In auspicatione studiorum oratio de sapientia universa | De recta in jure disputandi ratione |
editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide
DE JURISPRUDENTIA
Ad studiosos juris civilis
Habita Romae anno mdcxcix
Divina providentia, qua universa ducuntur atque gubernantur,
cum omnibus aperiatur eventis, tum duabus hisce maximis
humanarum rerum conversionibus mirabiliter sese patefecit,
dispersione scilicet fugaque Judaeorum et victoriis Romanorum. Illa
enim divini at his humani juris inter mortales est ratio distributa.
Judaei sane patria profugi, quocumque terrarum penetrarent,
cum divinae secum legis arcana deferrent, commercio atque
consuetudine plurimarum gentium scintillas divinarum notionum
longe lateque diffuderunt: quibus etsi non omnes ante Christum
tenebrae solvebantur, tamen excessit e sapientiorum animis
multitudo deorum, cultusque illius absurda superstitio deflagravit.
Unde orta post Evangelii luce, cum in Apostolorum vocibus ubique
pervolantibus Judaei patrum suorum vaticinia recognoscerent et
exteri sapientes praeceptas, Judaeorum commercio, notiones cum
Apostolorum nunciis componerent, dum nova cum veteribus
concurrebant et philosophia cum religione conspirabat universus
terrarum orbis mira celeritate ad veri numinis cultum exarsit.
At humana ratio e divina luce suscepta, cujus dubius modo fulgor
primorum parentum culpa superfuit, morum barbarie, quae ad
omnes pene nationes veluti contactu processerat adeo
languescebat ut homines a belluis oratione magis quam honestate ac
moribus discernerentur. Sane Graecorum populus non cultor modo
sed auctor atque inventor erat honestatis, verum quia suum angustos intra fines continuit imperium, se ipsum tantum publice,
at exteros privata disciplina philosophorum excoluit, minime vero
nationes integras barbarie spoliavit.
Scilicet hanc Deus optimus maximus gloriam atque felicitatem Romanis reservaverat, ut suis praeliis condocefacerent genus humanum, gentesque ab se devictas non jugo premerent servitutis, sed a ferinis moribus et immanitate ad veram libertatem, nempe ad honestatem et rationem suis revocarent legibus, quibus tantum propagandis populus romanus felici victoriarum cursu a divina providentia rerum humanarum arbitrium videtur accepisse. Non enim hominibus illi bellum indixere sed vitiis, atque ut humanitatem homini redderent arma sumserunt: cum ii, qui romanis vivebant legibus, non tam victori populo parerent, quam imperio rectae rationis obtemperarent. Quamobrem subjectos illi suos raro nota servitutis inurebant, sed honore amicitiae atque sociorum appellatione complectebantur, saepeque illis a barbaris moribus ad romanarum legum sanctimoniam traductis, civitatem romanam aperiebant et civilium honorum viam; quo intelligerent non servos a Romanis tot bellis quaeri, sed comites atque consortes honestae vitae, quae a victorum legibus cunctis populis proferebatur. Quocumque igitur arma legesque romanum incumberent, inde confestim iniquitas excedebat atque turpitudo.
Quemnam enim fugiunt impia filiorum et parentum apud Persas conjugia, humanarum carnium epulae apud Indos et Scythas, fratrum et sororum nuptiae apud cultissimos alioqui populorum Athenienses, furtorum apud Lacedaemones licentia? Quis ignorat vetustam Germanorum feritatem, Gallorum truculentiam, Afrorum immanitatem, vel humanis victimis caedendis, vel fallenda fide, vel iniquis contractibus ineundis, vel obscenis atque nefariis libidinibus exercendis? Quae flagitia non vi aut clam, sed palam ac rite suscipiebantur. Ea tamen omnia romanis armis et legibus terga verterunt suasque secum abstulere pestes. Ita ut vincentibus Romanis non modo jus de injuria, fortitudo de ferocia, sed humanitas de crudelitate, modestia de obscenitate, honestas de turpitudine, virtus denique de vitio et feritate triumpharet. Hinc divus Augustinus ait: «Per populum romanum placuisse Deo terrarum orbem debellare, ut in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacaret»[1].
