Est enim responsio quod daemones possunt aliqua reponere ad conservationem seminis ne calor vitalis evaporet. Vel etiam quia velocissime moventur propter victoriam moventis super rem motam. Ideo non poterit evaporari tam faciliter.
¶ Quarta quaestio a quibus daemonibus huiusmodi exercentur.
UTrum Catholicum sit asserere quod actus incuborum et succuborum daemonum conveniant omnibus spiritibus immundis indifferenter et aequaliter. Et videtur quod sic. quia oppositum asserere esset ordinem quendam bonum inter eos affirmare. probatur. Sicut ad rationem boni pertinet modus et ordo. Augustinus in libro de natura boni. ita ad rationem mali pertinet inordinatio. Sed in angelis bonis nihil est inordinatum. ergo et in malis nihil potest esse ordinatum. Unde indifferenter huiusmodi actibus habent insistere. Inde etiam illud. Ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat in terra videlicet miseriae et tenebrarum. Job. X. Praeterea si non omnes indifferenter his actibus insistunt hoc eis competit vel ex natura vel ex culpa vel poena. Non ex natura. quia possunt peccare omnes indifferenter ut in praecedenti quaestione tactum est. sunt in natura ipsorum spiritus impuri licet non immundi quantum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequitia subtiles nocendi cupidi. per superbiam tumidi etc. ergo competit eis quo ad culpam vel poenam. Tunc sic. Ubi est maior culpa ibi maior poena. sed superiores angeli magis peccaverunt ergo in eorum poenam magis his spurcitiis habent insistere. Si hoc non est. dabitur ratio alia. cur non illis actibus indifferenter insistant. Praeterea. ubi non est subiectio et oboedientia ibi omnes indifferenter operantur. sed in daemonibus nulla est subiectio et oboedientia. probatur. Quia illa sine concordia haberi non possunt. sed in daemonibus nulla est concordia. Proverbiorum. XIII. Inter superbos semper sunt iurgia. Praeterea sicut aequaliter omnes propter culpam post diem iudicii in infernum detrudentur. ita et ante illud tempus in aere caliginoso propter officium eorum detinentur nec legitur esse inaequalitas ex parte mancipationis ergo nec inaequalitas ex parte officii et temptationis. Sed contra. glossa. I. ad Cor. XV. Quamdiu durat mundus angeli angelis homines hominibus. daemones daemonibus praesunt. Item Job. XL. dicitur de squamis Leviathan per quas membra diaboli significantur. quod una uni adhaeret. ergo inter eos est diversitas et ordinis et actionis. Incidentaliter quaeritur. An a bonis angelis ipsi daemones ab huiusmodi eorum spurcitiis exequendis interdum impediantur vel non. Et dicendum quod quia potestates dicuntur angeli quorum dicioni virtutes adversae subiectae sunt ut Gregorius dicit. et Augustinus. III. de trini. Spiritus vitae desertor atque peccator regitur per spiritum vitae rationalem pium et iustum. Et sicut illae creaturae super alias influentiam habent quae sunt perfectiores et Deo propinquiores eo quod totus ordo praelationis primo et originaliter est in Deo et participatur a creaturis secundum quod ei magis propinquant. Ideo etiam boni angeli qui maxime appropinquant Deo propter eius fruitionem qua daemones carent super ipsos daemones habent praelationem et per eos reguntur. Et cum instatur quod daemones praemissis mediis multa mala faciunt. aut ergo non impediuntur quia non subsunt bonis angelis. qui eos impedire possent. aut si subsunt tunc cum ad negligentiam praesidentis pertinere videntur ea quae per subditos malefiunt. Videtur quod in angelis bonis sit aliqua negligentia. Respondetur quod sancti angeli sunt ministri divinae sapientiae. Unde sicut divina sapientia permittit aliqua mala fieri per malos angelos. vel homines propter bona quae ex eis elicit. Ita et boni angeli non totaliter cohibent malos a nocendo sive homines sive daemones. Responsio. Catholicum est asserere quendam ordinem actionum interiorum et exteriorum. etiam per quandam praelationem esse in daemonibus. Unde et quaedam spurcitiae ab aliquibus infimis perpetrantur a quibus superiores propter nobilitatem naturae secluduntur. Et declaratur hoc primo generaliter ex triplici congruentia qua talia congruunt eorum naturae divinae sapientiae et propriae nequitiae. Demum magis in speciali. Ex natura quidem. Nam constat quod a principio creationis semper quidam aliis superiores fuerunt ex natura cum inter se differant specie nec duo angeli unius speciei existant communiorem opinionem sequendo quae etiam dictis philosophorum concordat et Dionysius qui ponit. X. ca. caelestis hierarchiae in eodem ordine esse primos medios et ultimos cui etiam necessario oportet assentire. tum ex immaterialitate eorum. tum etiam ex incorporalitate. Inspiciat qui vult dicta Doctoris in. II. di. II. Et quia peccatum naturam non tollit. et daemones post casum data naturalia non amiserunt ut supra tactum est et operationes rerum sequuntur naturales earum condiciones. ideo sicut in natura sic et in operationibus sunt varii et multiplices.