Ad lectorem | In auspicatione studiorum oratio de sapientia universa |
editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide
DE INSTAURATIONE STUDIORUM
Ad Clementem xi pontificem maximum
Cupientem saepenumero me retegere vitia studiorum et
rationem emendandarum artium, diuturnis cogitationibus mihi
collectam, pandere meditantem, revocavit modo semidoctorum
insolentia, qui rationibus iisdem, quibus doctrinae famam
peperere sibi etiam tuentur, audacia nempe sua et errore alieno, modo
vero in tanta oblivione publicae utilitatis abduxit exitus aliqua
desperatio, cum animo vix unus aut alter occurreret, qui quam
posset maxime, idem et vellet opem ferre doctrinis.
At postquam, Clemens optime, divinarum humanarumque rerum potestas ad te devenit et literae spem innocentia securitatem recuperavi, redditus est etiam ille mihi animus erga studia, quem abstulerat obtrectatio perditissimorum hominum, qui, cum gravioribus doctrinis irascerentur et literulis eorum ridicule inflarentur, suum in me stomachum eruperunt, quem voce atque scriptis cultum severiorum artium excitaturum suspicabantur; suisque vitiis mihi per summam impudentiam tributis, meam tenuem qualemcumque operam studiosis eripere voluerunt.
Quando igitur nos, qui vix per livorem et insolentiam illorum recte sentiendi facultatem retinebamus, nunc, tuo sub imperio, libertatem etiam recepimus recte dicendi, ut jam liceat impune prae nobis ferre meliora, non gravabimur ea repetere animo atque in medium adferre quae diffluxerant, nec pudebit eadem ad tuum, sapientissime Pontifex, adducere judicium ut omnia si respueris, nos errore liberemur; si quae vero tibi probentur, ea conferantur ad emendationem studiorum: itaque alterutrum, vel mihi privatim vel aliis publice prosim. Praesertim cum studiorum regimen, nusquam sit magis quam Romae necessarium, ubi praemia potius doctrinarum, quam ipsae doctrinae appetuntur, ideoque plura perturbate ac praemature arripiuntur ab adolescentibus, opinionem tantum eruditionis, non sine fraude publica, saepe apud principes ambientibus. Etenim utilius est tum publice tum privatim ignorare prorsus literas, quam profiteri falsas, cum longe crebriores errores ex variarum rerum confusa cognitione, quam ex earum ignorantia oriantur. Quo plura enim perverse discimus, eo majorem facultatem ad alios ac nosmetipsos decipiendos adipiscimur.
Quod si studia literarum ab recta institutione deerrasse ostendero, ut certe deerrarunt, per quem unquam reducentur in viam, nisi per eam potestatem quam ingeniis et moribus expiandis atque ad rectam operum et sententiarum normam referendis Christus inter homines locavit ? Nam, ut ait Plato, non suam tantum princeps debet curare, sed et aliorum etiam colere atque augere virtutem.
Eam vero potestatem quisnam mortalium ad cultum literarum libentius quam tu flexerit atque felicius, qui per doctrinarum seriem, continenti laborum cursu, ad hunc dignitatum verticem evolasti, quique privatus adhuc regiam benefícentiam bonis artibus adeo exhibuisti ut literarum tutelam in morem tibi versam etiam antea crediderimus, et quidquid summum est pontificiarum curarum, non tantum ex lege muneris tui, sed proprio Marte videare praestiturus.
Quod igitur omnium philosophorum sententia traditur virtutum et vitiorum initia et progressus oriuntur ab educatione puerorum; irritae sunt enim leges, nisi educatione in animis hominum inserantur, unde Prothogenes pitagoraeus: «Leges non sunt domibus et hostiis, sed in civium ingeniis includendae; unde autem civilis regiminis initium? A juvenum educatione».
Sic ille. Neque enim edictorum frequentia, sed recta institutione vitae ac persuasione virtutis vitia tolluntur, quia non poenis hominum animi, sed doctrina mutantur. Quamobrem qui remedia vitiis adhibent, sine malorum extirpatione per bonam educationem, imitantur eos qui victus ratione minime mutata, pharmacis utuntur e quibus nulla sanitate corporis, morborum solummodo mutationem ac varietatem assequuntur. Puerorum autem ingenia propter flexilem aetatem ac vacuitatem curarum sunt oppido idonea, bonorum itidem et malorum seminibus concipiendis pariter atque retinendis. Quidquid enim in simplex ac nudum ingenium initio illabitur, brevi coalescit, atque ubi semel radices protenderit, nova et adventitia postmodum excludet. Virtutum autem aut vitiorum amor arripitur ex eorum exemplo a quibus homines educantur. Hinc ingenia nobilium puerorum plerumque sunt ad virtutem hebetiora, praesertim in Italia, quia hic educantur a mulieribus in rosa, inter gregem ancillarum, eis vili obsequio mollique cultu blandientium, proniora vero ad vitium propter insolentiam laborum et consuetudinem voluptatum. Ac sicut, muliebri educatione pueri abducuntur a virtute, ita vulgaribus erroribus a nutrice haustis deflectuntur in posterum a veritate, ut non mirum si postea, dum veros rerum aestimatores audiunt, quae veriora sunt, ea ducant absurdiora.
Sed jam ad incommoda transeamus, quae veniunt a viris, ac primo a praeceptoribus latinitatis, qui nihil magis laborant quam ut augeant docendo difficultates, quas in latinam linguam invexerunt multitudine atque involucris regularum, quibus addiscendis absumitur tempus longe utilius atque jucundius in vocabulorum explicatione ac bonorum auctorum interpretatione traducendum. Etenim praeceptis magis ad scribendum quam ad intelligendum utimur. Stultum est autem irretire praeceptis ignorantem adhuc vocabulorum sensum et usum, qui legendis tantum arripitur, explicandisque scriptoribus; quorum consuetudine nos nec opinantes regularum lucem animo concipimus, quas in regulas deinde etiam stylus incurret ipse per se, more illorum qui non arte sed natura ducuntur; cum ex naturali loquutione regulae, quas discimus, collectae initio fuerint. Verum quia sola consuetudo non arcet errorum periculum, nisi praesto sit ratio, quae usui tribuat auctoritatem, regatque certa cognitione stylum scribentis, ideo postquam peritior aliquanto quis explicandis auctoribus evaserit, si se ad scribendum conferet, opus certis habebit, quibus ducatur legibus, ut si quando imprudenter ab auctorum consuetudine aberraverit, memoria praeceptorum revocetur. Est enim difficile continere animo exempla singula: ideo ex pluribus eorum industria conductis, communis quaedam fuit colligenda et evocanda ratio, quae peperit regulam formamque perpetuo haerentem animo, cogitationesque nostras dirigentem, quae adsit nobis ubi exempla destituant. Quocirca tum paucas oportet esse regulas tum etiam uberes lateque profusas, ne aut ab exilitate multiplicentur, ut iis retinendis minime sufficiamus, aut nimio studio eas conservare cogamur, distrahamurque ab assidua lectione veterum, itaque revolvamur ad plurium exemplorum difficultatem, cui vitandae regulas invenerunt.
Igitur statim ut puer flexiones nominum ac verborum simul cum aliis grammaticae rudimentis memoriae mandaverit, ad scriptores est adducendus, eique (ut nobis olim discentibus mos erat) praebendus in primis Ludovici Vives nitidissimus atque utilissimus Exercitationum libellus: ex quibus domestica et familiaria primum hauriantur atque quotidiana vocabula, dicendique generi illa quae in usu vitae frequentius occurrunt, ita enim pueri notis in rebus materieque sua intelligendi facilitatem invenient et simul cum delectatione utilitatem. Quid enim inhumanius, quam ingenia puerorum expertia prorsus rerum humanarum ignaraque omnino civilis vitae irretire negotiis publicis, aut Graecorum aut Romanorum, in quibus veteres versantur auctores, et ad obscuritatem linguae addere obscuritatem factorum, quorum in vita nondum animo acceperunt exempla? Qualis plerumque materies est epistolarum et orationum tullianarum aliorumque librorum qui pueris initio proponuntur; cum ante detinendi fuissent in humilioribus ac notioribus argumentis, atque e puerilibus exercitationibus ad Phaedri fabulas traducendi statim essent et terentianas comoedias, neque materie obscuras neque oratoria verborum circuitione molestas, cum sententias comici contineant in medio positas et orationem fundant sermoni familiari similem, nullo nempe severiori artifício inflatam aut contortam, sed fluentem et liberam atque simplicem, cujus candorem et proprietatem illi aetati facile adhaerescentem, ubi adoleverint, nec opinantes oratione reddiderint atque stylo. Plautum tamen ad aetatem rejicimus grandiorem atque ad maturius judicium, ne aut impuritate rerum aut insolentia verborum simplicitas puerilis imbuatur, utcumque iste non modo copia sed et proprietate sermonis et lepore vernaculo ceteris sane fluat abundius.
