There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 De instauratione studiorum De jurisprudentia 
In auspicatione studiorum oratio de sapientia universa
1701-1704

editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide

IN AUSPICATONE STUDIORUM

ORATIO

DE SAPIENTIA UNIVERSA


Habita Romae anno mdcc


Animadverti saepenumero e tanta multitudine hominum quanta in dies ad bonarum artium studia confluit, paucos quidem redire voti sui compotes, ceteros vero aut rudiores discedere quam venerunt, aut quo magis ingenio aliquando et facundia pollent, eo abduci a veritate longius et in doctrinarum judiciis turpius aberrare; propterea quod rerum et verborum non tam vim et dilectum didicere quam copiam, diuque subtiliter magis excogitando quam solide, atque abunde potius quam apposite disserendo, neglecto veri falsique discrimine, non aliud nisi acute somniare atque erudita deliria in medium proferre consueverunt, ut longe praestiterit nullas omnino delibasse literas, quam tanto labore ac sumtu invenisse artem torquendi alios et irretiendi sui ipsius.

Ego, mehercule, sanae mentis rusticum prae conturbatis hujuscemodi eruditorum ingeniis mecum colloquentem optarim, prius enim hic acceperit vera quam ab illis adducto notionum ordine falsa discussero. Undenam autem intemperies ista mentium, nisi quia plerique antea discunt, quam consuluerint quid, quo tempore aut unde sit addiscendum? Quod plurimum refert ad cultum ingenii regimenque studiorum. Quam ob causam recte constitutum est a majoribus nostris ut singularum scholarum exordia generalis oratio ad cursum studiorum dirigendum antecedat, quae nunc ad literarum laudem et ad cohortationem juventutis fere suscipitur non tam utiliter quam jucunde. Siquidem literarum in omni genere laudem diuturni temporis auctoritas evulgavit et juventutis animos ad labores satis sanctissimi principis nostri erga literas effusa beneficentia cohortatur, ut studiosis non aliud ab oratione nostra sit appetendum, quam lux praevia in ipso vestibulo doctrinarum explicationem singularum percurrens, velut aurora diem; quae cupidae juventuti antequam res cognoscat singulas faciem recludat et sortem pandat universarum, ut quod in cursu studiorum a doctissimis praeceptoribus per singulos articulos expressum habebunt, a nobis in ipso initu delineatum ac leviter adumbratum accipiant.

Quamobrem ortum et statum inclinationemque doctrinarum, earumque instaurationem indicabimus, cumque usuveniet duces et auctores magis idoneos efferemus et quae obrepserint vitia notabimus, ut norint juvenes quid quosque sequi e scriptoribus debeant et quae declinare. Quod rectius fortasse mihi procedet si studiosos mecum in altum per aetates regionesque remotissimas ad capita fontesque doctrinarum avectos ad nostra usque tempora jucunda sane animorum peregrinatione reduxero, quid utile ac noxium ubique sit, brevi hac navigatione, ubi se occasio dederit, ostensurus.

Humana sapientia, ipsismet Graecis ultro fatentibus, originem ducit a barbaris. Barbari vero eam ab Hebraeis acceperunt, quibus per Abrahamum primo, deinde per Mosen interpretem tradita fuerat a Deo. Quod e commissis inter se summis vetustae doctrinae capitibus et ex priscorum Graeciae sapientum peregrinationibus comprobatur, ut hebraicam tamen veritatem fabulosa Graecorum theologia intertextam deprehendamus. Et vero, si testes antiquitatis magis idoneos consuluerimus, praesto in primis nobis erit Megastenes, qui apud Eusebium et Clementem Alexandrinum ait omnia quae Graeci veteres de natura scripserunt, petita esse a Brachmanis apud Indos, quos et Judaeos appellat eaque omnia inveniri apud barbaros, atque in India quidem apud Brachmanos, in Syria vero[a 1] apud Judaeos: quorum gentium philosophiam omnium ponit antiquissimam. Unde apud Numenium pythagoricum non alius est Plato nisi graecus Moses, quia tam Plato quam Pythagoras graeco sermone reddiderunt quidquid ipsi a Brachmanis, Magis, Aegyptiis et Judaeis abstulerant. Nec Plato diffitetur multa cum sese, tum alios Graeciae sapientes, praecipue Solonem a barbaris ad Graecos transtulisse, quae post a Graecis reddita fuere meliora. Democritus vero, cujus fuit mirus ingenii et doctrinae candor ac morum, octoginta annos procul a patria, se Persas, Aegyptios, Indos, aliasque regiones remotissimas doctrinarum causa oberrasse, scribit non sine multorum ante se Graecorum exemplo, qui discendi cupiditate non tam peregrinationes suscepere, quam exilia[a 2].

Quales autem apud Graecos poëtae primum postea philosophi et apud Romanos pontifices et jurisconsulti ducebantur: tales longe, antequam Graeci et Romani ad famam emergerent, apud Assyrios quidem et Medos fuere Chaldei, apud Persas magi, apud Indos et Aethiopes gymnosophistae, apud Aegyptios vero sui sacerdotes. Quorum sapientia populorum agnatitia erat atque hereditaria, quia simul cum patrimonio a parentibus in liberos longa successione transmittebatur, eratque certis adscripta familiis, a quibus numquam egrediebatur, ut artes atque scientiae non lucro, quo vitiantur omnia, sed avita caritate posteris traditae perpetuo manerent incorruptae. Unde longius multo doctrinarum integritas perseveravit apud barbaros, quam apud Graecos, quorum in scholis recentioribus fastu et jactantia redundantibus doctrinae ac literae publice venum ibant.

