Liber XVIII | Liber XX |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
recensere...
I. Navigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum
et iactabundum.
II. Nox deinde, quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus
a latere saeviens navem undis compleverat.
III. Tum postea complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis
agentibus dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de
saevitia venti remissum; quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et
fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae, quos typhonas
vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
IV. In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego
Athenis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos
iuvenes continentem.
V. Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque
requirebam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interritus
intrepidusque esset.
VI. Atque ibi hominem conspicimus pavidum et exterritum ploratus quidem
nullos sicuti ceteri omnes nec ullas eiusmodi voces cientem, sed coloris et
voltus turbatione non multum a ceteris differentem.
VII. At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi
deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia magno, ut
videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis
corporis animique deliciis diffluens.
VIII. Is quasi inludens: "quid hoc est," inquit "o philosophe, quod, cum in
periculis essemus, timuisti tu et palluisti? ego neque timui neque pallui."
IX. Et philosophus aliquantum cunctatus, an respondere ei conveniret, "si
quid ego" inquit "in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus,
non tu istius rei ratione audienda dignus es.
X. Set tibi sane Aristippus ille ... discipulus, pro me responderit, qui cum
in simili tempore a simillimo tui homine esset interrogatus, quare
philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam
sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magno opere
sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima
timere."
XI. His tunc verbis Stoicus divitem illum Asiaticum a sese molitus est.
XII. Sed postea cum Brundisium adventaremus malaciaque esset venti ac
maris, percontatus eum sum, quaenam illa ratio esset pavoris sui, quam
dicere ei supersedisset, a quo fuerat non satis digne compellatus.
XIII. Atque ille mihi placide et comiter "quoniam" inquit "audiendi cupidus
es, audi, quid super isto brevi quidem, sed necessario et naturali pavore
maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, vel potius" inquit
"lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis."
XIV. Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi
quintum dialexeon, quas ab Arriano digestas congruere scriptis Zenonos et
Chrysippi non dubium est.
XV. In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc sententiam
legimus: "Visa animi, quas phantasias philosophi appellant, quibus mens
hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non
voluntatis sunt neque arbitraria, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus
noscitanda;
XVI. probationes autem, quas synkatatheseis vocant, quibus eadem visa
noscuntur ac diiudicantur voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu.
XVII. Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina, aut
repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est eiusmodi
factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere
necessum est non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus
rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis praevertentibus.
XVIII. Mox tamen ille sapiens ibidem tas toiautas phantasias, id est visa
istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est ou synkatatithetai oude
prosepidoxazei, sed abicit respuitque, nec ei metuendum esse in his
quicquam videtur.
XIX. Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod
insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et
aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda
sint, sua quoque adsensione adprobat kai proepidoxazei - hoc enim verbo
Stoici, cum super ista re disserunt, utuntur -,
XX. sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est,
ou synkatatithetai, sed statum vigoremque sententiae suae retinet, quam de
huiuscemodi visis semper habuit ut de minime metuendis, sed fronte falsa et
formidine inani territantibus."
XXI. Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque
dixisse in eo, quo dixi, libro legimus adnotandaque esse idcirco
existimavimus, ut rebus forte id genus, quibus dixi, obortis pavescere
sensim et quasi albescere non insipientis esse hominis neque ignavi putemus
et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus, quam quod
esse ea, qualia visa sunt, censeamus.
II.
recensere...
I. Quinque sunt hominum sensus, quos Graeci aistheseis appellant, per quos
voluptas animo aut corpori quaeri videatur: gustus, tactus, odoratus,
visus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis
atque inproba existimatur.
II. Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti
sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime, qui
duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii
vocabulis Graeci appellant vel akrateis vel akolastous: nos eos vel
"incontinentes" dicimus vel "intemperantes"; akolastous enim si
interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit.
III. Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in
cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis
et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his
ferinis voluptatibus praevinctus;
IV. ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum
propriae videntur.
V. Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut vel auctoritas
clari atque incluti viri tam infamibus nos voluptatibus deterreret: Dia ti
hoi kata ten tes haphes e geuseos hedonen gignomenen, an hyperballosin,
akrateis legontai? hoi te gar peri ta aphrodisia akolastoi toioutoi, hoi te
peri tas tes trophes apolauseis; ton de kata ten trophen ap'enion men en
tei glottoi to hedy, ap'enion de en toi laryngi, dio kai Philoxenos geranou
larynga eucheto echein. E dia to tas apo touton gignomenas hedonas koinas
einai hemin kai tois allois zoiois? hate ouson koinon atimotatai eisi kai
malista e monai eponeidistoi, hos ton hypo touton hettomenon psegomen kai
akrate kai akolaston legomen dia to hypo ton cheiriston hedonen hettasthai.
Ouson de ton aistheseon pente ta alla zoia apo ton dyo monon ton
proeiremenon hedetai, kata de tas allas e holos ouch hedetai e kata
symbebekos touto paschei.
