opinor, inter tot interpretationis Hieronymianae testes toto orbe dispersos pristinae veritatis vindex gravior exstitit. Plurimis locis ubi editio vulgata auctoritatem graecorum librorum nullam aut perexiguam habet, Amiatinus codex cum graecis consentit testibus iisque locupletissimis. Hinc non modo quam egregie Hieronymus interpretis officio satisfecerit luculenter testatur, sed etiam inter praestantissima subsidia habendus est ipsum textum apostolicum ex antiquis monumentis colligenti. Quod quo iure dicam, si quis quaerit, recentissima Novi Testamenti editio mea Lipsiensis (1849.), uberrimam probandi copiam faciet. Est autem, mea quidem sententia, interpretationis Hieronymi ex Amiatino potissimum codice haustae praestantia tanta ut graecum eius textum Erasmico Stephanico, quem Elzevirii suum reddiderunt, multum praestare confidenter dixerim.
Nihilominus nec vitia[1]) in Amiatino codice desunt, etsi plura iam emendavit corrector, nec lectiones quibus unus vel alter antiquorum librorum meliora tueri videatur: attamen non utique quo quodque magis graecum exprimit, eo propius ad Hieronymi textum accedere est censendum.
Prae ceteris vero prope ad virtutem Amiatini codicis accedere Fuldensem intellexi: inter utrumque affinitatem quandam fontium fuisse ex eiusmodi locis probabile fit ubi pariter erroneum aliquid vel certe singulare tenent. Exempla haec sunt. Mt 25, 41. ad sinistris, quod in utroque prima manu legitur Act 13, 8. avertere proconsule Am et Fuld* Act 13, 10. inimice omni iustitiae Am* et Fuld Act 13, 27. per omnem sabbatum Am et Fuld Rom 13, 11. proprior Am et Fuld* 2 Co 5, 16. ex hoc in utroque omissum prima manu 2 Co 11, 4. accepitis Am** et Fuld**, accipistis Am* accepistis Fuld* Apoc 11, 13. moto Am* Fuld*. Item, ubi Am et Fuld aliorum testimoniis confirmantur, Act 13, 32. ea Act 15, 28. necessario 2 Co 6, 1. gratia Apoc 17, 7. qui.
________________________
- ↑ ) Praeter ea quae in ipso textu emendata edidi, huc pertinent loci hi. Mc 6, 14. inopinantur (pro inoperantur?) Mc 10, 30. cum persecutoribus Mc 14, 18. cum eis Lc 6, 26. prophetis Lc 9. 61. illi Ioh. 6, 23. gratias agentes Heb 10, 28. ubi desideratur testibus Apoc 21, 12. angulos. Ac nescio an eodem loco habeam Mt 16, 9 sq. ubi bis deest in Mc 2, 12. ubi post surrexit excidisse videtur et Lc 1, 23. facti sunt Lc 9, 29. factum Lc 19, 29. Bethania Ioh 11, 13. somnii Ioh 16, 1. vos Act 5, 3. et fraudares Act 20, 37. ubi factus excidisse videtur post fletus 2 Thess 2, 14. in quisitionem 1 Pe 4, 1. desit.