Unde hic habent ordinem inter se quem tunc in inferno non habebunt. Vel etiam dici potest quod etiam iam omnis ordo in eis cessat quo ad ipsam beatitudinem consequendam cum a tali ordine irrecuperabiliter ceciderunt. Et dici potest quod etiam in inferno erit inter eos ordo potestatis et poenarum afflictionis inquantum aliqui ad affligendum animas deputabuntur et non alii. Sed hic ordo magis erit a Deo quam ab ipsis sicut etiam et eorum tormenta. Ad tertium cum dicitur quod superiores daemones. quia magis peccaverunt et magis puniuntur etiam his actibus immundis amplius deberent insistere. Respondetur. quia culpa ordinatur per poenam et non per naturae actum seu operationem. ideo non insistunt illis immunditiis propter nobilitatem naturae non propter eorum culpam aut poenam. Et licet omnes sint spiritus impuri et ad nocendum cupidi tamen unus amplius altero inquantum potiora naturalia sunt obtenebrata. Ad quartum dicitur quod est concordia inter daemones non amicitiae sed nequitiae ex qua homines odiunt et Dei iustitiae repugnant quantum possunt. Talis enim concordia inter impios reperitur ut eis se adiungant et subiciant ad propriam nequitiam exequendam quos potiores viribus vident. Ad quintum licet carceralis mancipatio omnibus aequaliter deputetur iam in aere et post in inferno. non tamen ex hoc naturalia in eis sunt aequaliter ad aequales poenas et officia aequalia ordinata. immo quanto sunt nobiliores in natura et potiores in officio. tanto etiam graviori subiecti tormento. Unde Sapien. VI. Potentes potenter tormenta patientur.
¶ Est ergo quaestio super influentias corporum caelestium in qua tres alii errores reprobantur. et est quinta in ordine.
¶ Sed pro ampliori praemissorum declaratione etiam obviandum quibuscumque praetensis obiectionibus. Quaeritur de maleficorum operibus quo ad quintuplicem causam. quattuor ex illis reprobando ex quibus influere non possunt. quintam vero concludendo. scilicet virtutem intellectivam ex qua fluere habent quae et licet bona sit secundum naturam. est tamen mala secundum voluntatem. quattuor autem causae reprobantur contra illos qui aut maleficas aut eorum opera esse negant. et sunt corporum caelestium influentiae. illorum corporum et orbium motores moventia. hominum excrescens malitia. et imaginum ac characterum et verborum efficacia.
AN possit quoquo modo Catholice censeri quod origo et multiplicatio maleficorum operum processerit ex influentiis corporum caelestium seu ex superabundanti malitia hominum et non ex spurcitiis incuborum et succuborum daemonum. et videtur quod ex propria malitia. Nam Augustinus in li. LXXXIII. q. dicit quod ad hominis voluntatem causa depravationis eius redit sive aliquo sive nullo suadente depravata sit. Sed maleficus depravatur per peccatum. ergo causa illius non est diabolus sed voluntas humana. Ad idem dicit de libero arbitrio quod quilibet est causa suae malitiae. quod etiam probatur ratione. Peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. sed diabolus non potest liberum arbitrium movere. hoc enim libertati repugnaret. ergo diabolus non potest esse causa. nec illius cuiuscumque alterius peccati. Praeterea in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Non omnes cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Demum quod ex influentiis corporum caelestium possint oriri et non a daemonibus probatur. Sicut omnis multitudo reducitur ad unum. ita omne multiforme reducitur in aliquod uniforme principium. Sed actus humani sunt varii et multiformes tam ad vitia quam ad virtutes. ergo videtur quod reducantur in aliqua principia uniformiter mota et moventia. Sed talia non possunt assignari nisi ex motibus caelestium qui sunt uniformes. ergo illa corpora sunt talium actionum causae. Praeterea. si caelestia corpora non essent humanorum actuum ad virtutes et vitia causae. astrologi non adeo frequenter vera praedicerent de bellorum eventibus et aliis humanis actibus. sunt ergo aliquo modo causa. Praeterea corpora caelestia moventur a substantiis spiritualibus secundum theologos et philosophos omnes. Sed illi spiritus sunt superiores animis nostris sicut et corpora caelestia corporibus nostris. ergo ambo insimul habent imprimere in animam et corpus hominis ad causandam quoscumque actus humanos. Praeterea corpora caelestia possunt imprimere in ipsos daemones ad causandum certa maleficia. ergo a fortiori in ipsos homines. Assumptum probatur ex tribus. Nam certi homines qui lunatici dicuntur infestantur a daemonibus plus uno tempore quam alio quod non facerent sed potius omni tempore molestarent nisi in certis lunationibus etiam ipsis daemones inquietarentur ad inferendum huiusmodi. probatur etiam ex nigromanticis qui certas constellationes observant ad invocandum daemones quod non facerent nisi scirent illos daemones corporibus caelestibus esse subiectos. Probatur etiam ex illo quod daemones secundum Augus. in. X. de ci. Dei. quibusdam corporibus inferioribus arcessuntur. scilicet herbis. lapidibus. animantibus. et sonis quibusdam certis
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/27
Haec pagina emendata est