Scriptores alii praeter comicos, vel antiquarum tabularum exemplis referciuntur, vel negotiis plerumque implicantur publicis, ut qui sine fabularum aut historiarum cognitione illos adierit, videatur sine face per tenebras oberraturus, vixque unquam percepturus rerum sensus: quibus ignoratis, vis quoque latet atque notio vocabulorum. Ideo in Ovidii libris Metamorphoseon sunt exercendi, donec mentes factis illis impleantur; cumque iis conjungenda Justini lectio Historiarum, ut una opera cognoscat breviter puer quidquid ficti aut veri ferat antiquitas usque ad tempora Romanorum. Quorum res gestae initio per compendium petendae sunt a Lucio Floro et Vellejo et ab Epitome praesertim liviana, hisce ambobus longe simpliciori atque candidiori, utpote quae res gestas exprimat propriis et convenientibus verbis absque fuco et argutiis, quibus non satis Vellejus et Florus abstinuerunt: unde periculum fuerit ne puerorum animi fallacibus illis et meretriciis orationum ornamentis a nervosa et virili scribendi consuetudine abducantur.
Ubi autem breviter Graecorum et Romanorum tempora percurrerint ac summam quamdam acceperint eorum, in quibus aliorum sive poëtarum sive oratorum sive historicorum oratio frequentius vertitur, tum iis princeps omnium ad perpetuam exercitationem styli tradendus est Cicero, explicatis ante brevioribus illius epistolis orationibusque facilioribus, promtaque simul, vel ex Plutarcho vel ex recentiori scriptore illius vita, ut ex factis peculiaribus illorum temporum, tulliana scripta clarius patefiant. Eamque lectionem comitabitur Livius, Sallustius, Cornelius Nepos et Caesar, quos excipiet studium et explicatio poëtarum Virgilii potissimum et Horatii Ovidiique; etsi nescio an propter sermonis proprietatem praeire debeat Catulli, Tibulli et Propertii lectio, quo enim isti humiliora tractarunt, eo minus coacti fuerunt voces a nativa significatione abstrahere ad sublimitatem novitatemque rerum. Atque ex his aliisque aetatis aureae scriptoribus, quae Augusti aevo concluditur, carpenda sunt atque proferenda pueris faciliora ex ordine atque honestiora, ut singulorum auctorum ingenium stylusque degustetur, atque inter explicandum flectendae sunt mentes puerorum ad observationem syntaxeos cujuscumque verbi et agnitionem praeceptorum, quae commissa cum exemplis et ad usum assidua styli exercitatione traducta firmius inolescent animis, quam recitata memoriter.
Porro in traditione praeceptorum id, meo judicio, peccatur in scholis maxime, quod quae ad latinae linguae intelligentiam requiruntur, latine praebentur, atque ita obscura per obscuriora panduntur. Etenim regulae ad auctorum sensus reserandos institutae, ipsaemet indigent eadem clavi, cujus usum e regulis petimus. Quid autem absurdius quam petere lucem a tenebris et linguae intelligentiam quaerere a praeceptis eadem lingua nondum intellecta conscriptis? Cum naturalis rerum ordo postulet ut ad obscura per aperta pergamus, ac vernaculis vocibus regula illa tradatur, cujus ad aliam linguam aperiendum est usus. Et praeterea longe facilius haerent memoriae clara quam obscura praecepta. Nihil gravius enim, nihil aerumnosius quam ediscere prorsus ignota. Quo novo supplicii genere afficitur aetas illa hominis maxime innoxia, nempe puerilis, quae poenas in ludo literario pendit ignorantiae magistrorum.
Praeter obscuritatem non leve incommodum parit multitudo praeceptorum et exceptionum, quarum copia regulam aliquando adeo extenuat, ut inutile fuerit redegisse in regulam quod tot exceptionibus erat exhauriendum: quod accidit cum paucis ab exemplis regulae concluduntur, tum enim ex exemplis contrariis atque de regula exclusis oriuntur exceptiones. Unde quo sunt angustiora praecepta, eo magis et praecepta ipsa et exceptiones increbrescunt, perinde atque hydra secetur. Quamobrem eas utiliores putaverim regulas et commodiores, quae minores numero quidem sint, complexu vero latiores, e quibus quam minimum carpat exceptio.
Igitur e tanto numero grammaticorum is, meo judicio, studia latinitatis ineuntibus maxime proderit, qui e sanctiana ratione suas eruerit regulas. Siquidem grammaticorum natio partim vetustior est partim recentior, vetustior grammatica non tam rationibus quam observationibus coaluit, a quibus artem traxere suam Despauterius et ejus discipulus merito laudatissimus Emmanuel Alvarus. Recentiores vero ad naturalem rationem, duce philosophia, et ad simpliciora principia observationes revocavere suas, unde numerum regularum utilissime minuerunt. Quorum princeps Julius Caesar Scaliger, qui grammaticae partes ad philosophorum examen adduxit, et Franciscus Sanctius, qui syntaxin potissimum ab usu adegit ad scientiam, eamque in multis dicendi generibus latentem per ellipsin expedivit. Quorum e scriptis breves una et amplissimas composuere regulas Vossius et Scioppius. Verum quia rationibus, quibus agglutinantur sanctiana praecepta puerilis aetas est impar, utcumque brevissima illa sint atque simplicissima, ideo commodior erit ad scholarum usum Vossii grammatica minor, quae hodie in scholis belgicis celebratur. Ea enim et a philosophorum ratione progreditur et facilius flectitur ad captum puerorum, quorum si quis a scholis dimissus latinitati studere velit impensius, ei labor est subeundus major, cumque veteribus nova conjungenda, et ad Scaligeri Sanctiique lectionem addendus etiam Alvarus, qui Despauterium ad aptiorem digessit usum.
Verum quoniam eloquentia rebus constat et verbis, quae rebus pandendis sunt necessaria, ideo ubi pueri significationes, ordinatasque compositiones verborum calluerint, adducendi continuo erunt ad fontes rerum, quos minime aperit vulgaris illa sterilisque rhetorica, verborum potius coloribus notandis quam sententiarum radicibus proferendis idonea.
Disputaturus etenim copiose aliqua de re atque eleganter, eam nosse opus habet e suis causis et percurrere singulas partes illius. Huic enim, si ad eam cognitionem diuturnum auctorum usum adjunxerit, verba ipsa de re ultro se offerent.
Hominum porro disputationes omnes vel in certis scientiis artibusque versantur, qualis est jurisprudentia, scientia rerum naturalium, astronomia et artes denique omnes, quae aut mente aut lingua aut manu expediuntur, vel occupantur in moribus hominum ac regimine civili, rebusque positis in communi cognitione atque usu, nempe virtutibus et vitiis atque affectionibus animorum, negotiisque privatis aut publicis, quae crebrius et facilius in consuetos hominum sermones incurrunt. Ex quibus eorumque causis vetustiores rhetores, longe graviores atque utiliores, duce potissimum Aristotele, artem conflavere suam, quae non tam in depingendis imaginibus verborum, construendisque membris orationis et enthymematis elenchisque nectendis, quam in exponendis humanarum cupiditatum et actionum causis, distinguendisque virtutibus a vitiis laborabat. Quamvis autem aliae artes atque scientiae peculiares dignae etiam cognitu sint homini eloquenti, deque omnibus oblata occasione disputaturo, tamen cum vis ingenii humani nequeat universa sustinere, oratoris facultas potissimum redigitur ad mores hominum et facta civilia, resque illas in quibus hominum omnis ferme vita traducitur. Etsi haud negaverim influere multa ex varietate cognitionis in os dicentis, quae orationem illius reddant pleniorem, etiam si de re vulgari loquatur; ita ut in humilibus etiam ac quotidiani disputationibus ingenium emineat sapientis.
