Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Approbatio | Quaestio Prima |
[ 7 ]
SUper bullam ergo Innocentii octavi adversus haeresim maleficarum novissime emanatam quaestiones quadraginta octo discutiendae. tria principaliter habent declarare. Primo originem. secundo progressum. tertio finale remedium. Originem quo ad multiplicationem. finale remedium quo ad illius haeresis exterminium. Prima pars super tria quae ad maleficialem effectum concurrunt. ut sunt daemon. maleficus et divina permissio. continet in numero quaestiones decem et octo. quarum quattuor super potentiam daemonis reliquae super eorum opera. Est autem prima et totius operis introductoria. An asserere maleficas esse ita censetur Catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit haereticum. Secunda an Catholicum sit asserere. quod ad effectum maleficialem. semper habeat daemon cum malefico concurrere. vel quod alterum sine adminiculo alterius talem effectum possit producere. Tertia an Catholicum sit asserere. quod huiusmodi effectus per incubos et succubos daemones sic procurantur. quod etiam veri homines in multiplicationem et originem maleficorum per tales daemones procreantur. Quarta quaestio. an Catholicum sit asserere quod actus incuborum et succuborum daemonum tantummodo infimis spiritibus conveniat. Quinta an quoquo modo possit Catholice censeri. quod origo et multiplicatio maleficorum operum ex influentiis procedat corporum caelestium. absque adminiculo daemonum. Seu a substantiis separatis ut sunt motores orbium caelestium. Seu etiam a malitia hominum concurrente ad voces et verba quacumque virtute stellarum. Sexta quo ad maleficos cum daemonibus concurrentes. Cur mulieres amplius inveniuntur hac haeresi infecte quam viri. Cuiusmodi etiam mulieres prae ceteris sunt involute declaratur per quinque sequentes quaestiones. Septima an maleficae virtute daemonum mentes hominum ad odium vel amorem inordinatum incitare valeant. et de modo proponendi huiusmodi materiam in sermonibus ad populum. Octava an generativam potentiam seu actum venereum impedire et maleficiare possunt. cum quadam incidentali quaestione. cur interdum actus ille impeditur respectu unius et non respectu alterius personae. Nona an praestigiosa illusione membra virilia quasi sint a corporibus evulsa auferre solent. cum certis aliis annexis difficultatibus. Decima an homines in bestiales formas possint transmutare. cum incidentali alia difficultate. Undecima de obstetricibus maleficis conceptus in utero et extra diversi modae interimentes. Duodecima super permissionem divinam quae ad daemonem et maleficam habet concurrere. An divinam permissionem in his operibus maleficarum commendare ita sit Catholicum quod eius oppositum. scilicet illam redarguere omnino sit haereticum. Tredecima etiam incidentalis super duas divinas permissiones. circa casum diaboli et primorum parentum. ex quibus cuncta maleficorum opera iuste permittuntur. Quartadecima an praemissis non obstantibus peccata maleficorum graviora sint peccatis malorum angelorum et priorum parentum. et est tota materia praedicabilis. cum declaratione quod gravissimas mererentur poenas etiam in praesenti ultra omnes flagitiosos mundi. Quintadecima an propter peccata maleficorum innoxii saepe maleficiantur. Sextadecima. an haeresis maleficarum omnes alias superstitionis species excedat. Decimaseptima est declarativa quartadecimae gravitatem criminis in maleficis ad peccata quaecumque daemonum comparando. Decimaoctava contra quinque argumenta laicorum quod Deus non permittat tantam potestatem diabolo et maleficis et in hac materia coniungitur finis suo principio. dum haec ultima quaestio annectitur primae.