Optimis enim condendis legibus adeo Romani studuerunt, ut dum victricibus armis provincias ingrederentur, si quae illic honesta instituta reperirent, in suas leges moresque traducerent, unde, ne alias attingam, Rhodiorum leges, rei navali regendae prae ceteris idoneas, in civitatem acceperunt. Hinc jus civile non modo ex ingenita romanis moribus probitate disciplinaque sapientum, sed e melioribus gentium aliarum institutis coactum fuit atque compositum, ut non tam unius populi jus existimari debeat, quam honestas ipsa naturae scriptis tradita et communis ratio gentium universarum ad singulas res, personas, eventusque producta.
Hinc mirabilis illa romanarum legum cum mosaicis convenientia veteri jurisconsulto animadversa. Hinc liberarum etiam gentium in eas conspiratio atque consensus. Hinc earumdem etiam cedente imperio in universo prope terrarum orbe continuatio. Hinc jus civile inundante barbarorum ferocia solum illico vertit; barbarie vero abeunte gradum revocavit, quo intelligamus illud nonnisi cum probitate ac sapientia cultuque bonarum artium coalescere. Quamquam enim quis romanum imperium sibi excutiat, non tamen se umquam romanis legibus exsolverit, nisi repudiet simul honeste vivendi conditionem. Quisquis enim recta ratione in aetate utetur et honestatis anticipationem ad usum civilis commercii deducat, per semet romanis legibus conveniet, romanusque jurisconsultus erit quisquis recte de moribus et justitia ratiocinetur. Romanum enim jus est honestas ipsa naturae, quam exculpsit e mentibus philosophia, romanique mores pie sancteque coluerunt. Nani, ne quid attingam de Romuli Tulliique legibus, certe Numa, qui propter sapientiae famam e Sabinis fuit ad regnum evocatus, cum excelleret ipse Graecorum doctrina, duxit ex ea leges quibus ferocientem populum demulsit et cicuravit: et antequam in Graeciam Romani legatos petitum leges mitterent, habebant in Italia praeclaram philosophorum sectam, unde morum disciplinam tollerent. Ea erat pythagoreorum philosophia, cujus institutis omnis ea tenebatur Italiae regio, aevo illo doctrina et omnium artium inventione atque elegantia praecellens, quae cum tota graecis coloniis, moribus et peregrinationibus celebraretur, Magna Graecia dicebatur. Ex qua cum in universam Italiam doctrina permanaret, tanta sectae illius apud posteros mansit auctoritas, ut conturbato discrimine temporum, ii etiam qui Pythagoram praecesserant sapientes pythagorei vocarentur; unde natum ut Numa pythagoreus haberetur, cum longo intervallo temporis Pythagoram anteierit. Fuit enim Pythagoras in Italia temporibus iisdem quibus Lucius Brutus Roma Tarquinios ejecit[a 1]: qui error in mentes irrepsit, quia pythagoreum nomen tanta erat auctoritate ut non jam certae sectae, sed universae sapientiae appellatio fuerit ac nota. Hac autem doctrina nequaquam crediderim caruisse Romanos publicae disciplinae rectae instituendae studiosissimos et finitimorum ad pythagoreos confluentium exemplis excitatos. Legati autem quaerendis legibus missi, non modo Atheniensium et Lacedaemoniorum, sed celebriorum omnium Graeciae atque Italiae populorum leges descripserunt, in quibus eminebant eae quas Magnae Graeciae urbes a pythagoreis acceperant, quasque etiam a tribus legatis fuisse descriptas tradidit Servius in Virgilium[a 2].