Sed quia res affectionesque humanae patere satis nequeunt e definitionibus philosophorum, nisi accesserit usus hominum et lux commerciorum, ideo rhetorica illa veterum robustior est ad aetatem differenda maturiorem, intereaque pueri, absoluta grammatica latina, eodem servato docendi ordine, quem in ea praescripsimus, literis detinebuntur graecis, quarum initia e Vossii accipient grammatica minori, additis exercitationibus grammaticis in praecipuos ejus linguae scriptores, quas ad Clenardum attextas habemus. Eas continuo exercitationes excipiet Homeri lectio, qui omnium scriptorum instar erit, cum optimi quique ab eo profluxerint, vixque aliquod sit aut bene cogitatum aut bene dictum, cujus primordia non sparserit Homerus: a quo nata est non poëtarum lingua modo sed et oratorum, philosophorum atque historicorum, qui omnes ab Homero sumpsere lumina sententiarum et dicendi colores atque formas, ut is unus eloquentiae ac sapientiae universae commune sit elementum. Neque vero satis Homerum quis admirabitur, nisi ad judicii maturitatem et sapientiae pervenerit culmen. Tum enim ea extollet plurimum, quae stultis atque imperitis Homerum inauspicato legentibus risum plerumque movere videmus, ut quanti facimus Julii Scaligeri eruditionem et acumen, tantum illius perversitate judicii stomachemur. Ex qua sequens aetas tantam hausit audaciam, ut semidoctorum numerum effuderit infinitum, qui suum Virgilio tribuere nesciunt, nisi Homero detraxerint, cum si Virgilius umquam ad nos rediret, fastidiret plurimum laudes prodeuntes ab iis, quibus fastidio esset Homerus. Cujus ipse ingenium Aeneide sua in latinam adduxit linguam et ad majestatem vertit composuitque romanam, contractius reddens atque contentius quod Homerus lenius uberiusque profuderat.
Eodem tempore quo graecas docentur literas, erudiri etiam poterunt adolescentes communioribus rhetoricae praeceptis, quae scilicet non tam ad inveniendum prosunt, quod unice a philosophia petendum, quam ad disponendam et ornandam orationem; qualia sunt ea quae in Rhetoricis ad Herennium continentur. Qui libri, neglectis centonibus et ineptiis recentiorum, summa cum utilitate studiosis anteponentur.
A vulgari rhetorica et a studio linguarum consuevere pueri ad ratiocinandi ac disputandi artem, nempe ad dialecticen decedere, quae perinde atque rhetorica fuerit inanis, nisi materiem sibi vel ex communibus rebus vel e scientiis aliis contrahat. Quantumcumque enim quis defínitionis regulas calleat, nunquam tamen recte, sine rei definiendae cognitione, definiet. Fac enim sit quis legatum definiturus, qui legatum tamen ignoret, neque discrimen inter legatum et hereditatem intelligat; certe utcumque dialecticam suam excutiat, nunquam neque fortuito legatum delibationem hereditatis appellaverit. Contra vero ubi didicerit hereditatem esse successionem in jus universum quod defunctus habebat, legatum vero particulam ex bonis hereditariis testamento detrahendam, etsi nullam definiendi teneat regulam, tamen tam perspicue legati naturam nobis expediet, quam structor murarius parietis, aut faber lignarius mensae. Ita ut in suo quisque artificio, etsi dialectices omnino expers, tamen plus definiendo polleat, quam Porphyrius aliquis aut Simplicius aut Averroës aut Philoponus aut ipsemet Aristoteles: qui cum ineruditorum opinione sit in dialectica legislator et princeps, ac pro inventore illius habeatur ab ignaris antiquitatum, nescio quanta, praesertim in rebus naturalibus ac coelestibus, ex vero definierit, cum omnia ex arte definire contenderit. Pergamus vero et a dialectica distinguendi regulas petamus. Uter, quaeso, heredum differentiam ostendet expeditius dialecticusne an jurisconsultus: qui probe teneat heredum alios esse suos et necessarios, ut filius familias, alios necessarios tantum non suos, ut servus, alios neque suos neque necessarios, ut extraneus, an dialecticus, qui vix heredum nomen fando acceperit? Nisi multum referre putemus, quod dialecticus, qui jura nosset, haec distinxisset longe subtilius arteque sua tria illa membra imparia, redegisset ad aequalia duo, eorumque alterum in minora totidem diremisset, nempe ita: «Heredum alii necessarii sunt, alii extranei, necessariorum vero alii sui, alii non sui». Quae divisio, quamvis e summo artificio veniat, adolescentibus tamen longe majus negotium facessit, utpote quae mentes in aequo insistentes, divisione alterius membri deorsum trudat, nempe in duos illos inferiores gradus, in quos divisit vir ille mirabilis, heredes necessarios: cum ex alia pinguiori quidem at utiliori tamen atque faciliori, tria illa feliciter, eademque progressione mentis recta percurramus. Propterea contenti fuerunt jurisconsulti multa distinguere ac definire crassius, ne nimio artificio atque subtilitate ingenia discentium excruciarent. Quorsum enim ea in dividendo superstitio atque anxietas, si res quibus aperiendis distinguendi ars fuit inventa, per pinguiorem distinctionem erunt longe promtiores; distinctio vero subtilior, tenebras potius, multiplicatione partium, inducit, iisque comminuendis res oculis subtrahit? Sed locos jam subeamus argumentorum, quos non rhetores modo quaestus causa sed et Cicero senator romanus et homo consularis, tanti fecit ut librum de iis conscripserit ad Trebatium: credo ut tempus in iis addiscendis positum lucraretur.
Age itaque, num is qui sciat donationem causa mortis referri ad ultimas voluntates, probare non poterit eam esse revocabilem, nisi a nugigerulis nostris didicerit omnia quae conveniunt generi, speciei etiam convenire, proptereaque revocabilem esse donationem causa mortis, quia species est ultimarum voluntatum, quod omne genus est revocabile? Quasi non satis fuerit enunciatum ex jure illud assumsisse quo totum argumentum, sine ulla ope dialecticae concludatur. Tandem ut ad judicium de vero et falso veniamus, cujus eruendi facultatem sibi prae ceteris adrogant praestigiatores isti per illas trutinas veritatis, quas modos argumentorum appellant nempe per monstra illa verborum perterrefaciendis pueris inventa, barbara, scilicet, felapton, frisesomorum et similia. Si Titius moriens centum habebat in bonis, adita vero haereditate reperiatur minus, haeresque legatis oneratus velit ea pro deminuta parte deminuere, repugnantibus legatariis; nonne satis erit habere a scientia juris regulam illam, quae tradit, in definienda quarta, spectandam esse patrimonii quantitatem, quae superest tempore mortis non tempore aditionis, ut facile judicetur legatariis idem praestandum quod obtinuissent si haeres tempore mortis confestim adiisset? An vero judicium hoc nullo modo proferetur nisi contorqueatur arcus dialecticorum et argumentum conferatur in figuram illarum aliquam, quae veluti picta tabella obijciat oculis hujus judicii veritatem et homines de re contendentes trahat ad concertationem verborum? Quando igitur dialecticis regulis, neque ad inveniendam neque ad secernendam veritatem opus habemus; num ideo hanc prorsus artem nobis tanto studio a veteribus commendatam abiiciemus? Minime id quidem. Etenim utcumque spem frustretur nostram, haud tamen indigna est cui partem aliquam otii nostri tribuamus, trium scilicet aut quatuor mensium exercendo expediendoque ingenio, ut consuescamus introspicere ac rem volvere quoquo versum per partes et genera; dummodo meminerimus hujusce artis studium non sua sed aliarum doctrinarum causa suscipiendum esse, ne, dum instrumentum excolimus, more scholasticorum ipsum obliviscamur opus. Illud etiam nobis persuadeamus oportet, quae faciliora sunt hujus artis atque breviora, eas usus esse majoris, caveamusque ne pueros ad fallendum et calumniandum inque rebus perspicuis rixandum assuefaciamus. Ut saepe inter discipulos tenebrionum usu venit, qui cum inepte ac summa cum patrimoniorum jactura garriant in circis et crocitent, pro literariis exercitationibus exhibent populo deridenda spectacula, perinde ac si e plausu stultorum aedilitatem aut praeturam aut spem consulatus assequantur. Quamobrem prudentissime Plato non ante annum trigesimum, postquam longo usu per bonam educationem virtutes imbiberint, homines caute atque parce dialectica praecipit imbuendos, ne acumine suo sibi blandientes exerceantur contra justitiam et veritatem: «Etenim — ait — adolescentes disputationes degustantes iis veluti per lusum in contrarias partes utuntur, invicem se redarguentes ac tanquam catuli proximum quemque sibi distrahentes ac sermone suo lacerantes».
Ideo non a senticeto labyrinthoque scholarum ars ista petenda, sed a candidiore aliquo cultoque scriptore, qui more veterum eam elegantibus verbis ac latinis potius quam gothicis et arabis vocibus, quales nunc habemus, explicarit, ut ingenti cum laude fecit Groscius, qui sua in dialectica et rerum delectum habuit et vocabulorum, quae de tullianis fontibus hausit una cum exemplis ad singulas dialecticae regulas accommodatis.