Igitur Chaldaei exorsi a naturalibus causis ad rerum futurarum praedictiones tendebant: motus enim astrorum et mutationes cursusque rerum coelestium per tria et quadringenta annorum millia, usque ad Alexandri aetatem notata se habere atque collecta[a 3] gloriabantur, insigni errore ab opinione de mundi aeternitate, quam sibi persuaserant oblato. Chaldaei autem, teste Diodoro[a 4], fuerunt quaedam Aegyptiorum sacerdotum familia, quae familia simul curii aegyptiis coloniis a Belo, Neptuni et Lybiae filio, in Babilonem deductis eodem commigravit, fuitque a Belo in perpetuo sacerdotio ibi locata publicisque oneribus exemta, ut ejus posteri divinarum et naturalium rerum studiis, quam orientales populi omnes magiam vocabant, ex patrio instituto vacarent. Horum doctrinae rivos ad Persas deduxit magicae apud eos disciplinae princeps Zoroastres, sive bactrianus is fuerit sive persa, cui scientiam Brachmanorum attexuit Histaspes, Darii pater, qui simul cum illorum moribus atque sacris ritibus eam acceperat in amoenissimis Brachmanorum recessibus, ubi se diu discendi causa condiderat[a 5]. A qua institutione persicae magorum fluxere familiae religioni ac philosophiae perpetuo dicatae[a 6]. Horum doctrina, quae manichaeorum errorem peperit, duo rerum principia ponebat: malorum unum, quem Arimanem, hoc est Ditem, sive, ut ego interpretor, materiam, tamquam tenebras; aliud bonorum, quem Oromasdem appellabant, hoc est Jovem, tamquam lucem: unde signis et imaginibus deorum pulsis, tantum solem et aquam uti elementa rerum omnium adorabant[a 7]; immortales esse animas easque recepto corpore ad aeternam vitam redituras docebant.

Indorum vero sapientes, nempe Brachmanes et Samanei, quos Graeci ab nuditate corporis gymnosophistae appellarunt, sacris etiam praeerant et eidem exercitio vacabant, moribus nempe rudiorum componendis futurisque praedicendis, vitae frugalitate tanta, eoque contemtu rerum humanarum, ut Alexandro simul cum orbis terrarum domitore exercitu conspecto, statim honoris loco terram pedibus pulsare coeperint, ac Macedoni rem insolitam admiranti significarint verbis, tantum quemvis, etsi omnia subegerit, possidere, quantum pedibus obtineret, itaque ambitionem regis tanta animi magnitudine perculsi praeter opinionem eluserunt. Horum secta penetravit ad Aethiopes, quos coloniam esse Indorum refert Jarcas Indus et Nilus adolescens apud Philostratum[a 8].

Sed omnium doctrinam populorum sacerdotes aegyptii sibi vindicabant asserebantque regioni suae, quam non modo matrem et nutricem universarum artium atque scientiarum, verum animantum etiam atque ipsius humani generis parentem esse sibi stulte persuaserant, ob aëris temperiem et vim caloris atque soli foecunditatem, quod a Nilo pinguefactum, non fruges modo sponte sua profert ad alimentum et vitam, sed e proprio sinu animantia fundit, quae nullo de semine orta putabantur, quia magna saepe murium copia pectore tenus[a 9] formata, ceteris membris adhuc solo haerentibus, e luto coalescere videbantur. Colligebant etiam se primos esse mortalium ex eo, quod eorum regio artes et res ad vitam necessarias prima praebuisset. Sationem enim et vinearum plantationem et vini usum et omnem cultum agrorum ibidem inventa gloriabantur ab Iside, Graecis Cerere, quae utilitatem ac salubritatem herbarum ostenderat. Cujus vir ac frater simul Osiris, Graecis Bacchus, cum ingenti exercitu terrarum orbem ad ultimos usque Indos atque Aethiopes percurrens, praeter uxoris inventa, religionem etiam et sacra deorum atque morborum curationem omnibus mortalibus in ea expeditione patefecit: rerum interim aegyptiarum, quarum ipse potiebatur, cura mandata Mercurio, qui Thebis regnavit ἀθεύθ Athothes nuncupatus, quo administro in suis beneficiis inventisque proferendo Osiris utebatur[a 10].

Mercurius autem primus humani eloquii artifex suam et Osiridis sapientiam consignavit literis, quarum fuit inventor, unde γραμματεύς appellatus, tamquam scriba Osiridis, atque in deos cabyros, hoc est magnos, relatus ab Aegyptiis, dictus quoque in Samotrhaces mysteriis Casmillus[a 11] unde Tuscis Camillus, quo nomine a priscis Romanorum appellabantur ministri sacerdotum. Porro praeter literas et grammaticam atque rhetoricam artem protulit et Mercurius astronomiam et geometriam, quam primi certe atque prae ceteris excogitarunt atque coluerunt Aegyptii, propter summam ejus artis necessitatem in discernendis atque restituendis agrorum finibus inundatione Nili conturbatis. Invenit idem et literas, quas hieroglyphicas vocant, sive symbolicas, quibus cum occultas causas et omnem rerum naturam condidisset et in monstrosas figuras rerum elementa commutasset, aegyptiae peperit religionis insaniam traduxitque ignaram latentium sententiarum plebem ad eorum cultum animalium ac rerum, quarum figurae naturalium causarum arcana sapientibus reserabant.