Atheniensium autem leges, unde Decemviri potiorem juris romani partem traxerunt, Draconem et Solonem, ut omnes norunt, habuere auctores sapientissimos illius aetatis, qua studia doctrinarum non ad inanem gloriam, sed ad usum reipublicae vertebantur. Leges vero Lacedaemoniorum cum ceteris Romam a legatis translatae[a 3], manarunt etiam e philosophia[a 4]: quippe latae a Lycurgo, mortalium sapientissimo, qui Homeri sapientium omnium[a 5] parentis atque magistri primus poemata vulgavit[a 6]. Leges vero e Graecia Romam relatae, non modo Decemviros, qui prudentia potius et usu rerum humanarum quam literis valebant, sed et graecum hominem habuerunt administrum, eumque doctissimum, qui auctor fuerat romanis rogationis legum e Graecia petendarum. Hermodorus is fuit Ephesius, qui tum in Italia exulabat, nullam aliam ob causam, ut Heraclitus apud Tullium[a 7] tradit, a civibus suis expulsus, nisi ne quis inter eos esset qui unus excelleret. Cum igitur jus nostrum e philosophiae sinu defluxerit, ejusdemque manu in romano solo coaluerit omniumque sapientiam huc attraxerit, quid mirum si a Cicerone xii Tabulae omnium philosophorum bibliothecis anteferantur? Quid enim est aliud jus romanum, nisi ratio imperans et armata sapientia sententiaeque philosophorum in publica jussa conversae? His autem jactis civilis philosophiae fundamentis, cohaerebat optime quidquid super his extruebatur a jurisconsultis, qui prisco aevo erant pontifices; quorum e collegio civibus responsa de jure proferebantur. Ac sane hi non tam ratione atque scientia, quam nativa aequitate atque collatione similium exemplorum leges ad oblatas controversias producebant, quod studium appellabatur disputatio fori (unde processit prisca jurisprudentia), quae collectio erat atque complexio peculiarum quaestionum atque dissipatarum specierum, quas vetustiores jurisconsulti ex obscura legum sententia per interpretationem eruta definierant. Quocirca incondita erat initio jurisprudentia et rudis, ut multis, ac praecipue Lucio Crasso, desiderium cieret juris civilis in artem redigendi, donec repertus est, Ciceronis aevo, qui ad moralem philosophiam, quae leges peperit, adjungeret rationalem, qua jurisprudentia deinceps tribueretur in ordinem ac tandem in artem redigeretur.
Servius is fuit Sulpicius, cultioris jurisprudentiae pater, qui dialecticam e Graecia in jurisconsultorum scholas advocavit. Ea docuit ex pluribus similibus in unum coactis constituere regulas et singulas res ad sua revocare genera, eaque rursus in certas distribuere partes. Ea definitionibus jus civile composuit distinxitque divisionibus et ex constitutis antecedentibus consequentia deduxit rationemque tradidit, qua ignota ex notis eruerentur. Ea demum effecit ut peritia in scientiam transiret et usus migraret in artem, quaeque dissipata erant et confusa suam in sedem concederent. Quamobrem philosophia, quae apud Graecos in otiosis controversiis delitescebat, Romae adhibebatur ad privatam utilitatem et publicam tranquillitatem explicandis legibus et civium litibus privato jurisconsultorum judicio sopiendis. Tanta enim eorum erat auctoritas, ut saepe cives a contentionibus responsis suis avocarent. Unde merito Marcus Tullius, ex persona L. Crassi, domum jurisconsulti appellavit totius oraculum civitatis. Praeter moralem et rationalem philosophiam, jurisprudentia sociam sibi atque adiutricem adhibuit eruditionem et notitiam vetustatis et priscae linguae peritiam: quibus luminibus sensus veterum legum, novis moribus novisque vocabulis mutatisque significationibus obscurati, felicius evolverentur. Ex quo studio scripta jurisconsultorum non modo selectam et minime vulgarem eruditionem, sed et mirum linguae latinae candorem imbiberunt, qualis vel cum aurea Ciceronis aetate contenderit. Quam ingenitam juri civili eruditionem et scribendi nitorem, diu post oppressam a barbaris Italiam exulantem, princeps reduxit Alciatus. Hinc apud Gellium crebrae de proprietate vocabulorum primaevisque significationibus vetustisque ritibus quaestiones inter jurisconsultos agitatae.