Cum autem dialectica emendandae menti potissimum studere debeat, certe omnium hoc optime geometria praestiterit, quae mentes ordine certo a certis quoque ducit simplicibusque principiis, unde obscura diluuntur dissolutaque componuntur et composita in suas dirimuntur partes, ut hac recta disserendi consuetudine mens assuescat semper insistere ipsis rebus atque ita omnis cogitatio seriesque omnis argumentorum progrediatur a veris et mens exuat sibi sensim, quod e vulgari judicio temere ac stulte conceperat, neque deinceps admittat, nisi quod ordine ilio expensum fuerit et exploratum: unde hac una scientia veteres facile retexuntur errores novique praecaventur. Neque enim geometria in sola quantitate vertitur, sed in rebus omnibus quae ordine geometrico pertractantur. Nam affectiones quantitati minime geometriae subiiciuntur tamquam unicum illius opus, sed tamquam exempla clariora et simpliciora, in quibus matheseos potestas magis perspicue cernitur, utpote quarum notio ab ipsa natura mentibus imprimitur. Ceterum undecumque ratiocinando ita progredimur ut e notis ignota devolvamus et a simplicioribus ad composita suis feramur gradibus ac dividendo a compositis ad simplicia deveniamus, ibi nihilominus atque in quantitatis affectionibus mentem ad mathesin exercemus. Si qua enim patere homini veritas naturaliter potest, ea ex ipsamet mente humana educitur, si confuse rerum notiones in ordinem ab administra veritatis tribuantur. Quidquid autem geometriae satis fuerit professori divini humanique juris, ad quem potissimum instituendum ista meditamur, praebebit Euclides a Mercatore digestus. Cui studio recte attexetur astronomia, quam breviter arripere licuerit a Gassendo, itemque geographia, quae facile et celeriter addiscetur ab Introductione clueriana, quam recens habuimus auctiorem.
Cum quis igitur per dialecticam ac geometriam naturales animi facultates promorit atque direxerit, antequam doctrinas attingat alias ad caput veritatis fontemque notionum omnium, nempe ad naturae studium se tantisper conferet, quo ad generales rerum causas et universitatis hujusce generationem ordinemque ac motum, sive ortum interitumque rerum, pro viribus mentis humanae, comprehenderit, ac si per singula non excurrerit, attamen prospexerit universa, mentemque illam deposuerit anilem educatione muliercularum et consuetudine imperitorum somniis atque ineptiis circumfusam, ut vel hoc nomine sapere incipiamus, quod aliquando delirare destiterimus, ignorantiamque nostram persenserimus, ac si non hauriamus lucem, saltem tenebras excludamus. Summus enim est humanae sapientiae gradus imbecillitatem propriam et perpetuam ignorantiam sibi conscire a contemplatione principiorum. At undenam creperam hanc et dubiam utcumque lucem vulgares tenebras dissipantem eliciemus? Num quod quatuor jam saeculis deplorabili temporis jactura frustra tentatur e scholis peripateticorum? Cujus familiae primores, praesertim Arabes, non alio admirabilem alioqui vim ingenii sui tetendisse videntur, quam ad alimentum vulgarium opinionum ope atque auctoritate philosophiae, facultatem omnem dialecticam convertentes in munimentum praejudiciorum, docentes posteros errare subtilius verbaque sensu vacua et a barbariae foecibus educta pro rebus ipsis obtrudentes. Quid igitur sperandum superest ab ea schola quae tam longo cursu saeculorum, aestuantibus innumerabilium hominum ingeniis, nihil novi adhuc extulerit neque ignoti detexerit quidquam, sed vana opinione sapientiae curiositatem et facultatem etiam omnem inveniendae veritatis abstulerit? Quem sane morbum non alia ratione pellere licuerit, quam cognitione ignorantiae, quae de socraticis disputationibus animadvertitur, ut si ante sapientiam nobis adrogantes in nugis tamquam solidis in rebus acquiescebamus, stultitia dehinc patefacta pergamus ulterius et extrema tentemus, Platonem invocantes ducem: qui dum notiones temere acceptas, oppositis atque undique contractis rationibus exagitat, mentem ex falsa opinione scientiae ad agnitionem ignorantiae translatam ad eas attollit causas, e quibus pax atque tranquillitas oritur animorum.
Hinc Socrates, qui omnibus fere platonicis in libris doctor inducitur, omissis causis rerum singularium, quarum causarum cognitione minus indigemus, studium complexus divinae humanaeque naturae atque universitatis rerum, extruxit inde artem vitae beatae, omniaque contraxit ad usum hominis atque ad regimen doctrinamque morum, ut justitiam, quae civitatem servat incolumen et singulis civibus tranquillitatem parit, urbibus praeficeret atque in mentium humanarum arce locaret, sepositis aliis rerum naturalium studiis, ad curiositatem potius alendam conferentibus, quam ad pacem procreandam animorum. Veritatem autem Plato non e fallacibus humanorum sensuum experimentis, sed ex aeterna divinitatis notione in animis nostris inscripta felicissime repetiit, ut fausto sidere ductus ad christianae religionis oras ratiocinando fuerit appulsus. Is enim solidis et ineluctabilibus argumentis vicit unum Deum esse, qui cura providentiaque sua, summa simul et infima, maxima pariter et minima complectatur, quique non donis et muneribus ex vitiorum proventu proficiscentibus neque scelerum fructibus verum cultu virtutis et innocentia teneatur, ac sola morum emendatione placetur: atque ita poëtarum theologiam explicavit ex erroribus vulgi, a quo inde superstitio illa summa veterum trahebatur.
Philosophi enim fabularum interiorem sensum eruerunt et ex earum velamentis expedierunt naturalem divinitatis notionem, dei simplicitatem asserentes, eique affectiones detrahentes humanas, ita ut studio divinae veritatis offensionem incurrerint ignavae ac stolidae multitudinis, quae deos expetebat plures in factiones distractos et contagionis humanae participes, quos nullo justitiae sensu, tantum caesis pecudibus demulceret, tamquam non dei sint «omnes ferae silvarum». Cum igitur deos ideo vulgus coleret, ut perpetuos honorum, divitiarum ac voluptatum largitores haberet, philosophis, qui benevolentiam Dei virtutum exercitatione odioque vitiorum excitandam praecipiebant, donaque impiorum indigna et invisa Deo reputabant, multitudo vehementer irascebatur, quia sublata superstitione, amotisque venalibus diis, facultatem sibi redimendorum criininum et suarum cupiditatum administros ademtos arbitrabantur.
Plato autem, ut veram virtutum notionem superstitione avulsam animis redderet, hominem justissimum expressurus amovit a justitia illius omnia lucra et praemia, quae ab hominibus perspectae virtuti aliquando tribuuntur, eidemque homini justo amorem ademit aliorum ac famam etiam opinionemque justitiae, ut justissimus cum sit injustissimus reputetur: ne per opinionem justitiae, commodi aliquid aut honoris ab hominibus assequatur, neve ad ejus virtutis cultum ab aliquo emolumento vocetur, sed solius justitiae suae conscientia beatus, pro nihilo ducat aliorum de se opinionem; unde justitiae causa in odium universorum adductus, graviterque ac diu calumniis injuriisque vexatus, tandem flagellis caesus, cruci suffigatur. Quam sane perfectissimam extremae justitiae formam post homines natos in sola Jesu Christi persona videmus exculptam. Is enim oratione atque opere justitiam redarguturus Phariseorum, quae tota versabatur extrorsum, neque sensibus animi, sed macie vultuque ac labiis et vestibus exprimebatur, benefacta sua tegebat, preces et jejunia mirabilesque actus ab oculis aliorum auferebat. Haec enim saepe sublata plausu et admiratione hominum ab amore supremae justitiae ad humanae gloriae studium traducuntur. Unde honores omnes et opes, propriique generis nobilitatem a sese abdicans, oblata sibi regna repudiavit; quo inter cetera significaret, justitiam in semetipsa summum habere praemium ac propriam felicitatem in Deo locare, cujus felicitatis partem nullam, neque amore suo tribuerint homines, neque odio eripuerint. Ac tandem qui unus fuit justissimus, utpote justitia ipsa, opinione tamen hominum injustissimus, susceptis in se omnium injustorum poenis, post longam et acerbissimam divini corporis lanienam, medius inter capitalium criminum reos vitam in cruce profudit. Quo suum quoque justissimum hominem his verbis libro ii De republica Plato[1] perducit:
γυμνωτέος δὴ πάντων πλὴν δικαιοσύνης καὶ ποιητέος ἐναντίως διακείμενος τῷ προτέρῳ· μηδὲν γὰρ ἀδικῶν δόξαν ἐχέτω τὴν μεγίστην ἀδικίας, ἵνα ᾖ βεβασανισμένος εἰς δικαιοσύνην τῷ μὴ τέγγεσθαι ὑπὸ κακοδοξίας καὶ τῶν ὑπ' αὐτῆς γιγνομένων, ἀλλὰ ἴτω ἀμετάστατος μέχρι θανάτου, δοκῶν μὲν εἶναι ἄδικος διὰ βίου.