Hinc sapientia Aegyptiorum omnis in religionem versa erat, rerumque naturalium cognitio vafra et ancipiti eorum theologia continebatur: quam sacerdotes una cum sacris in templorum aditis asservabant. Mercurium hunc longe antiquissimum, qui primus vocatur, excepit multo post tempore, nempe quinquagesimo a discessu Israëlitarum anno, Mercurius secundus, qui prioris inventa ab se susius explicata meliusque digesta simul cum sacrorum ritibus contulit in uberiores libros, quos sacerdotes curae suae traditos, longo ordine ac solemni ritu procedentes festis diebus circumferebant[a 12]. Is etiam annum emendavit per dies ad solis cursum numeratos, quinque[a 13] intercalatis diebus, cum ante jam Aegyptii duodecim in menses annum tribuissent. Falso autem huic adscribitur liber ille sacris ex literis et Platonis doctrina contextus, per monachum fortasse aliquem otio nimis abundantem: fraude jam ab eruditissimis criticorum detecta.

Hujus ex Mercurii libris, tamquam ex primo sapientiae fonte, ad gentes omnes et praecipue ad Graecos bonae artes et doctrinae manarunt, postquam Phoenices assidui navigationibus et mercimoniis maria patefecerunt, moribusque mutua populorum trajectione vicissim communicatis, cum rerum omnium, tum praecipue literarum, aperuere commercia.

Hinc prisca Graecorum poësis, quae prima Graecorum theologia fuit, Aegyptiorum doctrina undique collucet, afroque ingenio atque arte pertexitur. Sicuti enim Aegyptiorum sapientia in religionem tota concessit, ita et in theologiam commigravit graecorum omnis doctrina poëtarum, qui artem vitae atque humanitatis in Aegypto acceptam redeuntes reddebant quisque civibus suis, quos versibus ad honestatem ac religionem instituebant, ut mirum non sit si Graecorum tota religio processerit a poëtis, quorum carminibus aegyptii ritus et historiae in mysteria fabularum conversae, vulgique admiratione stupidaque credulitate consecratae, pro divinis vocibus atque oraculis accipiebantur.

Talia fuerunt Amphionis carmina et Orphei, qui aegyptium sepeliendi morem vertit in inferorum poenas et campos elisios, Osiridisque sacra et Isidis, hymnis suis in Bacchi et Cereris mysteria commutavit attulitque in Graeciam[a 14] ex Aegypto statuarum usum. Talia fuerunt et Musaei opera et Lini et Melampodis et Daedali et Licurgi spartani et Olenis Licii, qui delios hymnos composuit, et Pamphii atheniensis et Thamyris, cum ipsis musis arte musica contendentis, et Thysmetis, Bacchi res gestas phrygia poësi narrantis, et Philammonis et Epimenidis Cretensis et Aristaei et Daphnidis, Tiresiae vatis filiae, quae versibus oracula collegit, quorum haud paucos Homerus in sua, fertur, transtulisse poëmata. In his describendus Abolus, Centaurus, Isaris, Orimon, Eubulus Cyprius, Oricus Samius, atheniensis Pronetida[a 15] et Oroebantius Troezenius, itemque Melisander, qui Lapitharum et Centaurorum pugnam cecinit, et primus trojani belli scriptor Syagrus et Dares Phrygius et Helena, Musaei atheniensis fília, unde poëmatis argumentum sumsisse Homerum traditur, et Phantasia, cujus trojani belli librum et Ulissis narrationem in Memphitide depositum Homerus a Phanite scriba sacrorum[a 16] accepit, eorumque scribendo tenuit ordinem, et, ut Sybillas taceam, Demodocus, Hesiodus, atque Homeri praeceptor Phemius, et ipse tandem qui omnes ante se poëtas obruit Homerus, a quo longa peregrinatione omnis omnium gentium sapientia ex universo terrarum orbe contracta fuit atque in Iliadem suam et Odysseam immortali artificio traducta.

Horum autem temporum sapientes ideo sententiam suam numeris et metro concludebant, ut ea dicendi novitate supra vulgus in coelum evecti suis dictis divinam auctoritatem compararent. Unde non ante soluta oratio inter Graecos fuit instituta, quam sapientia eorum promtior esse coepit atque vulgatior. Hinc priscis temporibus arte musica omnium notitia scientiarum continebatur, qui enim doctrinam carminibus complecteretur, idem ad erudiendos agrestes animos melodiam adhibebat, ut vulgi aures armonia demulsas alliceret: unde qui musicam calleret idem erat et poëta, ceterasque scientias et theologiam praecipue profitebatur. Cum aegyptia doctrina res naturales a divinis minime divelleret, imo et naturales causas in deorum nomina commutaret. Igitur mentem universam ac primam initiumque rerum et motionum omnium verterunt in Jovis idolum, ignem in Vulcanum, terram in Berecyntiam, si ve matrem animantium atque plantarum et metallorum, humiditatem in Oceanum, quem ipsi dicebant esse Nilum, aërem in Minervam; rebusque minoribus in minores deos commutatis, translatisque speciebus omnibus naturalibus in humanas figuras, deorum infinitatem pepererunt et laboriosum sane atque operosum in eas vulgi cultum instituerunt, totaque natura rerum cum foetibus qualitatibusque suis in religiosas imagines commigravit.

