Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/7

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index


SUper bullam ergo Innocentii octavi adversus haeresim maleficarum novissime emanatam quaestiones quadraginta octo discutiendae. tria principaliter habent declarare. Primo originem. secundo progressum. tertio finale remedium. Originem quo ad multiplicationem. finale remedium quo ad illius haeresis exterminium. Prima pars super tria quae ad maleficialem effectum concurrunt. ut sunt daemon. maleficus et divina permissio. continet in numero quaestiones decem et octo. quarum quattuor super potentiam daemonis reliquae super eorum opera. Est autem prima et totius operis introductoria. An asserere maleficas esse ita censetur Catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit haereticum. Secunda an Catholicum sit asserere. quod ad effectum maleficialem. semper habeat daemon cum malefico concurrere. vel quod alterum sine adminiculo alterius talem effectum possit producere. Tertia an Catholicum sit asserere. quod huiusmodi effectus per incubos et succubos daemones sic procurantur. quod etiam veri homines in multiplicationem et originem maleficorum per tales daemones procreantur. Quarta quaestio. an Catholicum sit asserere quod actus incuborum et succuborum daemonum tantummodo infimis spiritibus conveniat. Quinta an quoquo modo possit Catholice censeri. quod origo et multiplicatio maleficorum operum ex influentiis procedat corporum caelestium. absque adminiculo daemonum. Seu a substantiis separatis ut sunt motores orbium caelestium. Seu etiam a malitia hominum concurrente ad voces et verba quacumque virtute stellarum. Sexta quo ad maleficos cum daemonibus concurrentes. Cur mulieres amplius inveniuntur hac haeresi infecte quam viri. Cuiusmodi etiam mulieres prae ceteris sunt involute declaratur per quinque sequentes quaestiones. Septima an maleficae virtute daemonum mentes hominum ad odium vel amorem inordinatum incitare valeant. et de modo proponendi huiusmodi materiam in sermonibus ad populum. Octava an generativam potentiam seu actum venereum impedire et maleficiare possunt. cum quadam incidentali quaestione. cur interdum actus ille impeditur respectu unius et non respectu alterius personae. Nona an praestigiosa illusione membra virilia quasi sint a corporibus evulsa auferre solent. cum certis aliis annexis difficultatibus. Decima an homines in bestiales formas possint transmutare. cum incidentali alia difficultate. Undecima de obstetricibus maleficis conceptus in utero et extra diversi modae interimentes. Duodecima super permissionem divinam quae ad daemonem et maleficam habet concurrere. An divinam permissionem in his operibus maleficarum commendare ita sit Catholicum quod eius oppositum. scilicet illam redarguere omnino sit haereticum. Tredecima etiam incidentalis super duas divinas permissiones. circa casum diaboli et primorum parentum. ex quibus cuncta maleficorum opera iuste permittuntur. Quartadecima an praemissis non obstantibus peccata maleficorum graviora sint peccatis malorum angelorum et priorum parentum. et est tota materia praedicabilis. cum declaratione quod gravissimas mererentur poenas etiam in praesenti ultra omnes flagitiosos mundi. Quintadecima an propter peccata maleficorum innoxii saepe maleficiantur. Sextadecima. an haeresis maleficarum omnes alias superstitionis species excedat. Decimaseptima est declarativa quartadecimae gravitatem criminis in maleficis ad peccata quaecumque daemonum comparando. Decimaoctava contra quinque argumenta laicorum quod Deus non permittat tantam potestatem diabolo et maleficis et in hac materia coniungitur finis suo principio. dum haec ultima quaestio annectitur primae.

SEcunda pars operis continet sedecim capitula sub duabus quaestionibus quarum una in principio et altera in fine ponitur. et prima super remedia praeservativa. altera super remedia maleficia amoventia. capitula autem intermedia modum procedendi maleficorum in maleficiis inferendis pertractant. Prima quaestio. An quis possit per bonos angelos ita beneficiari quod a maleficis et daemonibus non possit maleficiari. Capitulum primum de diversis mediis quibus daemones ad augmentum illius perfidiae alliciunt per maleficas innoxios et honestas puellas. Secundum capitulum de modo sacrilege professionis earum cum declaratione homagii praestandi diabolo. Tertium super modum quo de loco ad locum corporaliter transferuntur. Quartum de modo quo se incubis daemonibus subiciunt. in quo etiam tractatur qualiter ex his multiplicantur. et an semper cum decisione seminis incubus maleficam aggreditur. et an potius uno tempore quam altero et similiter de loco. et an visibiliter illas spurcitias agitant. cum maiori vel minori venerea delectatione. et an incubi tantummodo mulieres ex earum spurcitiis procreatas aggrediuntur. Quintum capitulum de modo generali quo per sacramenta ecclesiae sua maleficia exercent. et de sex modis quibus omnibus creaturis corporalibus. demptis corporibus caelestibus veras infirmitates licet non veras sanitates virtute naturali inferre possunt. Sextum de modo quo vim generativam impedire solent. Septimum de modo quo membra virilia auferre solent. quia ea quae in prima parte tacta