Et paulo inferius[2]:
ὅτι οὕτω διακείμενος ὁ δίκαιος μαστιγώσεται, στρεβλώσεται, δεδήσεται, ἐκκαυθήσεται τὠφθαλμώ, τελευτῶν πάντα κακὰ παθὼν ἀνασχινδυλευθήσεται.
Cum igitur Plato ex Clementis etiam Alexandrini et priscorum judicio Patrum adeo feliciter ad perfectam veramque justitiam ratiocinando collinearit, quis obsecro sua sine fraude neglexerit alimenta legis naturalis ab illius doctrina utiliter affluentia, et non rectius existimaverit (quod et ille profitetur in Epinomide) admirabilem illam sapientiae vim notitiamque rerum divinarum ab se scriptis traditam commigrasse in Graeciam a Syris, quos promiscue pro Hebraeis accipiebant? Itemque ab Aegyptiis, quibus longa mora et commercia finitima Hebraeorum non pauca neque obscura sapientiae divinae oracula reliquerunt? Unde ad se Graeci derivarunt non vulgarem illam et superstitiosam, sed sanctiorem ac retrusiorem philosophorum theologiam et philosophiam poëtarum (pro qua Socrates mortem oppetiit) multitudinem deorum tollentem, divinaeque naturae simplicitatem a vulgi deliriis vindicantem et beatitudinem in Deo ipso et interna justitiae perfunctione condentem, cujus notionem Aegyptiorum sapientes deterserant ab Hebraeis. Idem quoque Plato, haud secus quam christiani, amorem suiipsius fontem reputat malorum omnium radicemque cupiditatum universarum, quibus humanus animus dehonestatur. Cum enim divinitatis luminibus ad immortalia feratur, dilectione sui ad caduca deprimitur mergiturque corporeis voluptatibus. Quamobrem qui corpori nimio amore sui ipsius indulget, maxime detrahit menti, unde fons erumpit humanae vitae, quae in cogitando ac percipiendo versatur, ita ut morbus animo conceptus in affectiones, facultates actionesque hominis penetret universas.
Iterum Plato corporea natura priorem atque antiquiorem ostendit naturam esse animorum, ab eaque motus ducit initium: omnem praeterea corruptionis causam illhinc excludens, aeternitatem asserit illius. Unde colligit mentem primaevam et infinitam, quae tempore infinito rebus creatis omnibus anteivit, ingenito motu vigentem omnia movisse ac movere perpetuo; ut inde initium et progressus, generatio et interitus rerum devolvatur. Ex quibus non modo erroris convincuntur ii qui naturam divinam funditus tollunt, sed illi etiam qui Deum quidem asserunt, verum a cura et gubernatione rerum eijciunt. Ubi enim Plato docuit mentem infinitam esse corpore antiquiorem, facile comprobat facultates ac virtutes infinitae mentis, quae in providendo regendoque versantur, praeisse corporibus, motum a Deo semel acceptum trahentibus perpetuo; ex quo motu, a voluntate divina rebus impresso, varietas rerum et status earum exoritur; unde seclusa divinitate, quae lucem rebus et vitam continenter tribuit, caeca et mortua essent universa. Ostendit autem omnia corpora et quae a corpore procedunt suimet interitus, intra se causam continere, et animum solum, utpote imaginem divinitatis, qui vitam involuto sibi corpori tribuit, excludere a se omne mortis initium, ideoque solum animum, pereuntibus rebus creatis ceteris, aeterno tempore permansurum. Verum Platonis cum religione nostra consensum non est nostrum explicare, cum id abunde et longe dignius praestetur a veteribus Patribus ab illius doctrina venientibus. Quam doctrinae christianae prae ceteris interseruit Augustinus, adeo ut Platonem non tantum pro magistro philosophorum, sed etiam pro discipulo videatur habuisse prophetarum. Quem sensum schola christianorum usque ad Bernardum prae se constantissime tulit. Unde non mirum si scholastici nostrates, omnium historiarum ignari, antiquitatem ecclesiasticae disciplinae non tempore sed memoria metientes et cognitione sua, non ultra quatuor proxima regni aristotelici saecula transeunte, haud erubescant ignorare Platonem ac magistri loco subijcere discipulum, qui non modo praeceptoris, unde abstulit quidquid habet boni et unde nunquam sine famae suae ac veritatis jactura discedit, sed et omnium ante se philosophorum doctrinam per ambitionem et malevolentiam adeo interpolavit ut ubi propria luce carebat, posteris etiam inviderit alienam, rerumque causas, quasi per se non satis ignotas, obruerit obscuritate orationis, cujus artificio ita suos deludit interpretes et discipulos, ut unde minora discuntur, inde majori sapientiae opinione ridicule impleantur.
Ubi autem quis generales rerum causas et initia etiam affectionum et actionum omnium humanarum attigerit, detexeritque rerum singularium et universarum inter se nexum ac vinculum, confestim accedet ad causas civilis regiminis progressusque societatis humanae, ut perspectis moribus hominum, cognitisque rebus tum publicis tum privatis atque communibus, norit de illis utram velit in partem honeste disputare atque ad voluntatem suam flectere animos hominum verbis et rationibus de morali civilique philosophia petitis, quae merito locum apud saniores homines artis rhetoricae subierit. Quid est enim aliud rhetorica, seclusis puerilibus illis verborum struendorum praeceptis, nisi rivus erumpens a facultate civili, quam πολιτικήν vocant, et ex scientia morum atque affectionum humanarum, quibus de cognitionibus, suasionis et dissuasionis ratio simul cum publici privatique regiminis arte colligitur. Ac morum sane affectionumque humanarum notitia profluit abunde ab Aristotelis Rhetorica, in quam ille contulit quidquid e platonicis disputationibus, sive pronunciatis sive scriptis arripuerat. Nam quaecumque Rhetoricorum libris Aristoteles comprehendit, ea fere omnia sparsim tradita in platonicis dialogis invenimus, ut non mirum si hoc, quotquot Aristoteles liquerit operum, sit praestantissimum, simul cum libris Politicorum, in quibus nihil est inutile aut falsum, nisi quod revocari nequeat ad Platonem. Nam libri Moralium, ubi eadem quoque fere cum Rhetoricis argumenta tractantur, propter eorum subtilitatem ad usum utilitatemque civilem aegrius perducuntur, quippe qui non tam humanos mores et quotidiana negotia, quam sapientis vitam et beatitudinis causas contemplentur. Quas inter causas dum bona exteriora corporis includit, felicitatem sapientis, quam stoici simul et epicuraei, utcumque de fine discrepantes, ad solius virtutis efficaciam referunt, Aristoteles vulgi assentator a potestate suspendit rerum fortuitarum.
Praestiterit igitur institutionem sapientis vitae suscipere platonicis e libris, quo superiorum omnium aetatum atque gentium universarum et veterum theologorum ac poëtarum sapientia confluxit: praesertim vero ex libris De republica et De legibus, ubi uberiores affectionum et rerum humanarum causae panduntur, et cum privatae, tum etiam publicae felicitatis rationes ad solam honestatem retrahuntur. A qua honestate manare ostendit Plato subjectorum simul et principis utilitatem pariter atque tranquillitatem, quam si Platonem, sive potius rectae rationis vocem audiamus, extingunt vitia, quae animum, quo irrepsere, pavoribus complent et anxiis curis, inter quas exagitatur quisquis alios imperio ipse abusus exagitat. Unde tyrannus longe sibi gravior est quam civibus: cogitur enim timere singulos dum terret universos, hauriendisque substantiis aliorum libidinem auget suam, indeque ad majorem adducitur egestatem, quae non ampliandis opibus tollitur, sed cupiditatibus extinguendis; hinc longe semetipsum crudelius, quam subjectos populos excruciat. Ab unius enim hominis atroci dominatione pedibus patet effugium, vitiorum vero saevitiam nemo vitaverit, nisi effugerit semetipsum.