Putabant enim Aegyptii unam rerum omnium eamque immensam atque infinitam esse naturam, species ac formas universas e suamet infinitate ingenito et perenni motu assiduaque sui circumvolutione proferentem atque in mentis identidem et corporis universitatem perpetua singulorum animorum et corporum productione sese explicantem, tantum sui reddentem quantum cujusque rei creatae facultas ex ea immensitate decerperet, qualitatesque illas emittentem, quas exprimere posset nostrorum perceptio sensuum, qui suo cujusque modo atque ambitu rem immensam atque infinitam terminant, eamque certis fíguris atque spatiis magno humanae mentis errore circumscribunt.

Quam doctrina refert homericus Aegyptiorum Proteus, qui varias ineundo formas e potestate sensuum elabitur, propterea quod numquam sensibus aut per ea quae sensibus obiiciuntur hanc naturam assequimur, nisi exutis imaginibus, quod multiforme apparet ac varium, ad unum et simplex mentis potestate revocemus. Eandem sententiam poëtae alii veteres, graecique philosophi fere omnes, diversis dicendi generibus reddiderunt; iique magis explicite qui Aegyptios propius attigerunt, ut in cujusque sectae principibus, quamvis aetate regionibusque disjunctis, ejusdem tamen sapientiae origo atque successio agnoscatur[a 17].

Ad hanc enim sententiam referuntur multa quae supersunt veterum traditione de Orphei theologia, eodemque spectavit Linus cum dixit: «omnia progigni ex uno atque in unum resolvi». Eodem flectit Anaxagorae ὁμοιομέρεια. Eodem respicit illud Anaximandri, omnibus qualitatibus expers, infinitum. Illuc recidunt ex effatis multa Pythagorae, ab ipso quidem arcanis notis obsignata, reclusa vero paullatim a discipulis, praesertim a pythagoreorum studiosissimo Platone, qui appellari non dedignabatur praeco pythagoricae atque eleaticae doctrinae: quae omnia ponebat esse unum, idemque infínitum, immobile, immutabile, sibi simile ac se ipso plenum, perinde ac Pythagoras, cui μόνας sive unum, fuit rerum omnium principium. Hinc mundi anima, sive infinita cogitatio, infinitae materiae cognata et animorum atque corporum post unius rei dissolutionem, in aliam speciem immigratio: quae omnia Pythagoras ex Aegypto, post assidua sacerdotum colloquia, secum adduxit in Magnam Graeciam, ad cujus doctrinae fontem, Graecia cuncta et Italia diu convenit. Ad eandem etiam doctrinam tendebant stoici, qui mundum ipsum esse Deum rebantur. Quid, prima illa denique Aristotelis materia e Platone arrepta, jam Arabum et nostratium scholarum culpa, ludibrio recentium philosophorum objecta, quo pertinet, nisi ad hunc Aegyptiorum Proteum, quem jure quis universae philosophiae parentem appellaverit? Sane si Aristotelem pudendis Arabum involucris exuerimus, pythagoricam in peripateticorum schola doctrinam introspiciemus, et aristotelicam primae materiae definitionem Timaeo Locrensi, cujus adhuc De anima mundi liber extat, adjudicabimus. Neque Aristoteles ab ullo se in contemtum adductum queretur, nisi a factione sua, quae absurdis interpretationibus ei Arabum deliria non veretur adscribere. Sinenses vero, affines Indorum, aegyptiam doctrinam colentium, dogma hoc jamdiu apud alios populos intermortuum, numquam dimiserunt, ejusque sive auctorem sive instauratorem Confucium, divinis honoribus et religioso cultu ad nostram aetatem continuato, in coelum extulerunt, et adhuc morem Aegyptiorum retinentes, naturales res atque causas in numina commutant, quae philosophi verbo tantum et imagine, plebs autem credula et fraudis ignara sensu etiam atque animo veneratur.

Hujus doctrinae absurdae sane atque monstruosae, quae creatorem vertit in res creatas, fontem tamen inveniemus purissimum, hebraicam nempe veritatem, etsi corruptam atque conturbatam a mentibus vera religione destitutis. Initiis enim profana theologia et sacra sane conveniunt. Nam etiam profana, introrsum spectata, Deum non ponit nisi unum, eumque causam rerum et eventorum omnium; progressu tamen discedunt et consequentiis immane quantum inter se pugnant et discrepant! Unde autem labes haec profanae theologiae, unde discidium nisi quod Hebraei a Deo ipso supra mortalem conditionem creationis notitiam accipientes et productionem ex nihilo addiscentes, res creatas a divinitate ipsa, ejusque potentia et opus ab auctore distinxerunt, et Deum pro causa non pro fundo et materia rerum habuerunt. At profani theologi creationem ex nihilo neque agnoscentes, neque omnino tolerantes, coacti fuerunt ex ipso Deo, tamquam ex earum vena res creatas eruere, unde divinitatem ipsam speciebus distractam singulis in rerum universitatem transfuderunt. Hinc singulae res divinitatis portiones evaserunt, quarum quae magis excellerent, veluti luna, sol, astra, coelum, aut homines, sive sapientes sive strenui, quasi plus Deum exprimerent, pro numinibus habebantur, quae germana est et vera universae superstitionis origo. Quam divus Paullus ad Romanos i, his verbis indicavit[1]: «Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium; commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt potius creaturae quam creatori ».