VI. Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus
coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes,
gaudeat?
VII. Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut
ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret.
VIII. Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita
existimabat partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem
dixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: ten synousian einai mikran
epilepsian.
III.
recensere...
I. Turpius esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari
quam insectanter et graviter vituperari:
II. "quoniam," inquit "qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius
facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea
fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa
videtur et amicus quidem creditur eius, quem laudare vult, sed nihil posse
reperire, quod iure laudet."
IV.
recensere...
I. Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, lepidissimi
et elegantiarum omnigenus referti.
II. In his quaerit, quam ob causam eveniat, ut quibus invasit repentinus
rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.
III. Item quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius stetit,
libido urinae lacessat.
IV. Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse
dicit, quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat psychropoion,
eaque vi frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis cute cogat
penitus et depellat faciatque simul, uti, qui timent, sanguine ex ore
decedente pallescant.
V. "Is autem" inquit "sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque
alvum et incitat.
VI. De urina celebri ex igni proximo facta verba haec posuit: To de pyr
diachalai to pepegos hosper helios ten chiona.
V.
recensere...
I. In Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni
flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae
aut philosophiae sectatores.
II. Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina bene doctus et
Aristotelis unice studiosissimus.
III. Is nos aquam multam ex diluta nive bibentis coercebat severiusque
increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis
Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem
frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio
insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus
inseminare.
IV. Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, promit e bibliotheca Tiburti,
quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat,
Aristotelis librum eumque ad nos adfert et "huius saltem" inquit
"sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram
profligare."
V. In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque
solidius altiusque concretam eam, quam krystallon Graeci appellant;
causaque ibi adscripta est huiuscemodi:
VI. "quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri
evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare.
VII. Id autem" inquit "in ea levissimum est, quod evaporatur; manet autem,
quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id pulsu aeris
verberatum in modum coloremque spumae candidae oritur.
VIII. Sed aliquantum, quod est salubrius, difflari atque evaporari ex nive
indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam
concresceret."
IX. Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Dia ti ta
apo chionos kai krystallon hydata phaula estin? hoti pantos hydatos
pegnymenou to leptotaton kai kouphotaton exatmizei. Semeion de, hoti
elatton ginetai e proteron, hotan takei pagen. Apelelythotos oun tou
hygieinotatou ananke aei to kataleipomenon cheiron einai.
X. Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli.
Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea
varie factitabant.
VI.
recensere...
I. In problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est: Dia ti hoi men
aischynomenoi erythriosin, hoi de phoboumenoi ochriosin paraplesion ton
pathon onton? hoti ton men aischynomenon diacheitai to aima ek tes kardias
eis hapanta ta mere tou somatos, hoste epipolazein; tois de phobetheisin
syntrechei eis ten kardian, hoste ekleipein ek ton allon meron.
II. Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem, quid de
ratione ista reddita sentiret, "dixit quidem" inquit "probe et vere, quid
accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret, non dixit.
III. Adhuc enim quaeri potest, quam ob causam pudor sanguinem diffundat,
timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: "timor
iustae reprehensionis". Ita enim philosophi definiunt: aischyne estin
phobos dikaiou psogou."
VII.
recensere...
I. In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque
veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad esse
sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.
II. Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus,
cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevii Alcestin
rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum
nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut
quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus
uti, memoriae mandabamus.
III. Erant autem verba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
"corpore" inquit "pectoreque undique obeso ac
mente exsensa tardigenuclo
senio obpressum."
"Obesum" hic notavimus proprie magis quam usitate dictum pro exili atque
gracilento; vulgus enim akyros vel kata antiphrasin "obesum" pro "uberi"
atque "pingui" dicit.
IV. Item notavimus, quod "oblitteram" gentem pro "oblitterata" dixit;
V. item, quod hostis, qui foedera frangerent, "foedifragos", non
"foederifragos" dixit;
VI. item, quod rubentem auroram "pudoricolorem" appellavit et Memnonem
"nocticolorem";
VII. item, quod forte "dubitanter" et ab eo, quod est "sileo", "silenta
loca" dixit et "pulverulenta" et "pestilenta" et quod
VIII. "carendum tui est" pro "te" quodque "magno impete" pro "impetu";
IX. item quod "fortescere" posuit pro "fortem fieri" quodque "dolentiam"
pro "dolore" et "avens" pro "libens";
X. item "curis intolerantibus "pro "intolerandis", quodque "manciolis"
inquit "tenellis" pro "manibus" et "quis tam siliceo?" ... Item "fiere"
inquit "inpendio infit", id est "fieri inpense incipit";
XI. quodque "accipitret" posuit pro "laceret".
XII. His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.
XIII. Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu
alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait "trisaeclisenex"
et "dulciorelocus",
XIV. item quod de tumidis magnisque fluctibus "fluctibus" inquit
"multigrumis"
XV. et flumina gelu concreta "tegmine" esse "onychino" dixit et quae
multiplica ludens conposuit,
XVI. quale illud est, quod vituperones suos "subductisupercilicarptores"
appellavit.