Verum, ut orationem referamus ad jurisconsultorum philosophiam, sectam refert cognoscere ad quam illi potissimum ingenium appulerunt. Et quoniam jura vetustiorem originem traxerunt a Dracone, Atheniensium legislatore, qui omnia fere delicta quamvis imparia aequali summoque supplicio plectebat, quod congruit sententiae stoicorum qui omnia peccata aequalia pronunciabant, quique ad honestatem omnia referebant cunctaque ponebant in sola virtute; quae sententiae, romanis moribus virtutis amore flagrantibus, facile adhaerescebant plurimumque conveniebant gravitati civilis doctrinae; ideo universi fere jurisconsulti ad stoicam doctrinam confluxerunt, ejusque sectae decretis rexerunt alueruntque jurisprudentiam. Etenim Scaevolarum familia, quae propago fuit jurisconsultorum, et Lucilius Balbus et M. Brutus et quotquot fere ante Servium Sulpicium jurisconsulti graecas didicere literas, a stoicis fuerunt instituti, earumque doctrinam jurisprudentiae contextam posteritati tradiderunt. Ac ne ulla in re jurisprudentia discreparet a philosophia, quae mira sectarum varietate distrahebatur, quamquam una stoicorum secta jurisprudentia continebatur, tamen ex jurisconsultorum contentionibus etiam in jure civili sunt facta divortia.
Duo enim Augusti aevo claruerunt jurisprudentiae lumina: Antistius Labeo et Attejus Capito, doctrina pares, ingenio vero longe dissimiles. Labeo enim hereditaria et nativa animi libertate, cum in omnibus fere vitae actionibus, tum in defíniendo ac respondendo nimis ingenio indulgebat frenumque saepenumero mordebat, ita ut non modo veteribus jurisconsultis, opinionum novitate, sed Augusto etiam linguae licentia contradiceret. Attejus vero et iis quae ab antiquis tradita erant constanter haerebat et in vitae actionibus tempori serviebat, principisque gratiam semper veritate potiorem habebat, ita ut illius libertas esset adsperior, hujus assentatio perniciosior: ille principi, populo hic esset invisus; ille spretis, hic vero adeptis honoribus claresceret. Cum autem uterque se ad docendum saepe dedisset et juris ambiguitates contraria ratione dirimerent, atque in controversiis alter ab altero discreparent, Attei Capitonis doctrinam ejusque in rebus dubiis opiniones complexus est Masurius Sabinus, cujus discipuli sabiniani sunt appellati; Labeoni vero Nerva se adjunxit, Nervae Proculus, a quo secta est orta proculianorum. Itaque more philosophorum in variis juris articulis diu inter se sabiniani et proculiani conflixerunt, usque ad Julianum, edicti perpetui compositorem. Eos vero qui erant sub Papiniano, in illius sententias omnes arbitror fere concessisse. Cur enim dubitarint privati sese Papiniano subiicere, cum imperatores ipsi tantum ei tribuerint, ut ex ejus auctoritate juris ambiguitates dissolverent et e discrepantibus jurisconsultorum sententiis eam praeferrent, a qua Papiniani stetisset auctoritas? Quae adeo invaluit ut juris auditores, qui primum studiorum annum τοῖς πρώτοις et Justiniano, alterum edicto praetorum dabant, tertium Papiniani libris occuparent, eoque ineunte, festum diem Papiniano hilares celebrarent et a Papiniani studio papinianistae dicerentur. Ex hujus disciplina prodierunt inter ceteros Julius Paullus et Domitius Ulpianus, cujus tanta fuit in antiquitate vestiganda sedulitas, tanta de priscis vocibus et originibus verborum atque primaevis significationibus anxietas, ut majorum studio a minimis haud averteretur, et cum grammaticas quaestiunculas aliquando suscitaret importune, spinarum collector diceretur, et graeco vocabulo κειτούκειτος, quod saepe de literatoribus quaereret: extaret ne aliquod, an non extaret? Hic auditorem habuit Herennium Modestinum, in quo desiit civilis philosophia. Is enim postremus ad jus civile scientiam contulit. Qui enim postea successerunt, non tam scientia praestitere, quam usu colligendis, praecidendis atque digerendis veterum scriptis, quales, ut Tribonianum cum sociis reticeam, fuerunt Hermogenianus, Gregorius, Leontius, Anatolius, Thalaeus, Salaminius, et qui sub imperatore Basilio, sive ut aliqui opinantur Leone, ut Justiniano gloriam compositi juris eriperent, jussu suorum principum, e Justiniani libris interpolatis, graeceque conversis, Basilicorom libros condiderunt, quibus usque ad Constantinopolis excidium Graeci sunt usi, cum notis Stephani, Nicaei, Taddaei, Eudoxii et aliorum qui προχείρῳ, ac synopsi scribenda sunt delectati, cujusmodi est quam Harmenopulus extulit universi juris epitome.