Verum crescente in diem sapientum numero, mysteria poëtarum, veluti cedentibus tenebris, dilucescere coeperunt, rerumque naturalium scientiae, rescissis involucris fabularum, commigraverunt in philosophorum scholas; quarum principes: Thales, a quo jonica, et Pythagoras, a quo, modestiae causa, sapientis in philosophi nomine commutato, philosophia instituta fuit italica, quae gravitate sententiarum atque studiorum tristitia quadam longe superavit jonicam, causarum quidem olim naturalium curiosam. Sed post a Socrate, adducta simul cum dialectica doctrina de moribus, e silentio atque recessu meditationum ad fastum atque tumultum contentionum evocatam, ut non mirum si postea philosophia, quae inveniendi simul et judicandi disserendique artem tradebat, publice sub rhetorices nomine imperarit in foro.

Etsi jam ante poëtae atque oratores privatim a philosophis instituebantur, diu enim fuerunt iidem orationis praeceptores et vitae, qualem se Phoenix a Peleo Achilli datum praedicat apud Homerum[2]:

Τοὔνεκά με προέηκε διδασκέμεναι τάδε πάντα,
μύθων τε ῥητῆρ' ἔμεναι πρηκτῆρά τε ἔργων.

Pericles etiam et forsan Sophocles, consors studiorum illius, et Euripides ab Anaxagorae disciplina fluxerunt. Aeschylus et Pindarus emicant undique pithagoricae philosophiae luminibus. Socratica schola non minor philosophiae quam eloquentiae fuit exercitatio: quae praeter Platonem, Xenophontem, Phaedrum, Agathonem, edidit Alcibiadem atheniensis fori turbinem. Ipse tandem Atticae princeps eloquentiae Demosthenes, teste Cicerone, non modo platonicae doctrinae studiosus fuit, sed ipsius Platonis auditor. Quamobrem coepere philosophi non modo scientiarum, sed etiam oratoriae artis aperire scholas; quod post Isocratem, aemulatione illius, fecit Aristoteles, qui ut rerum et verborum copiam discipulis praeberet, disputationes in utramque partem instituit: unde nullus, Ciceronis judicio, fuit antiquis temporibus eloquentiae fons uberior atque purior quam peripatetica schola, nostris jam temporibus, en rerum vicem!, unica foedioris barbariae colluvies. Parens igitur cum artium omnium, tum eloquentiae praecipue philosophia fuit: etenim, ut ait Plato, scientiae omnes miro consensu concentuque conveniunt et quodam societatis vinculo colligantur, et initiis causisque, philosophia duce, perspectis, rerum omnium cognitio mire consequitur, ut appareat eorum stultitia rhetorum, qui vel auditores ad vulgarem philosophiam mittentes, eos juxta secum somniare compellunt, vel prorsus philosophiam a rhetorica divellentes, a sententiis verba, velut corpus a mente, sejungunt: quasi possit quis recte dicere, nisi recte cogitare ac sapere didicerit; aut queat ullus absque rerum notitia res explicare moribusque humanis et, affectionum causis atque motibus ignoratis, animos hominum pertractare dicendo. Igitur quoad eloquentia haerebat philosophiae radicibus et ad civilia negotia publicosque atque privatos usus, magisque ad utilitatem quam ad voluptatem conferebatur, nullos externos atque adventitios colores arcessivit, ingenua pulchritudine atque candore contenta nativo: nulla enim argutiarum cura subit, cum aut res familiaris, vel sua vel amicorum, aut caput aut publica salus in discrimen venit, ipsaque ratio negotiorum ususque rerum civilium a ludicris ad seria hominem abducit, unde in orationibus argumenta potius et sententiarum pondus quam artis fucus atque verborum ornatus elucescunt.

Quae sanitas orationis et nitor incorruptus omnium veterum fuit, non modo Graecorum, usque ad Demetrium Phaleraeum, qui primus aurium blanditias adamavit, sed priscorum quoque Romanorum, quos non modo civilia negotia reipublicae assidua tractatio, sed acciti e Graecia philosophi morum doctrinam et rerum causas edocebant. Quales inter ceteros egregii suae aetatis oratores fuerunt Cato, Laelius, Galba, Graccus, Scaevola, Lucius Crassus, Marcus Antonius et, Ciceronis aevo, Servius Sulpicius, Cajus Caesar, Caelius, Curio, Licinius Calvus; et ne percurram singulos, Ciceronis aemulus Hortensius, atque ipse romanae libertatis custos et eloquentiae latinae parens, Graeciaeque ipsius admiratio simul et invidia, Marcus Tullius, cujus morte respublica et eloquentia romana simul occubuit. Oppressa enim jamdiu a Romanis Graecia, et paullo post a Triumviris romana libertate, cum negotia non ratione publica, nec dicentis ingenio ducerentur, sed unius auctoritate principis absolverentur, eloquentia suo privata munere in declamatorum scholas e foro decessit; philosophia vero in ingeniosum adulationis condimentum ab ambitiosis principibus advocata, e solitudine migravit in regiam. Ortaque dominatione unius ad assentandum omnia convenerunt, ita ut eodem tempore garrire philosophi coeperint et oratores argutari. Ac sicuti soluta et metris alligata oratio pares virtutes graecae et romanae libertatis tempore induerant, ita et vitia quoque eadem utraque sub unius dominatione contraxit.

Dum tamen philosophia veritatis amorem amittebat et eloquentia nativum succum et incorruptum nitorem cum fuco meretricio commutabat, e defluentibus harum viribus atque facultatibus crevit adolevitque jurisprudentia, quae de philosophia priscam sententiarum utilitatem et e prisca eloquentia vim atque temperantiam orationis arripuit. Eaque dici potest propria et peculiaris Romanorum sapientia et civilis atque operaria philosophia, quae vetustissimis temporibus e pontificum collegio primum exoriens, et a Sempronio, Coruncano, Catone, Bruto, Quinto Mutio, Servio Sulpicio, Tuberone, Trebatio laudabiliter exculta, sola sub principibus imperavit studiisque refulsit doctissimorum, ea aetate, jurisconsultorum: Scaevola praecipue, Juliani, Papiniani, Ulpiani, Paulli, atque hisce similium qui, latinitate inclinata, germanum latini eloquii candorem et attici stili pudicitiam, in constuprata eorum temporum eloquentia custodierunt: ita ut una jurisconsultorum schola, in ea corruptione doctrinarum et artium, solidioris philosophiae fuerit atque sanctioris eruditionis et purioris eloquentiae confugium.

Verum, decrescente humana sapientia, manavit latius affluxitque divina, per Deum ipsum, dum inter mortales versaretur in salutem humani generis, ex hebraicae legis imaginibus evoluta. Quo de solo platonica doctrina irrigato atque subacto, veteres Ecclesiae Patres theologiam excitarunt. Siquidem Christus tumida eruditione modestae simplicitati posthabita, dum ad rudem turbam oracula sua profunderet, sublimitatem sententiarum communi atque humili sermone deprimebat, paucisque dogmatibus expromtis, iisque privato nullius examini, sed fidei tantum ac pietati concreditis, operam suam et orationem ad mutuam caritatem animis imprimendam divinumque amorem suscitandum contulit, ut homines ad caduca dilapsos atque ab auctore suo devios ad immortalia revocaret.

Quam institutionem Apostoli suis in concionibus imitantes, nec tam causas et rationes divinarum praeceptionum, quam utilitatem usumque tradentes, Christi doctrinam et praecepta patientiae, non sublimitate ornatuque sermonis, sed vitae sanctitate atque invicta injuriarum tolerantia suadebant. Quorum exemplo prisca christianorum institutio magis in piorum operum assiduitate vertebatur, quam in multitudine praeceptorum, longaque dogmatum serie deflagrante caritate, ab haereticorum curiositate atque concertatione parta, qui dum religionem argumentis philosophorum lacesserent, Patres priscos coegerunt philosophiam suscipienda religione jam dimissam ad se revocare, ut profanas rationes auctoritati divinae minime obtemperantes profano etiam acumine redarguerent, Ecclesiam vero compulerunt decreta sua singulis erroribus opponere: quibus decretis pro errorum numero multiplicatis et in artem digestis longisque disputationibus expositis, condita fuit antiqua Ecclesiae theologia, e divinis luminibus platonico acumine proseminata.

Quo plures enim erumperent adversarii, eo doctiores acrioresque vindices divina providentia Ecclesiae suae mittebat, ut Christi divinitatem tuerentur et vim gratiae divinae, quae praecipua erant, illa aetate, capita dissensionum. Ita ut per Sabellii, Samosateni, Manetis, Arrii, Euthychetis, Nestorii, Pelagii, aliorumque furorem acceperit Ecclesia Origenem, Basilium, Nazianzenum, Nissenum, Athanasium, Cirillum, Epiphanium, Crhisostomum, Hilarium, Ambrosium, et christianorum eruditissimum Hieronymum, atque, ut alios praeteream, Augustinum, universae divinae sapientiae promtuarium, cujus mens ipsa divi Paulli spirat in scriptis.

Atque hi quidem Ecclesiae Patres ad divum usque Bernardum, qui seculo duodecimo non sanctitate modo sed literis et eloquentia claruit et gloria rerum gestarum, ad explicationem divinae doctrinae platonicae philosophiae ministerio utebantur, fusum et oratorium dicendi genus adhibentes, iis verborum flosculis atque coloribus, quibus aetas illa in tanta latinitatis labe ducebatur.