Quam dum Plato miserrimam tyrannorum imaginem oculis nostris obiicit, facile sententiam evertit ac rationes refellit illorum, qui suis praeceptis dominationem in sceleribus et fraudibus extruunt, regnandique artem in piraticam ac praedatoriam vertunt, ut a nullo melius quam a Platone Machiavellus, cum suorum decretorum aemulis Obesio, Spinosio et Bodino, prosternatur. Cujus Machiavelli atrox principis et immanis institutio non modo non verax neque utilis, sed neque ignota est neque nova iis qui Teognidis et veterum tragicorum aliorumque poëtarum evoluere libros: quorum sententias Plato Trasymacho sophistae attribuit in libro De republica, ut eam invictis rationibus a mentibus hominum extirparet. Unde vulgares rerum civilium praeceptores et impietatis administri, qui sapere supra veteres opinantur, purgamenta illorum et reiiculas antiquitatis opiniones, tanquam novum aliquod inventum in Machiavello, cum publicae libertatis communisque tranquillitatis pernicie admirantur.
Cum his autem studiis Rhetoricorum scilicet Aristotelis et civilis doctrinae moralisque philosophiae, recte conjungentur Ciceronis opera de arte dicendi ac libri praecipue De oratore, qui ut libris philosophorum acumine atque scientia cedant, longe tamen praestant usu rerum peritiaque forensi. Quae oratori est adeo necessaria ut nisi quod e libris aliorum accepit cum rebus ipsis proprio experimento suaque actione vitae contulerit, oratione sua non veritatem reddere, sed scholam olere videatur. Quamobrem is eloquentia excelluerit maxime, cujus vita non solum inter praecepta mortuorum, sed inter viva exempla in medio morum et affectionum atque casuum humanorum longo civilis exercitationis cursu traducatur. Ad quae si lux accesserit praeteriti temporis et memoria rerum gestarum, simul cum poëtarum ad nostram utilitatem confictis narrationibus, oratio dicentis omnibus verborum et sententiarum luminibus abundabit. Ipsaemet enim sententiae colores offerent et ornamenta verborum, si proprietates eorum calleamus, neque difficile fuerit optime dicere, si recte cogitare didicerimus.
Nec minoris fortasse facienda sunt veterum poëtarum carmina, quam libri philosophorum. Etenim antequam philosophi scholas aperirent et in publicas disputationes argumenta rerum educerent, sapientia omnis a suis inventoribus coniicebatur in fabulas, carminibusque tradebatur. Solutam enim orationem diu post sapientiae studium accepimus, neque antequam velamenta fabularum praeceptis philosophiae detraherentur. Quamobrem praeter Orpheum, Musaeum, Homerum, theologosque ceteros qui non solum numeris, verum etiam poetica inventione circumdedere sapientiam, illi etiam qui artificium fabularum repudiarunt, veluti Pythagoras, Empedocles, Parmenides, Solon, scientiam alligavere metris, ut suavius deflueret in aures et mellea carminum dulcedine animos duceret. Quamvis vero postea metri vincula philosophia egressa esset et soluta etiam oratione discurreret, poëtae tamen minime renunciarunt philosophis docendi munus. Unde secluserant quidam philosophi poësin: poësis vero numquam a philosophia discessit, nisi posterioribus temporibus, cum flos graecae ac latinae sapientiae jam emarcesceret.
Quemadmodum et apud nos, qui cum a Dante Aligherio philosophiam cum poësi conjunctam et per Petrarcam et Boccatium aliosque sub eodem foedere conservatam acceperimus, postea, diremto conjugio ilio, poesim philosophia, hoc est spiritu et vita, privavimus, contenti tantummodo aurium lenociniis. Ut etenim aliquot veterum graecorum et latinorum poetarum reliquerint philosophis investigationem naturae, rationem tamen divinarum humanarumque rerum, theologiam nempe ac moralem scientiam, nullo pacto dimiserunt, neque satis habuerunt commovere animos auresque personare strepitu verborum, sed reddendis per imaginem casibus humanis describendisque in simulatis personis animis nostris, objecerunt oculis formam humanitatis, gravissimisque sententiis passim interjectis, mentis curationem et vitae regimen ostenderunt: ut a nulla philosophorum schola, quam ab Eschyli, Sophoclis, Euripidisque scena sapientiae messis exurgat uberior. Nemo enim veterum poësim attingebat, nisi cultus et locupletatus a philosophis, unde auferebat secum acumen et copiam sententiarum: quorum aliqui solo philosophorum nomine contenti fuerunt, quamvis eminere potuissent in numero poetarum. Talis Plato fuit: quas enim scripserat tragoedias combussit, ne, ut suspicor, qui philosophis fama et plausu antecellebat alia in re videretur inferior. Unde contemta metri lege, colores, fabulas ac spiritus poetarum, quibus dictionem suam attollebat, ad philosophiam traduxit, ut poetico dicendi genere, quo forsan ab aemulo suo Euripide superabatur, ipse philosophos antecelleret.
Ac fortasse longe graviora et retrusiora veteres poëtae sub involucris fabularum, quam philosophi suis disputationibus ad nos transmisere: isti enim quia ex propria plerumque vel amicorum persona loquebantur, ne plebis offensionem susciperent, multa reticebant; cum illi ex heroum veterumque regum persona effuderint multa liberius et sub earum larva multitudinis errores non raro redarguerint ac tyrannos verbis carpserint alienis, ut posteris, si qui sint, aliquanto solertiores ad reipublicae regimen, longe uberiora fortasse, quam praecepta philosophorum, ex tragicorum et veterum poëtarum versibus expedienda supersint. Eandem ob causam philosophi vetustiores, veluti Anaxagoras, aliique multo solidiora de suis promsere latebris, quam recentiores, qui publicis in scholis et in communi luce profitebantur.
Hactenus adolescentes ad sapienter cogitandum recteque dicendum instituimus; nunc, ut eae facultates cedant in usum publicum et in communem utilitatem, via pandenda est ad scientiam divini humanique juris, quo studia viri civilis omnia referuntur. Atque, ut a jure civili exordiamur, omnis ejus cognitio pendet ab interpretum dilectu, quorum pars eruditione sua enuclearunt leges, pars vero garrulitate atque importuna subtilitate contriverunt. Quamobrem is nobis potissimum quaeretur interpres, qui a legibus, quas explicandas proponit, minime aberret ad inanes et intempestivas quaestiones, neque argutandi causa levem quamlibet et commentitiam legum repugnantiam aucupetur: ne ad ipsam rerum difficultatem interpretationum molestiam adjungamus. Quae nostratium vitia sedulo graeci caverunt interpretes Basilicorum, qui neque a legum vestigiis discedunt, neque vanis oppositionibus conantur tranquilla et perspicua conturbare. Hoc morbo maxime laboravit Accursius, qui levibus quibusque discriminibus inutiliter notandis, in tranquillo commovet saepe tempestates. Is tamen unus est qui inter suos arctius haereat legibus: alii enim ab eo profecti procul solverunt a portu et ab earum conspectu longius recesserunt.
Sunt autem duae interpretum classes, quae verbis legum propius insistunt: vulgaris altera, in qua princeps Accursius, altera selectior et eruditior, in qua tempore quidem et inventionis laude primas ageret Alciatus, nisi postea omnium quotquot fuerunt, aut fortasse futuri sunt, laudem Cujacius anteisset. Utriusque tamen classis principes oportet ad examen legum adhibere. Accursius enim cum socio Viviano mira facilitate facti speciem tyronibus exhibent et viam doctioribus feliciter sternunt ad forum, quotidianis quaestionibus et rebus proponendis atque tractandis; Cujacius vero abstrusiorem sententiam retegit legum et e latebris juris antiqui mentem eruit jurisconsultorum, ut receptiora quidem ab accursianis, a cujacianis tamem veriora prodantur. Ideo neutri negligentur, quia illi usum, isti scientiam praestant; qua, pro re nata, vel confirmatur usus, ubi cum ratione conveniat, vel si deflexerit, a ratione corrigitur: nisi obstiterit ignorantia judicum, qui contra Justiniani praeceptum (l. nemo Cod. de senten. et interlocut. judic.) imo et contra rectae rationis normam, hoc praecipue tempore non legibus causas definiunt, sed exemplis: quorum inauspicata volumina jurisprudentiam propemodum obruerunt. Cum autem tam eruditis ad antiquitatis interiorem notitiam, quam forensibus ad pleniorem jurisprudentiae cognitionem utilissimum sit origines evolvere ac fundamenta detegere juris romani, neutris tamen ob obscuritatem et varietatem rerum tot voluminibus dissipatarum vacet ea de cujacianis interpretibus efferre; tribus nos libris, quos De originibus scripsimus, ea complexi sumus, ut legentium oculis jurisprudentia selectior integre atque ordine suo subiiciatur. Nostrum etenim consilium fuit ut qui justinianeas Institutiones primo ex Perezio, postea ex Vinnii notis et commentariis probe calluerit, libris nostris adhibendis per feracissimam Digestorum sylvam expeditius progrediatur.
