illos possidere se cernit ut Petrus de Palude in suo quarto recitat de sponso qui desponsaverat idolum et nihilominus contraxerat cum quadam iuvencula. quam tamen cognoscere non potuit propter diabolum qui semper se in corpore assumpto interposuerat. cum tamen in ecclesia diabolus conatur potius per maleficas propter suum lucrum in perditionem animarum tales effectus intromittere. et qualiter hoc facere potest et quibus mediis inferius declarabitur. ubi de septem modis nocendi hominibus per consimiles effectus tractabitur. Ex aliis etiam quaestionibus quas theologi et canonistae circa hanc materiam movent hoc idem patet. discutientes quomodo possit tolli et an licitum sit per aliud maleficium tollere et quid si malefica mortua sit per quam maleficium est immissum. De quo casu Gotfridus in sua summa mentionem facit. de quibus in quaestionibus tertiae partis patebit. Cur denique tam diligenter canonistae varias poenas promulgassent distinguendo de occulto et manifesto peccato maleficorum seu potius divinatorum cum noxia superstitio varias habeat species ut si notorium sit eucharistia denegetur. Si occultum paenitentia. XL. dierum. de conse. di. II. pro dilectione. Item si clericus quod deponendus et in monasterio detrudendus. Si laicus excommunicandus. XXVI. q. V. Non oportet. Item quod tales infames debeant censeri et qui ad eos concurrunt immo nec ad accusationem debent admitti. II. q. VIII. quisquis nec. Sed et per legem civilem hoc idem ostenditur. Nam Adson in summa super. IX. libro Codicis Rubrica de maleficis. l. post Corneliam. de siccariis et homicidiis dicit. Sciendum quod omnes illi quos vulgus maleficos vocat et etiam illi qui artem divinandi sciunt patiuntur capitalem poenam. ut. l. nemo. C. de maleficis. Item inferunt poenam. l. culpa. l. nullus. Hae enim leges his verbis utuntur. Nemini permittitur divinare alioquin supplicium capitis gladio ultore feret prostratus et subdit. Sunt et alii qui arte magica vitae innocentum insidiantur animos mulierum ad libidinem flectunt. et hi bestiis obiciuntur ut eo. C. l. multi. Decernunt etiam leges quod ad eorum accusationem quilibet admittatur sicut et canon. in ca. in favorem fidei. libro. VI. de haere. Unde subditur ibidem Ad hanc accusationem quilibet admittitur quasi in crimine laesae maiestatis. Ipsam enim prope modum pulsant maiestatem divinam. Item quod quaestionibus ad interrogandum subiciantur subdit. Et quilibet nulla dignitate obstante quaestioni subicitur et qui convincitur vel si denegat facinus suum sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas dignas suo facinori ut eo. C. l. si ex. etc. Nota quod olim duplici poena tales plectebantur. capitis et ungulis ad dilacerationem corporis seu ad devorandum bestiis obiciendo. Iam autem cremantur forte propter femineum sexum. Item prohibent participationem. Unde subditur. sed nec permittantur tales ad limen alterius accedere alioquin concremantur bona. nec aliquis debet eos suscipere vel consulere alioquin deportantur in insulam et omnia bona publicantur. Hic notatur poena exilii cum amissione omnium bonorum qui tales consulunt aut suscipiunt. Has poenas ubi praedicatores populis et rectoribus terrarum publicant. plus adversus maleficas quam ex aliis scripturarum allegationibus marcescunt. Praeterea et per leges commendantur qui eorum maleficiis obstant. Unde ubi supra. l. eorum. Alii autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur. non poena sed praemio digni sunt. Qualiter autem sit licitum talia impedire inferius patebit ut prius tactum est. Omnia autem haec negare aut frivole illis
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/11
Haec pagina emendata est