Bernardus vero coelo receptus, omnem secum abstulit eloquentiam, remansitque nobis hiulca illa et exanguis atque aspera dialecticorum dictio, paullo ante obrepens ex Arabum doctrina; contra quam ille sanctorum ante se Patrum auctoritatem appellans, ingenti spiritu atque totis viribus connixus, totius antiquitatis testimonia convocaverat: dum Petrum Abailardum oppugnaret et Gilbertum Porretanum, qui primi pervagatam, illa aetate Arabum, scholarum philosophiam ad sacras literas traduxerunt; quique cum ob eam causam se atque suos novis erroribus, sive dicendi generibus veteri Ecclesiae inauditis implicuissent, ingentia perplexarum quaestionum volumina pepererunt. Unde tum platonici doctores idem bellum contra scholasticos gerebant, quod aetate nostra scholastici adversus platonicae doctrinae instauratores (proh quanto cum stomacho!) commoverunt. Ea aetate Petrus Lombardus, ut Christi religionem e disputationibus, quibus pene mergebatur, erueret, celeberrimum illud edidit Sententarium codicem, in quem veterum Patrum decreta et definitiones retulit, ut scholasticarum disputationum ambages ea falce recideret, sacramque doctrinam ex eo tumultu ereptam, quieti redderet atque candori suo. Cujus institutum viri sanctissimi et imprimis divi Thomae in suis commentariis religiose coluit; ceteri vero ac praecipue recentiores, ut jacta semel semina, quamvis opprimantur, tempore tamen usque pullulant, cum ad earum Sententiarum studium indolem ac materiam afferrent inquietam, scholarum sentes ac spinas assidue ibi serentes, longe pluribus ac molestioribus quaestionum nexibus, praeclarum illud volumen circumdederunt ut quod scholasticis dissensionibus componendis editum fuerat, praeter auctoris opinionem, disputationum omnium caput et radix evaserit.

Eodem tempore, post diuturnam oblivionem, rediit in lucem jus civile, atque a Gratiano jus ecclesiasticum variis voluminibus dissipatum, breviori codice collectum fuit atque digestum; quod ejus aevi pontifices ex intima jurisprudentia prodeuntes aluerunt exemplis elementisque juris civilis. Verum quia tum eadem Arabum doctrina ubique serpebat, invasit etiam interpretes juris nostri, qui commentariis acutissimis ingentem quidem jurisprudentiae lucem excitarunt, at perplexis anxiisque distinctionibus importunaque saepe subtilitate atque tritura scholastica crucem posteritati reliquerunt.

Omnis igitur eorum temporum scientia ex Arabum faece atque omnis eruditio e scholis jurisconsultorum, turbatis utrisque fontibus, ducebatur. Siquidem ut omnia mutando ab origine sua prorsus aberrant atque superstitiosis translationibus saepe graviora dicta extenuantur, simpliciora vero in arcana transeunt, Aristoteles ex arabo in latinum, graeci sermonis ignoratione, conversus, verbisque magis quam sensibus redditus, oblitus prope sui atque ab se defíciens, monstra peperit sententiarum. Romana vero antiquitas sparsa in libris juris cum nullo judicio nulloque discrimine temporum ab interpretibus inquinate loquentibus colligeretur, summa aetatum atque rerum perturbatione, somniis atque deliriis involvebatur, donec everso Graecorum imperio, eorum eruditio simul cum romana, quae in constantinopolitanis jurisprudentiae scholis numquam intermissis insederat, et germana mens Aristotelis a Trapezuntio potissimum et Gaza latine reddita, itemque platonica philosophia Bessarionis cardinalis auctoritate propagata cum sapientissimis Graecorum commearunt in Italiam.

Ubi tum priscam latinitatem suscitabat Pogius, Guarinus, Leonardus Aretinus, Philelphus, elegantiam vero sermonis et artem atque dilectum verborum, studiaque illa quibus extincta, jam nunc iterum in publicis Italiae scholis ciceroniana dictio refloruit, magna contentione revocabat romanus homo, romanique reparator, Laurentius Valla, qui non solum fucatam a germana latinitate, sed veros ab adulterinis veterum scriptis discrevit crebrasque in omni genere veterum interpolatorum fraudes primus olfecit, primasque criticae artis favillas excivit, quae initio quidem versabatur in verbis; postea vero ad res mira felicitate progrediens, literarum atque aetatum omnium imaginem reseravit, et ex ignoratis diu monumentis priscam sapientiam feliciter exclusit.

Unde post Vallam exorsi ab origine discrimineque verborum Politianus, Parrhasius, Merula, Budaeus, Agricola, veteris memoriae instauratores, priscorumque operum atque totius aevi judices vindicesque pepererunt, quales, praeter Cujacium gallum et italos alios, in antiquitate romana fuere prae ceteris: Panvinius, Manutius, Sigonius, Lipsius; in hebraica et phoenicia: Bochartus, Boxornius; in graeca: Salmasius, Casaubonus, Henricus Stephanus; in ecclesiastica: Maldonatus in primis, Petavius, Sirmondus, et cum sociis Arnaldus; in vetustate vero universa lux temporum omnium et perennis veterum vita Josephus Scaliger. E quorum operibus ingens illa librorum sacram et profanam historiam emendantium copia aetate nostra proseminatur, inveterata jamdiu corrigendi libertate, quae ab optimis quidem orta initiis, nunc (proh nefas!) ad eam processit audaciam ut ne sacrorum quidem librorum auctoritati pepercerit! Itaque ars critica, quae discrimen erat veritatis et temporum atque falx errorum, nunc seditionum literariarum fomes et turbo ingeniorum evasit.

At philosophia ex aristotelica servitute manumissa, scientiam initio per Telesium potissimum et Patricium et Ficinum in Platone, aliisque graecis philosophis venabatur: jampridem vero a Bacone, Gassendo, Galilaeo, Cartesio, ex humanae mentis angustiis ad rerum universitatem traducta, causarum veritatem haurit ex ipsa natura.