Accursiani vero, quorum primores Bartolus, Baldus, Jason, Castrensis, Alexander, etsi leges ipsas aliquando involvant potius quam expediant et Accursium saepius quam leges interpretentur, in tractandis tamen forensibus quaestionibus adeo pollent ut iis aetate nostra simul cum Accursio et ipsismet legibus, alto pulvere mersis et ab ignorantia conculcatis, justitia exulet a foro et causidicorum loquacitas ac libido judicantium in alienis patrimoniis impune dominetur. Judices enim olim, si non ratio legum, Accursii tamen ac Bartoli digna sane obsequio refrenabat authoritas, atque ad justitiae sensum, si non propria scientia, mens saltem revocabat aliena. Oportet enim ut legibus quamplura concludantur et affectionibus hominum arbitrioque viventium quam minimum permittatur: ferinam enim naturam continet affectio, lex autem, utpote ratio pura, affectionis est expers continetque tantummodo divinum. Nunc vero pulsis omnibus jurisconsultorum familiis, sive cujacianis sive accursianis et bartolinis, tantum librorum suorum venenis exultant in foro rabularum duces, qui mortui cum obstrepere desierint, tamen amentiae suae segetem nobis in eorum scriptis reliquerunt, quique, si diis placet, ratiocinio se praestare gloriantur, ut suae ac discipulorum avaritiae velificent, et propterea probro sibi ducunt aliorum auctoritati parere, Charondae nimirum qui sint et Platones, aut Licurgi et Solones ad dandas et inveniendas, non ad accipiendas et interpretandas leges accurrentes! Quorum stultitia et aliorum ignavia evenit ut quidquid olim captis auspiciis, consultis pontificibus, referente consule aut tribuno, in conspectu populi romani, vocatis comitiis, post suasiones ac dissuasiones oratorum ac diuturnam et maturam civium deliberationem statuendum fuerat, nunc a somniculoso aut madido aliquo fori operario et vulturio togato, nempe a ridolphinista quovis, qui non alium magistrum praeter scribam et tabellionem agnoscat, per summam temeritatem et impudentiam calami ductu decernatur. Jam enim ante saluberrimam privatarum scholarum prohibitionem exorti erant, qui Ridolphino tamquam justinianeo codice domi praelegendo, trimestri studio absolutam jurisprudentiae cognitionem juvenibus ore ferreo promittebant.
Horum igitur duces non satis habent ignorare ipsi leges et usum bonorum interpretum, nisi propriam inscitiam stilo suo pestilentissimo et voluminibus immanissimis transmittant in posteros, qui lectione illa pudenda et clientibus maxime deploranda procul auferuntur a puris luminibus juris et a majorum veritate; quorum vice dedecora ista jurisprudentiae ac fori piacula complectuntur, pari cum eis vesania furentes et contra graviores jurisconsultos audacissime blaterantes. Quamobrem legibus et civili ratione, simul cum jurisconsultorum auctoritate dejectis, tam bona hominum quam existimatio et vita ignorantiae avaritiaeque patent. Quam jurisprudentiae calamitatem et justitiae ruinam, nisi, Clemens optime, qui et nosti et potes et velle debes, quamprimum avertas juventute saltem triennio in publicis scholis detinenda et ipsorum justinianeorum voluminum explicatione imperanda restituendaque accursianorum saltem et bartolinorum interpretum auctoritate, rejectis farciminibus rabularum, verendum erit ne brevi a jurisprudentia, quae pontificiam quoque jurisdictionem texit atque munivit et exteros majorum tuorum olim subjecit oraculis, conversis modo rebus, ad mores judiciorum scythicos omnino transeamus. Neque vero debet princeps praesertim sacer et juris tam humani quam divini custos ac moderator, quidquam promovere magis quam sacram et civilem jurisprudentiam artemque justitiae: qua neglecta vel de die in diem extracta, ut quam creberrimas et longissimas ad templa divorum supplicationes habeamus et orationem quantumcumque multiplicemus, a Deo, Isaia teste, numquam exaudiemur, quia, ut alius prophetarum ait:
Justitiam ejus nesciamus[3].
Quis autem eam nesciens exercuerit? Aut quomodo jus reddiderit aliis qui prius ipse non accepit, aut quando nam accepisse potuerit imberbis adolescens et imperitus ac pene puer, qui ferulae manum modo subduxit? Nunc autem janthina indutus e sella curuli sententiam proferens, neque discere dignatur amplius, neque ignorantiam suam alia novit arte, quam impudentia definiendi et pronunciandi facilitate dissimulare?
Sed jam a jure civili decedamus ad sacrum, atque ab humanis legibus ad divinas ascendamus, nempe ad jus pontificium: quod partim a divinis fluxit libris, partim a jure civili, cujus cum peritissimi essent Decretalium, quos vocant conditores, quamplurimis regulis ac definitionibus e sanctiori jurisprudentia susceptis, jus pontificium expleverunt et semina sapientiae coelestis aluerunt honestate naturali a Deo etiam in nostris insculpta mentibus; cujus apud Graecos philosophi, apud Romanos vero jurisconsulti vindices fuerunt atque cultores. Ac si quid liberius aut severius a jure civili definitum pontifices invenissent, coërcuerunt juris divini auctoritate aut mitigarunt, idem in nostrate jure civili praestantes, quod veteres praetores temperando decemvirali jure atque supplendo consueverant. Hinc videat juventus foro vacatura qualem gratiam habeat iis qui se juris pontificii doctores absque plenissima jurisprudentiae cognitione ac rerum forensium usu profitentur. Qui si meminerint quales quantique jurisconsulti fuerint pontifices, a quibus epistolas decretales et jus omne canonicum forense accepimus, minime in alienam possessionem irrumperent, nec forensium rerum, sed tantum sacrorum disciplinam susciperent explicandam, neque alios quaererent auditores, quam juvenes familiae suae sacris operaturos, ne forensem juris pontificii partem contrectantes, utrumque simul et sui ordinis legem et doctoris officium prodere cogerentur, fallentes pariter suos et alienos. His fortasse ac juventuti, quae auctoritate illorum ab idoneis doctoribus abducitur, salubre fuerit audire Cujacium haec de canonum conditoribus referentem: etenim de Innocentio iii ad cap. 15 de sent. et re jud. scribit: «Coetera quoque fere omnia sumsit ex jure civili et omnino quidquid praeclarum est in hoc jure ex jure civili est. Nec hujus interpres idoneus quisquam nisi fuerit juris civilis peritissimus»[4].
Et de Gregorio ix cap. penult. et ult. cod.: «Duo haec capita sunt Gregorii, auctoris hujus collectionis, qui ut in ea collectione aliquid de suo insereret e jure civili ultro non aditus a consultoribus ullis aut ligatoribus pleraque sumsit et inseruit» [5].
Et alibi de Innocentio capit. 3 et ult. de lit. non contest.: «Et pontifex quidem in hoc capite ex jure civili, vel ex interpretibus juris civilis; fuit enim Innocentius, qui est ille pontifex juris peritissimus, et totum quidquid scribit in hoc capitulo ultimo satis prolixe est ex glossis juris civilis, quorum pleraeque factum est ut vim sumserint per pontifices, qui ex eis decretales confecerunt et generales constitutiones» [6].
Ac de Gregorio ix iterum alibi cap. unic. de plus. petit.: «Plus petitur re vel summa, loco, tempore, causa. Quod Gregorius ix author hujus constitutionis sumsit ex Institutionibus Justiniani et ex Paulli Sententiis. Et quidquid omnino est relatum in constitutione hujus tituli, ex jure civili est ac proinde secundum jus civile interpretandum: ex quo quidem solo jure habent quod petant pontifices exornandorum suorum decretorum gratia»[7].
