De instauratione studiorum |
editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide
Ad lectorem
Hominum generi ea sunt utiliora scripta quae fallacibus
adversantur opinionibus, quibus plerique aut propter ignorationem
veritatis aut propter ambitionem turpissime blandiuntur, quasi
asserendis non avertendis erroribus inventa sint studia literarum.
Nimirum pars magna hominum potius eruditionem ad popularem
famam quam sapientiam ad rerum humanarum contemtum e
literis ducunt. Quo pluris faciendae sunt lucubrationes eae quae
veritate detegenda, plus legentibus quam scribentibus prosunt.
Quales hae ferme sunt orationes, quarum edendarum injussu
auctoris, consilium cepimus, nihil veriti ne irascatur. Qui enim
in tot invidiosis argumentis sensus palam nuncupavit suos,
ostendit satis quanti mortales honores et vulgi suffragia aestimet, prae
amore veritatis, communique studiosorum utilitate, quo toto
suorum ille cursu laborum intendit, utpote qui a diuturno cultu
romanae linguae romanique juris mores contraxerit mentemque
romanam, sine quibus neque egerit fortiter, neque scripserit egregie
quisquam. Nam quid est aliud eloquentia, nisi recte atque
eleganter expressa sapientia? Quid igitur stultius quam expertem
romanae virtutis, romanam sibi sperare facundiam, tamquam
latine quis unquam dixerit, qui non et latine identidem
cogitaverit? Nisi latinam dictionem ducamus nizolianas quorundam
offas, phrasiumque manipulos, quibus alicubi quilibet in honorum
petitione vel tecum feliciter certaverit, Marce Tulli. Quid mirum
igitur si noster, qui latinis a studiis latinos sibi animos
arripiendum censuit, calumniarum imbrem, nullo scripto, sed sola
integritate vitae, animique praesentia in ipsos refudit auctores? Quibus diu sustinendis virtus ejus ita percalluit ut eo vehementius
incumbat, ubi recta ratio potentioribus fraudibus occultatur. Qua
constantia in errores vulgares vehementer irrupit, assuetus eo
minus vereri hominum insaniam, quo religiosius divinas colit
humanasque leges, quae semper, praesertim sub sanctis aequisque
moderatoribus, vindices texere veritatis. Isque ingenium ita
obfirmavit suum ut cum placere maxime studeat bonis, aliorum
offensionem nihili pendat; nec refugiat iis displicere quibus ipse
gratuito et immerito displicet. Honorum vero spem, quam
insidiis, credo, suis ereptum ibunt, jamdiu ille ultro remisit iis qui ut
paucis aliquando imperent, servire perpetuo gaudent universis.
Enimvero praemia literis vel numquam vel tam sero tribuuntur
ut praestet brevi ornamento senectutis, quam tota vita honesta
ingenii libertate carere, consiliaque sua suspendere ab inanibus
pariter et incertis. Tanti doctis viris non emitur popularis aura,
judiciumque stultorum, qui sapientiam non virtute sed successu
ponderant, nec studiis merita hominum sed vestium colore
discernunt. Cetera vitae commoda, si non opinione sed necessitate
definiantur, neque insidiis hominum patent neque ipsius imperio
fortunae. Hominibus etenim frugalibus omnia suppetunt ab ipsa
natura, cujus opes ibi desunt ubi superant vitia, quibus nullus
unquam sumtus fuerit satis. Nec pecunia opus est ad
oblectamentum iis qui voluptates inemtas capiunt et maximas e
communibus deliriis hominum, qui dum vanis rerum inflantur et sursum
deorsum in honorum contentione feruntur, quem ludum, di boni,
praebent sapientibus! Haec secum reputantem hominem, haud
arbitror mihi offensum iri, si hasce orationes, inconsulto ipso
auctore, typis excipiendas curaverim, utpote dignas, quae
propter earum salubritatem animis plurimorum haererent et tibi,
humanissime lector, ac reipublicae perpetuo prodessent. Vale.