Italia vero primo a Gothis deinde a Longobardis aliorumque barbarorum colluvie occupata et prisca libertate romanisque moribus tandem exuta, non modo victricium suarum legum luce caruit, sed exoticis Longobardorum juribus diu obtemperavit, dominaque rerum humanarum leges accepit a servis et mancipiis quondam suis. Deletis autem Caroli Magni virtute Longobardis, legum barbariem ad Lotharium ii usque retinuit; quo tempore in Amalphia libri Digestorum reperti, praemioque latae opis adversus Rogerium Pisanis traditi; posteaque, capta Pisa, Florentiam translati, Pandectarum florentinarum nomen acceperunt. Fertur autem Constitutionum codex emersisse Ravennae, quo simul cum summa italici imperii legum etiam imperatoriarum incubuerat auctoritas. Itaque reviviscentibus Digestorum libris, exarsere simul omnium studia, cunctaque Italia suas ad leges recipiendas vulgandasque conversa est, veluti ad imaginem veteris imperii atque ad monumentum priscae libertatis. Erat eo tempore in comitatu Matildis augustae jurisconsultus insignis, Constantinopoli eruditus, Irnerius, quo administro maximis in rebus Lotharius utebatur. Is imperatori auctor fuit romani juris edicto restituendi reducendique in accademias et scholas, ut eo deinceps jure quacumque ipsius pateret imperium populi uterentur. Irnerius et ipse jus civile Bononiae sibi sumsit explicandum, quem postea exceperunt Bulgarus, Placentinus, Odofredus, Azo et ejus discipulus Accursius, qui non suos modo magistros (quorum tamen interpretationes adscripsisse sibi dicitur), sed omnes ante se cum graecos tum latinos justinianei juris interpretes, Cujacio judice, antecelluit: ab ipso tandem Cujacio superatus, a quo unico vinci optimum duco triumphum.
Atque hi cum discipulis corpus quidem romani juris involutum tenebris, quantum per obscuritatem temporum licuit, detexerunt, mentem vero ipsam juris civilis in romanis antiquitatibus et saniori philosophia retrusam evocare coepit Andreas Alciatus; postquam Vallae primum, deinde Politiani et Jani Parrhasii consentini, vocibus excitata latina et graeca eruditio, in patrium solum simul cum prisca eloquentia et arte critica remigravit. Alciatus enim a Jano Parrhasio graecis et latinis literis institutus omnibusque artibus elegantioribus excultus, primam extulit purioris jurisprudentiae facem, qua non modo Italiam sed Galliam illuminavit universam, quo consueta civium invidia stomachatus et amplissimis praemiis a Francisco Primo allectus ad docendum, in Bituricensi schola jus civile concessit. Eo ut sunt Gallorum ingenia cupida rerum novarum pronaque ad meliora pro vetustioribus capessenda, e regione universa summo studio ad Alciatum concurrebatur. A quo juvenes excitati tantum brevi promoverunt ut integram nobis perfectamque reddiderint jurisprudentiam. Itaque acceptam olim humanitatem ab Italis, Galli jure civili restituendo rependerunt. Vel unus enim Cujacius non omnes tantum interpretes vicerit, sed ipsos pene dixerim veteres conditores jurisprudentiae provocaverit. Jactis autem ab Alciato seminibus, laeta continuo seges civilis doctrinae ex ingeniorum alacritate ac studiorum assiduitate pullulavit; auditusque est in Gallia mirus concentus jurisconsultorum erudite interpretantium et inter se docte eloquenterque contendentium, quorum plerique a munificentia regia Biturigibus juventuti erudiendae, ingenti mercede conducebantur. Docebat etiam Avenione laude haud vulgari Aemilius Ferrettus etruscus, cujus in disciplinam sese tradidit Antonius Goveanus lusitanus, vir in explicando jure civili tam acutus atque perspicuus et simul parcus, ut si seriam huic scientiae operam navare voluisset, neque paucis titulis explicatis exiguisque variarum lectionum libris contentus fuisset, ne Cujacio quidem, ut ipsemet fatetur, in jure civili reliquisset locum.
Extulit eadem aetas Franciscum Hottomannum, qui tullianam scribendi venam attulit ad jus civile, eique reddidit romanae historiae lucem veterisque jurisprudentiae cunabula eruit e Ciceronis libris, ubi recondebatur. Hic semel atque iterum vocatus ut Biturigibus jus civile doceret, indeque factionibus ejectus jactatusque civilibus odiis, diu cum uxore ac liberis profugus et errabundus, attrita re familiari direptaque insigni bibliotheca, Deo vindici, desertae religionis poenas dedit. Novae enim haeresis ab eo susceptae, perfidia omnem illi studiorum fructum et gloriam abstulit. Aemulatione doctrinae graves gessit cum Jacobo Cujacio simultates, quem in aliquibus libris non obscure carpit, cujusque ingenii supra ceteros praestantia simul ut eluxit, omnium Galliae jurisconsultorum invidiam lacessivit. Hottomannus vero, quamquam palam Cujacio detrahebat, tantum tamen ei tacito judicio tribuit ut filio natu maximo in mandatis dederit ne psalmos Davidis et Cujacii Paratitla e manibus unquam deponeret. Hugonem Donellum, qui et ipse Biturigibus magna laude docuit, jurique civili in artem redigendo haud infeliciter vacavit, socium habuit studiorum et fortunae, quem etiam scelus mutatae religionis diu agitavit. Summa vero celebritate Biturigibus jus romanum exposuit Duarenus, pari eruditione atque scientia, qui etsi nostratibus interpretibus fuerit iniquior, saepe tamen quorum contemnit barbariem, arripuit doctrinam, cui superfusa sermonis elegantia effecit ut faciem simul mutaret et dominum. Franciscus etiam Balduinus in Bituricensi schola eadem aetate docuit, egregiamque veteri jurisprudentiae revocandae operam praestitit; posteaque se ad Germaniae scholas erudiendas contulit, tullianamque jurisprudentiam e Ciceronis libris prolaturum se sperabat, si otium aliquando in vita nactus esset. Enguinarius Baro, etsi non acutissimus in explicando, tamen studiosus erat antiquitatis.
Nec prorsus Conanni studium fuit inutile, qui ex uberioribus juris civilis locis, ordine suo dispositis, commentarios contexuit. Verum hos atque alios ejusdem instituti jurisconsultos, post laceratum Romanorum imperium, eruditissimos, Jacobus tamen Cujacius perstrinxit et occupavit: «Stellas exortus uti aethereus sol»[2]. Ornarunt enim alii atque explicarunt: hic vero peperit denuo jurisprudentiam e Cujacii mente, velut Minervam e Jovis cerebro editam. Totidem enim ille jurisconsultos expressit, quot sibi suscepit explicandos, ita ut in uno Cujacio Papinianum, Paullum, Scaevolam, Ulpianum, Africanum, Modestinum, simul cum sua quemque dicendi forma revixisse pene crederes. Cogitando enim atque scribendo adeo refert mentes animosque veterum, ut non collecta longo studio, sed ab ipso primum omnis cum jurisprudentia divinitus concepta prope videatur antiquitas. Imminentem omnibus Cujacii gloriam praesensere sui temporis jurisconsulti, ac praecipue Duarenus et Donellus, cum in Bituricensi academia Balduini loco adscitum iniquissime tulerunt, ita ut ex discipulorum factionibus tumultus orirentur, quos Cujacius festus aemulorum insidiis discessu suo composuit[a 8]. Quae invidia mire studiorum ei curam exacuit, itaque saepe praedicabat Duareni stimulis acceptum ferre sese quidquid in jurisprudentia profecisset. Philologos et historicos veteres numquam a jurisprudentia distraxit: eorum enim studio tamquam hamo se in jure civili piscari dicebat.
Sane qui philologiam existimet a jurisprudentia posse divelli, idem petierit ut navis communis cum socio dividatur. Verum ex omnibus Cujacii laudibus hanc duco maximam, quod romanae religionis fuit in tanta Galliae fluctuatione tenacissimus. Cujacio quem propius collocem habeo neminem, praeter Jacobum Gothofredum, Antonium Fabrum et Barnabam Brissonium. Is ab adolescentia defendendis causis et forensibus judiciis deditus, tamen iis temporum intervallis, quae relaxandis animis vacant, adeo sibi erat avarus otii, ut e medio forensium occupationum pelago ad non minus laboriosum antiquae jurisprudentiae studium velut in portum sese referret. Itaque praeter abstrusa legum vocabula partesque alias juris veteris in lucem prolatas, ritus omnes atque solenniores verborum formulas, quibus civile ac sacrum Romanorum commercium irretiebatur, ex infinita varietate scriptorum obscurisque ambagibus mirabiliter extricavit. Ita ut sermonis elegantiam pluribus, huic vero uni sacram atque solennem latinae linguae supellectilem debeamus.
Atque hos, initio ab Alciato facto, liceat mihi vocare majorum gentium jurisconsultos, inter quos Cujacius, omnium aetatum judicio, summus erit Juppiter. Quid nunc vero commemorem Semones deos: Dionysium nempe Gothofredum, Petrum Fabrum, Raevardum, Corasium, Coccejum, Merillum, Maranum, Robertum, Charondam, Zasium, aliosque numero potius illis majores quam doctrina pares?
Non tamen adeo Italiae vertit male, ut omnis cum Alciato suo jurisprudentia in alienas terras commigrarit. Nam dum hic ei quieto vivere licuit ac Bononiae juventutem erudire, plures peperit selectioris doctrinae jurisconsultos, etsi neminem prorsus cum Cujacio comparandum. Excelluit autem in primis Antonius Augustinus, qui ortum quidem ab Hispania traxit, doctrinam vero et gloriam ab Italia. Quam autem Bononiae sub Alciato scientiam hausit, adduxit in forum romanum, ubi inter duodecim viros litibus judicandis, quos Rotae auditores vocant, a Pontifice lectus, collegium doctrina tum celeberrimum auxit ipse nova ingentique gloria. Neque enim civile modo jus et profanum, sed et sacrum atque omnem prope romanam antiquitatem emendavit. Nec doctrinarum tantum, sed morum etiam eluendis maculis natum diceres, tanto ardore atque spiritu in Tridentino concilio adversus temporum corruptelam pro prisca Patrum disciplina dimicavit!
Postremo haud mihi reticebitur Guidus Pancirolus regiensis, illustriorum scholarum in Italia magister eximius, qui cultiori jurisprudentiae universae antiquitatis notitiam eruditissimis libris comprehensam attexuit.