Omitto Beroum, Antonium Contium, Gentilem, aliosque haud absimilia de jure pontificio tradentes[a 1]. Nam quos Cujacius universi juris post hominum memoriam consultissimus non absterret, quaenam alia gravior cohibuerit auctoritas? Nisi publica principum et magistratuum ac praecipue sacrorum pontificum potestas, quae non alio vertetur utilius quam ad emendationem divinae atque humanae jurisprudentiae, itemque ad delectum idoneorum interpretum, submotis iis qui juventuti justitiae lucem intercipiunt, scientiam profitentes alienam, qua in re verenda eis essent verba Christi dicentis: «Vae vobis jurisperitis, quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis»[8].
Qua vero jus pontificium e sacrae Scripturae ac sanctorum Patrum locis et veterum conciliorum decretis componitur, praeferenda est huic studio fax etiam divinorum librorum et ecclesiasticae historiae, quae canonum rationes pandat ac nubes dispellat absurdarum opinionum, quibus hujus juris recentiores interpretes, paucis exceptis, in veteri Ecclesia plane hospites, rationem interpretandi et definiendi de rebus ad mores pertinentibus, magis a porphyrianis et averroistis quam ab Apostolis et Evangelistis trahentes christianas morum leges, non ad praecidendas sed ad alendas ac propagandas rerum caducarum cupiditates violenter perduxerunt. Ita ut lex frugalitatis atque caritatis in quaestum atque in impotentem dominationem importunissimis interpretationibus detorqueatur; quibus profecto tenebris locus esset in Ecclesia nullus si assidua Evangeliorum lectione atque cognitione vetusti moris et studio conciliorum ac sacrae historiae peritia, dialecticas captiones et versutiloquas Arabum scientias excluderemus, eorumque loco adolescentibus brevi ad juris pontificii studium accessuris, una cum ecclesiastica historia, romanum in manus traderemus catechismum, unde solida et sincera theologia, longe melius et uberius quam ex immensa scholasticarum nugarum segete colligitur. Hinc nos in nostris Pontificii juris institutionibus, ubi res ferret, lumina sparsimus apostolicae disciplinae ac mores Ecclesiae veteris originesque rerum, oblata occasione, retulimus, ut nostrates adolescentes a magistris omnis, cum sacrae tum prophanae eruditionis expertibus, ad nos venientes, hoc utilissimo et gratissimo simul doctrinae poculo exciperentur, quo hausto, ipsi per se ad pleniorem conciliorum notitiam et diuturniorem sacrorum librorum sanctorumque Patrum lectionem exardescant.
Superest nunc supremus sapientiae divinae gradus, nempe theologia, cujus tradendae rationem nemo alibi quam Romae invenerit meliorem, postquam eam dominicanae familiae patres depromere coeperunt e fonte suo, nempe de divi Thomae libris. Quorum praelectionem quotidianam proprio sumtu Casanaeta cardinalis beneficentissimus et vel hoc tantum nomine optime de Ecclesia meritus instituit, ut studiosos a garrulis et perplexis vulgarium doctorum scriptis, ad ipsum deduceret oraculum sapientiae divinae, doctoremque juventuti redderet eum quem non modo communis hominum admiratio, sed suamet Christus voce fidum ac certum in Ecclesia praeceptorem constituit omnis aevi. Cui studio, qui recentiorum lumina criticorum et hebraicae graecaeque linguae usum et perpetuam divinorum codicum et sanctorum Patrum atque conciliorum lectionem admiscuerit, quique simul praeclari ordinis jesuitarum praestantissimos et antiquitatis assertores diligentissimos Petavium, Sirmondum, Maldonatum crebro consuluerit; is et sententiarum veritatem per divum Thomam et abstrusiorem omnium temporum eruditionem germanumque sacrorum librorum sensum, per cultos illos atque graves divinarum rerum interpretes assequetur. Nec leve laboris compendium fecerit, si sententias sibi sumserit per Estium explicatas, qui selectiora veterum Patrum in suis Commentariis cum summa studiosorum utilitate congessit. Utinam eodem quo Estius animo atque stylo ad aureum illud Sententiarum opus interpretandum omnes accessissent, nec simplicitatem et candorem illius ex apostolica integritate ac sanctorum Patrum gravitate natum suis nugis infuscassent! Cujusmodi, vel temperandis vel praecavendis ingeniis, nihil utilius, non meo quidem, quod nullius est ponderis, sed graviorum omnium judicio theologorum, existimatur lectione locorum communium Melchioris Cani, quos vespertiliones nostri aeterna si possent oblivione damnarent.
Quod autem ad scientias artesque in universum omnes attinet, cavendum diligenter ne desidiosa facilitate ac fallaci lenocinio recentiorum abstrahamur a commercio veterum, utcumque difficilium et obscurorum; quorum qui tempore, iidem et utilitate sapientiaque fere praecedunt. Unde tum recentiorum usus est optimus quando ad interpretationem et cultum adhibentur veterum. Quae utilitas non modo a criticis sed a philosophis nostrorum temporum percipitur: quorum doctrina lux media est inter mentes nostras et veterum sapientiam. Veteres enim cum inveniendo tum exprimendo naturam ipsam et veritatem reddiderunt, sive per causas ut philosophi, sive per imitationem ut poëtae, sive per simplicem rerum gestarum narrationem ut historici, sive per contentiones commotionesque animorum ut oratores; et in suo quisque artificio atque studio germanas rerum notas extulerunt.
Unde recedentes a veteribus, procul auferimur a vera sapientia: quoniam singuli veterum, qui vel inter historicos, vel inter poëtas, vel inter philosophos, vel inter oratores excelluerunt, sive vera sive ab se conficta describant, institutionem sapientis vitae complectuntur. Igitur, si Hebraeos excipias a Deo non ab hominibus eruditos, ex humanae sapientiae cultoribus Graeci uti antiquissimi sic et sapientissimi, atque inter eos idem qui aetate omni etiam sapientia et eloquentia praestat Homerus: cujus poëtica imitatio nativam reddit rerum veritatem. Qui autem propius ad illius aetatem, iidem etiam ad similitudinem et sapientiam accedunt, quales praeter Hesiodum, Homeri aequalem, Eschylus cum primis est, Pindarus, Sophocles, Euripides.
Inter Latinos autem dicendi virtus floruit, quoad libros coluere atque imitationi studuere Graecorum: postquam vero libertatem amiserunt, novum sub imperatoribus genus eloquentiae tentarunt, fractum nempe illud exangue et fucatum: solique jurisconsulti vetustam stili simplicitatem et integritatem, quam studio et consuetudine legum adsciverant retinuere simul cum amore libertatis, quem profitebantur, dum jussa principum ad juris rationes et ad communem populi utilitatem interpretatione sua revocabant, ut decebat eos, quorum animus assiduo inter leges veteres, nempe inter mores antiquorum candidos et liberos versabatur. Nos vero Itali recentiores, quorum ingenia et literas barbarorum irruptio atque longa dominatio conculcaverat, postquam diu jacuissemus, ad veterem gloriam erecti sumus ab altero prope dixeram Homero, Dante nimirum Aligherio: per quem divina providentia remisit Italiae pristinam doctrinae atque eloquentiae lucem e cineribus Graecorum et Latinorum in vernacula divini poematis lingua felicissime renascentem, novasque latinae graecaeque dictionis aemulos in posterum exsuscitantem, Petrarcam nimirum, Boccatium et quoquot postea summos oratores atque poëtas, cum latinos tum vernaculos, aluit Laurentii Medicei et Leonis x beneficentia: qua simul cum eis postea extincta, italica dictio statum inhorruit, et in scholis nostris, quae antequam publica doctorum hominum alimenta cessissent in opulentiam ambitiosae pietatis, a Politianis, Victoriis, Sigoniis, Robortellis, Manutiis, Muretis, illuminabantur, nunc ineptiarum atque argutiarum seges adolevit, quibus adolescentium ingenia, longe deterius quam Gothorum et Vandalorum rusticitate corrumpuntur.
Haec inter meditandum animis nostris occurrunt vitia et remedia studiorum, quibus detegendis judicioque tuo subigendis consultum juventuti voluimus. Erit vero tuum, Clemens optime, providere deinceps ne literulis tantum et argutiis in scenam prodeuntibus atque scholasticis cum ingenti reipublicae dedecore quotidie aures nostras lacerantibus, doctorumque hominum honores nefarie rapientibus, Itali a transalpinis, ad quos nos primi literas attulimus, in exemplum insignis ignorantiae producamur.
- ↑ [A.] Contius [A. Comte], Disputatio[nes] jur[is] civi[lis, in J. Vaudus, Variarum quaestionum libri II, Francfurti, 1595], lib. I, cap. 3; [A.] Bero[us], ad rubricam de consuetudine.
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor1
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor2
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor3
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor4
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor5
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor6
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor7
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor8