Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/26

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Congruit etiam hoc divinae sapientiae ut ea quae ab ipso sint ordinata sint. Roma. XIII. quae a Deo sunt ordinata sunt. Et quia daemones sint a Deo deputati ad exercendum homines et ad puniendum damnatos. Ideo in exercitiis eorum ab extra quo ad homines sunt varii et multiplices. Congruit etiam et nequitiae ipsorum. Quia enim humano generi adversantur. ideo cum ordinate impugnant. ideo magis hominibus nocere aestimant sicut faciunt. Unde constat spurcitiis illis nefandissimis non aequaliter insistunt quod etiam magis specificatur tali ratione. Nam cum operatio sequitur naturam rei ut dictum est. quorumcumque sunt naturae subordinatae. oportet quod etiam operationes sibi invicem subordinentur sicut patet in rebus corporalibus. Quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt infra corpora caelestia. actiones et motus eorum subduntur actionibus et motibus caelestium corporum. et quia ut dictum est daemones naturali ordine inter se differunt. Ideo etiam naturalibus actionibus intrinsecis et extrinsecis praesertim in huiusmodi spurcitiis peragendis. Ex quibus concluditur quod quia huiusmodi spurcitiae plurimum praeter nobilitatem angelicae naturae exercentur cum etiam in actibus humanis infimi et foetidissimi actus in se quidem considerando non quantum ad officium naturae et procreationis reputantur. Demum cum de quolibet ordine aliqui cecidisse creduntur non est inconveniens asserere quod illi daemones qui de infimo choro et iterum illi qui infimi in illo existunt his spurcitiis et ab aliis deputantur et insistunt. Hoc etiam plurimum est advertendum. quod licet de incubis et succubis mulieribus infestos scriptura tradit. tamen nusquam legitur in vitiis quibuscumque contra naturam loquendo non solum de sodomitico sed etiam de quocumque alio peccato extra vas debitum perpere agendo se incubos et succubos fecisse. In quo maxima illorum peccaminum enormitas ostenditur cum indifferenter omnes daemones cuiuscumque ordinis illa peragere abhorrent et verecundum aestimant. Et hoc videtur velle glosa super Ezechielem. XIX. ubi dicitur. Dabo te in manus Palaestinorum id est daemonum. qui etiam erubescunt de via tua scelerata vitium contra naturam intelligens. et intuenti patet. quod de daemonibus oportet auctoritatem intelligere. Nullum enim peccatum tam saepe Deus reproba morte in multis condemnavit. Dicunt etiam nonnulli et veraciter creditur quod nullus talis vitii postquam tempus mortalis vitae Christi quod ad annos XXXIII. extenditur in hoc scelere perseverans excesserit nisi speciali gratia redemptoris poterit liberari quod ex eo patet quod octogenariis et centenariis isto crimine inveniuntur saepe irretiti quibus tempus Christi quia vitae morum disciplina fuit. et ideo illo spreto vix umquam sine difficultate permaxima ab hoc scelere continebit. Sed et quod ordo sit inter eos etiam ad officia exteriora quo ad impugnationes demonstrant eorum nomina. Nam licet unum et idem nomen. scilicet Diabolus multipliciter exprimatur in scripturis et hoc propter diversas eorum proprietates. Tamen his immundis operibus unus praesidere in scripturis traditur sicut etiam et certis aliis vitiis. Est enim usus scripturae et locutionis quemlibet immundum spiritum nominare Diabolum a dya quod duo et bolus quod est morsellus. quia duo occidit. scilicet corpus et animam. et secundum etymologiam. licet Graece interpretatur diabolus clausus ergastulo et hoc sibi convenit cum non permittitur sibi nocere quantum vellet. Vel diabolus quasi defluens. quia defluxit id est corruit specialiter et localiter. Nominatur etiam Daemon id est sapiens super sanguinem. vel sanguineus. scilicet super peccata quae sitit et procurat triplici scientia qua viget. scilicet subtilitate naturae experientia temporum et revelatione bonorum spirituum. Nominatur etiam Belial quod interpretatur absque iugo vel absque dominio quia pro posse pugnat contra eum cui deberet esse subiectus. Vocatur etiam Beelzebub quod interpretatur vir muscarum id est animarum peccantium quae reliquerunt verum sponsum Christum. Item Satanas id est adversarius. Unde. I. Petrus. V. Adversarius vester diabolus circuit etc. Item Behemoth id est bestia. quia facit homines bestiales. Ipse tamen daemon fornicationis et princeps illius spurcitii dicitur Asmodeus. quod interpretatur factura iudicii. quia propter huiusmodi vitium factum fuit terribile iudicium super Sodomam et quattuor alias civitates. Sicut et daemon superbiae dicitur Leviathan. quod interpretatur additamentum eorum. quia et Lucifer temptans primos parentes de superbia promisit eis additamentum divinitatis. De quo et per Jesaiam dominus Visitabo super Leviathan serpentem veterem et tortuosum. et daemon avaritiae et divitiarum dicitur Mammona. Quem et Christus in Evangelio expressit. Mat. VI. Non potestis Deo servire etc. Ad argumenta. ad primum. quod quia bonum potest inveniri sine malo. sed malum numquam invenitur sine bono. quia fundatur super creaturam quae in se bona est. Et ideo daemones inquantum habent naturam bonam ordinati sunt in naturalibus et in eorum actionibus. ad illud Job. X. potest dici. quod daemones ad exercitium deputati non sunt in inferno sed isto aere caliginoso.