Cum igitur, ut brevi narratione ostendimus, jurisprudentiae philosophia incunabula dederit eique lucem a barbarie ademtam reddiderit eruditio, ecquis juris civilis studium fastidierit, ut inconditum et rude, aut perfectam eruditionem sine juris civilis cognitione sibi assumserit? Quid enim eruditius esse potest ea scientia, quae cum arcanis latinae linguae, cum antiquissimis Graecorum et Romanorum moribus reconditaque historia et exquisita ratione temporum adglutinata est atque permixta? Et quoniam pro variis imperii conversionibus jurisprudentia mutavit adspectum, ut e singularum aetatum legibus recta sententia colligi possit eaque trahi ad similia, mores illarum aetatum, regimen magistratus, profani sacrique ritus et solennia distinguenda sunt atque notanda. Nam neque Decemvirorum aetas, qua utimur ad interpretationem legum xii Tabularum, suffecerit explicandis posterioribus plebiscitis aut senatusconsultis aut praetorum edictis, quorum temporibus aucta multitudine jus coepit esse remissius atque benignius, quo facilius ad tantam ingeniorum atque morum varietatem flecteretur. Neque libertatis tempora satisfuerint explicandis principum constitutionibus, quibus novis magistratibus, nova munera novique ritus, novis vocabulis exprimuntur. Quid de varietate negotiorum dicam, quae varietatem peperit vocum, quarum sensum, si absque philologia vestigabimus perinde fuerit, ac si conemur sine remis velisque navigare? Cum autem tanta eruditio juri civili advolvatur, poteritne qui studia legum contemnit ea eruditione non carere, aut qui ea eruditione caret satis eruditum sese gloriari? Quid? Oratores poteruntne sua sine fraude jurisconsultorum lectione abstinere, quorum libri mira majestate atque splendore collucent? Quid enim dicam de latinitatis candore posteriori aetate neglecto fere ab omnibus et peregrina labe corrupto, a solis autem jurisconsultis ad exemplum aetatis aureae revocato? Quid commemorem demosteneam eorum stili vim atque frugalitatem? Quid felicitatem prope tullianam? Quid respondendi gravitatem Phoebi cortina piane dignam? Philosophi vero, si justi atque injusti cognitionem generatim susceptam, singulis personis certisque negotiis et eventis definite velint adhibere, poteruntne ab aliis dirigi, quam a jurisconsultis, non verbo sed re atque usu philosophis, quorum responsis, communis vitae officia sigillatim et enucleate describuntur et justi atque injusti pondera singulis in causis atque personis mira aequitate librantur?
Theologi tandem, si nihil aliud a jurisconsultorum libris addidicerint, invenient in iis quo coarguant corruptam morum doctrinam exemplisque severitatis e juris conditoribus petitis, opinionum licentiam coërcebunt, qui pudeat nos christianae legis austeritatem profitentes, adeo remisisse disciplinam, ut a jurisconsultis evangelica luce destitutis interpretandi candore moreque justitiae atque sententiarum gravitate vincamur.
Nunc obsecro vos, adolescentes jurisprudentiae studiosos, reputate animo studiorum vestrorum dignitatem, quo alacriter eam scientiam insistatis, in quam veterum novorumque criticorum eruditio sublimiorque philosophia et universa historia atque omnium temporum prudentia concesserunt. Quandonam vero tot stimulis adacta fuit juventus ad haec studia, quantis hac cietur aetate, qua romanum forum Innocentii xii summi pontificis praemiis excitatum et disciplina compositum non minus fervet atque aestuat aemulatione doctrinae, quam eminet atque splendet innocentia judiciorum? Quorum sanctitatem princeps optimus noster, novarum legum sapientia et, quae omnibus praestant legibus, novarum virtutum exemplis in omnem produxit aetatem. Etenim si leges universae conticuerint, ejus vita humani erit atque divini juris imago, saeculis omnibus imperatura. Verum de tanto pontifice parcius: inverecundum enim fuerit divinas laudes lutulenta longaque oratione contrectare. Dederit hanc ille paucorum verborum veniam beneficio affectis amoreque ac veneratione praegestientibus. Ejus nos jussu atque benignitate ad jus civile docendum evocati, libros quatuor Institutionum suscepimus explicandos, in quorum expositione, sicuti longas et supervacuas quaestiones declinabimus, ita ex prisca jurisprudentia rebus obscuris lucem afferemus, quaestionesque forenses uberiores ad exercitationem adolescentium contexemus, id maxime studentes, ut neque parcitate arefaciamus ingenia, neque nimia copia obruamus, aliaque laboribus nostris commoda juventuti afferre conabimur, quae more nostro praestitisse malumus, quam promisisse. Dixi.
- ↑ Cicer., Tuscul., iv, in princ.
- ↑ Ad illud aequosque saliscos.
- ↑ Justin, in Proem.
- ↑ Ammian. Marcell.
- ↑ Plutarch, in Vit. Licurg.
- ↑ Apollodor., apud Clem. Alex., Strom., i. i, p. 327.
- ↑ Tuscul., v; Strab., lib. xiv.
- ↑ [J. A.] Thuan[i] [J. A. De Thou], Historia mei temporis, Parisiis, 1615], li. xxiii;