Hoc autem omne doctrinarum fatum atque vicissitudo, sumto initio a doctrina Graecorum, per quos scientias accepimus, in septem tribui conferrique potest aetates, quas memoriae atque ordinis causa appellationibus notabimus ea ex doctrina ductis, quae sua tempestate dominabatur. Itaque ab Orpheo ad Pythagoram seculum perducimus poeticum; a Pythagora usque ad Alexandrum seculum philosophicum; ab Alexandro ad Augustum seculum oratorium; ab Augusto usque ad Constantinum seculum juridicum; a Constantino ad divum Bernardum seculum theologicum; a divo Bernardo ad Leonem x seculum scholasticum; a Leone x ad nostra usque tempora seculum physicum simul et criticum: ut intelligamus naturam una et antiquitatem aetate hac nostra patere.

Siquidem per physicam initio quidem in Italia renascentem, nunc autem calamitate nostra, quos adhuc scholasticorum servitus premit et exterarum nationum felicitate in transalpinis regionibus triumphantem ac mortalium beneficio nova in dies inventa proferentem, germanas rerum causas eruimus et in coelum non cogitatione modo sed etiam sensibus ascendimus: ita ut motus astrorum atque magnitudinem divinaeque providentiae ordinem, quantum homini licet, proxime contemplemur. Per physicam nos mentem nostram irretitam ignorantia retexuimus et corpus a periculis liberavimus. Cognitis enim veris aegritudinum causis, tumultus animi facile sedamus: veneficas autem a corpore manus arcemus, detectis arabae medicinae maleficiis per neapolitanum philosophum eximium Leonardum a Capua, qui primus docuit medicorum eum esse optimum qui minus utitur arte sua. Itaque ignorantia quantumvis domina rerum humanarum, numquam tamen majores quam hoc seculo poenas dedit: cum non modo jucunda verarum causarum cognitione divinaeque providentiae sublimi contemplatione privetur, sed tortoribus animorum et corporum miserrime subiiciatur.

Ars vero critica rudis apud veteres prae nostra et imbecillis, jam sublato barbariae velo, germanaque veterum codicum lectione restituta, omnium aetatum doctrinam et artem protraxit ad nostrorum temporum lucem. Haec etenim nobis poëtarum sapientiam et veras philosophorum sententias recta explicatione verborum patefecit, haec veteris Ecclesiae disciplinam retulit, haec Patrum theologiam, haec denique simul cum romanis moribus romanam jurisprudentiam reparavit.

Quae cum apud exteros floreret, Romae tamen in ipsius nempe sinu matris turpiter languescebat, publicamque lucem vitabunda e privatarum scholarum latebris, non juris doctrinam sed pestem judiciorum in forum evomebat, iis ad lites tractandas emissis, qui vix semestre studiorum spatium e mensi toto foro volitantes, jus civile nostrum (heu qua fronte!) apud magistratus et judices profitebantur! Verum sapientiae universae, cum humanae tum divinae, instaurator Innocentius xii hanc maximam tribunalium et judiciorum labem simul cum ceteris corruptae disciplinae vitiis eluit, ut non modo magnifícis aedibus sed, quod pluris refert, sanctiori et meliori doctrina justitiae perpetuam sedem extrueret, emendata per studiorum rectam institutionem radice ipsa justitiae ipsoque boni et aequi fonte purgato. Quod consilium divinitus a sanctissimo pontifice susceptum, eminentissimi quaestoris Joannis Baptistae Spinulae cardinalis sapientia, effusaque publice beneficentia, summis infimisque plaudentibus inopinato explicavit. Dixi.


  1. Clem. Alexandr., Strom., lib. i, p. 305.
  2. Plin., lib. xxx, cap. 1; Cic., De finib., lib. v.
  3. Diodor., p. 83, sive 118; Cicer., De divin., i.
  4. Lib., p. 17. Marsh[am, Canon chronicus...,], p. 110.
  5. Ammian. Marcell., lib. xxiii, p. 253.
  6. Plin., lib. xxx, c. 1.
  7. Laert., in Proem.; [B.] Brisson[ius] [B. Brisson], De regio Pers[arum principato, libri tres, Sylburgii, Comelinus, 1595], lib. ii.
  8. Lib. iii, cap. 6; lib. vi, cap. 1, cap. 4; lib. vi, cap. 6; Marsh., saec. 13, p. 336.
  9. Diod. Sic., lib. i.
  10. Marsh., saec. 1, p. 36.
  11. Varro., De l. l., 6; [S.] Bochart[us] [S. Bochart], Geographia sacra, cujus pars prior Phaleg, de dispersione gentium et terrarum divisione facta in aedificatione turris Babel, pars posterior Chanaan], de col[oniis et sermone] Phoen[icum agit, Francofurti, 1674], 1. 1; Marsh., saec. 1, p. 36; Macrob., Saturn., iii, 8.
  12. Clem. Alexandr., Strom., i. vi, p. 633.
  13. Macrob., lib. vii, p. 816; Herodot., lib. ii; Marsham., sec. 10, p. 241, 244, 245.
  14. Marsham., sec. 15, p. 434.
  15. Euseb., De praep. Eu., lib. x, c. 3.
  16. Marsh., p. 436.
  17. Marsh., saec. ii, p. 265.

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or9
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or10