SEcunda pars operis continet sedecim capitula sub duabus quaestionibus quarum una in principio et altera in fine ponitur. et prima super remedia praeservativa. altera super remedia maleficia amoventia. capitula autem intermedia modum procedendi maleficorum in maleficiis inferendis pertractant. Prima quaestio. An quis possit per bonos angelos ita beneficiari quod a maleficis et daemonibus non possit maleficiari. Capitulum primum de diversis mediis quibus daemones ad augmentum illius perfidiae alliciunt per maleficas innoxios et honestas puellas. Secundum capitulum de modo sacrilege professionis earum cum declaratione homagii praestandi diabolo. Tertium super modum quo de loco ad locum corporaliter transferuntur. Quartum de modo quo se incubis daemonibus subiciunt. in quo etiam tractatur qualiter ex his multiplicantur. et an semper cum decisione seminis incubus maleficam aggreditur. et an potius uno tempore quam altero et similiter de loco. et an visibiliter illas spurcitias agitant. cum maiori vel minori venerea delectatione. et an incubi tantummodo mulieres ex earum spurcitiis procreatas aggrediuntur. Quintum capitulum de modo generali quo per sacramenta ecclesiae sua maleficia exercent. et de sex modis quibus omnibus creaturis corporalibus. demptis corporibus caelestibus veras infirmitates licet non veras sanitates virtute naturali inferre possunt. Sextum de modo quo vim generativam impedire solent. Septimum de modo quo membra virilia auferre solent. quia ea quae in prima parte tacta [ 8 ]sunt super potentiam faciendi. iam per modos operandi declarantur. unde non est eadem utrobique materia. Octavum de modo quo homines in bestiales formas transmutant. Nonum de modo quo daemones intra corpora sine laesione existunt quando praestigiosas operantur transmutationes. Decimum de modo quo daemones substantialiter per maleficarum operationes homines inhabitant. Undecimum de modo quo omne genus infirmitatis inferre possunt. hoc tamen in generali tractatur. In speciali vero sequenti duodecimo capitulo quo graviores infirmitates inferunt. Tertiumdecimum super modum quo maleficae obstetrices prae omnibus aliis maiora damna inferunt infantes aut interimendo. aut daemonibus offerendo. Quartumdecimum super modum quo iumentis varia nocumenta inferunt. Quintumdecimum super modum quo grandines et tempestates concitare ac fulgura fulminare solent. Sedecimum super tres modos quo viri reperiuntur maleficiis infecti et non mulieres. Et primo de maleficis sagittariis. Secundo de incantatoribus qui per carmina sacrilega arma laesiva contra quaecumque nocumenta incantare sciunt et hoc per verba. Tertio qui per brevia scripta.
SEd quo ad remedia maleficia amoventia. quod est secundum principale huius secundae partis. Primo ponitur quaestio Utrum sit licitum maleficia per alia maleficia aut per illicita tollere. Et habet capitula novem. Primum super remedium ecclesiasticum contra incubos et succubos daemones. Secundum super remedia contra vim generativam maleficiatam. Tertium super remedia contra maleficiatos super amorem vel odium inordinatum. Quartum super remedia ubi praestigiosa arte membra virilia auferuntur. et ubi homines in bestiales formas transmutantur. Quintum super remedia contra obsessos ex maleficio. Sextum super remedia contra quascumque infirmitates a maleficis illatas. et hoc per licitos exorcismos. Septimum super remedia contra grandines et fulmina. ac etiam super iumenta maleficiata. Octavum super remedia quaedam occulta contra quasdam occultas daemonum infestationes. Nonum super remedia pro illis qui se daemonibus intuitu alicuius commodi temporalis totaliter devovissent.
TErtia pars operis super remedia ultima non tam contra earum opera quam personas maleficarum super ipsorum exterminium continet tres partes principales. scilicet modum inchoandi. processum iudicii. et modum continuandi. et modum sententiandi puniendi et plectendi quaestiones. Et prima pars continet quaestiones quinque. Secunda duodecim. Tertia viginti. Et prima et omnium sequentium quaestionum introductoria est. Utrum maleficae et earum fautores receptatores et defensores ita subiciuntur tam ecclesiastico quam civili iudicio. quod ab earum inquisitione valeant haereticae pravitatis inquisitores esse exonerati. Demum super modum inchoandi processum. Prima quaestio. Quis sit modus competens iudici ad inchoandum processum fidei contra maleficas. Secunda quaestio de numero testium. Tertia quotiens possint examinari. Quarta de condicione testium. Quinta an inimici capitales ad testificandum admittuntur. Super secundam partem. qualiter processus talis est continuandus est quaestio sexta. Et primo qualiter testes sunt citandi et interrogandi. Secundo qualiter interrogatoria generalia pro primo actu maleficis proponuntur. Tertio qualiter interrogatoria particularia. Quaestione septima varia dubia super responsiones negativas maleficarum declarantur. et quando potest incarcerari quando etiam pro manifeste deprehensa in haeresi maleficarum sit habenda. et est actus secundus. Quaestio octava quomodo sit capienda et incarceranda. erit actus tertius. Nona quaestio. An deponentium nomina sint ei post captionem manifestanda. actus quartus. Decima. qualiter defensiones sunt concedende cum deputatione advocati. actus quintus. Undecima quid faciet advocatus cum sibi testium nomina non publicantur. actus sextus. Duodecima magis declarativa quomodo sit capitalis inimicitia inter delatam et testes investiganda. et est actus septimus iudicis. Tredecima quid faciet iudex ubi delatus vult eum recusare. actus octavus. Quartadecima de his quae iudex habet advertere ante locum carceris et torturae. et quod non sit facilis ad exponendum maleficam tormentis propter maleficium taciturnitatis actus nonus. Quintadecima de modo sententiandi delatam ad quaestiones. et qualiter prima die sit quaestionanda. Sedecima quomodo quaestiones sunt continuandae. Et de signis ex quibus malefica cognoscitur. et quomodo sunt abradendae. Et de variis cautelis super maleficium taciturnitatis. et est actus undecimus iudicis. Decimaseptima de tempore et de secundo modo interrogandi. et de cautelis extremis a iudice observandis.
SUper modos vero sententiandi viginti in numero est prima quaestio. an super examen et iudicium candentis ferri ubi ad illud appellant possint sententiari. Secunda de his quae generaliter iudex debet observare tam circa sententias [ 9 ]interlocutorias quam diffinitivas. Tertia. Quot modis iudex potest delatum habere suspectum et super quibus potest ferre sententiam. Quarta. Quomodo sit sententia ferenda super personam. sed immunem totaliter. Quinta. qualiter sit ferenda super delatam et diffamatam generaliter. Sexta. qualiter super delatam. diffamatam quaestionibus tamen et tormentis exponendam aliqualiter. Septima. qualiter super suspectam de illa haeresi leviter. Octava. Qualiter super suspectam vehementer. Nona. qualiter super suspectam violenter. Decima. Qualiter est ferenda super diffamatam et suspectam insimul et communiter. Undecima. Qualiter super confessam illam haeresim sed non relapsam et paenitentem. Duodecima qualiter super confessam haeresim et paenitentem sed relapsam probabiliter. Tredecima. Qualiter super confessam et impaenitentem. sed relapsam realiter. Quartadecima. qualiter super confessam haeresim et impaenitentem atque relapsam certitudinaliter. Quintadecima. Qualiter super non confessam sed convictam de haeresi legitimis testibus et alias iudicialiter. Sedecima. qualiter super convictam sed fugitivam vel se absentantem contumaciter. Decimaseptima. Qualiter super delatam ab alia malefica incinerata. sed non confessam. Decimaoctava. Qualiter super delatam non maleficia inferentem sed tollentem. Decimanona. Qualiter super sagittarios maleficos. armorum incantatores. et quoscumque nigromanticos. Vicesima super obstetrices maleficas omnes alias in maleficiis excedentes. Concludendo de remedio appellationis ubi delata quaecumque ad illud confugeret. quid iudici ecclesiastico seu civili sit faciendum.