VIII.
recensere...
I. Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, quando erat a
magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi
gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis
fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque
audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque.
II. Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius levi quidem de re, sed
a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.
III. Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta
inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod "harenis
calentibus" esset usus, tum adludens Fronto "morbo quidem" inquit "cares,
sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn.
Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est,
vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi?
in libris, quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit, "harenas" vitiose
dici existimat, quod "harena" numquam multitudinis numero appellanda sit,
sicuti neque "caelum" neque "triticum";
IV. contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum quattuor
iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat sicut
"arma" et "moenia" et "comitia" et "inimicitias", nisi quid contra ea
dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium
demonstres."
V. "De "caelo"" inquit ille "et "tritico" non infitias eo, quin singulo
semper numero dicenda sint, neque de "armis" et "moenibus" et "comitiis",
quin figura multitudinis perpetua censeantur;
VI. videbimus autem potius de "inimicitiis" et "quadrigis". Ac fortassean
de "quadrigis" veterum auctoritati concessero, "inimicitiam" tamen, sicuti
"inscientiam" et "inpotentiam" et "iniuriam", quae ratio est, quamobrem C.
Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando
Plautus, linguae Latinae decus, "deliciam" quoque henikos dixerit pro
deliciis?
"mea" inquit "voluptas, mea delicia."
"Inimicitiam" autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
"eo ego" inquit "ingenio natus sum: amicitiam atque inimicitiam in
frontem promptam gero."
Sed enim "harenas" parum Latine dici quis, oro te, alius aut scripsit aut
dixit? Ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi
iubeas, ut quam confidenter hoc dicat, aestimari a te possit."
VII. Tunc prolato libro de analogia primo verba haec ex eo pauca memoriae
mandavi.
VIII. Nam cum supra dixisset neque "caelum" "triticum"ve neque "harenam"
multitudinis significationem pati, "num tu" inquit "harum rerum natura
accidere arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras" et "urbem" et
"urbes" et "imperium" et "imperia" dicamus, neque "quadrigas" in unam
nominis figuram redigere neque "harenam" in multitudinis appellationem
convertere possimus?"
IX. His deinde verbis lectis ibi Fronto ad illum poetam "videturne tibi"
inquit "C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter
pronuntiasse?"
X. Tunc permotus auctoritate libri poeta: "si a Caesare" inquit "ius
provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam
ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut
dicas, quam esse causam vitii putes et in "quadriga" dicenda et in
"harenis"."
XI. Tum Fronto ita respondit: ""Quadrigae" semper, etsi multiiugae non
sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi
iuncti "quadrigae" quasi "quadriiugae" vocantur, neque debet prorsus
appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.
XII. Eandemque rationem habet "harena", sed in specie dispari; nam cum
"harena" singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam significet
minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite "harenae" dici
videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei
singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego"
inquit "dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque
fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem aparamytheton
destituerem.
XIII. Nam cur "caelum" semper henikos dicatur, "mare" et "terra" non
semper, et "pulvis", "ventus" et "fumus" non semper, cur "indutias" et
"caerimonias" scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverint,
"ferias" et "nundinas" et "inferias" et "exsequias" numquam, cur "mel" et
"vinum" atque id genus cetera numerum multitudinis capiant, "lac" non
capiat, quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus
negotiosis in civitate tam occupata non queunt.
XIV. Quin his quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos vos esse video alicui,
opinor, negotio destinatos.
XV. Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an "quadrigam" et
"harenas" dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis
vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non
proletarius."
XVI. Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor,
quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium
lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
XVII. Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus "quadrigam" numero
singulari dictam in libro saturarum M. Varronis, qui inscriptus est
Ecdemeticus.
XVIII. "Harenas" autem plethyntikos dictas minore studio quaerimus, quia
praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum
dedit.
IX.
recensere...
I. Adulescens e terra Asia de equestri loco laetae indolis moribusque et
fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti cenam
dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae,
quam principem sibi vitae habuerat.
II. Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis
publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et
rerum litterarumque veterum peritus.
III. Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit,
desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos
utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent.
IV. Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum
Anakreonteia pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium elegeia
quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.
V. Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis
Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et
inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret:
VI. ton argyron toreusas
Hephaiste moi poieson
panoplias men ouchi,
ti gar machaisi kamoi?
poterion de koilon,
hoson dynei, bathynon.
kai me poiei kat'auto
met'astra met'amaxas;
ti Pleiadon melei moi,
ti d'asteros Booteo?
poieson ampelous moi
kai botryas kat'auton
kai chryseos patountas
homou kaloi Liaioi
Erota kai Bathyllon.
VII. Tum Graeci plusculi, qui in eo convivio erant, homines amoeni et
nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum rhetorem lacessere
insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus
terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque
esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae nullas voluptates
nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum
percontabantur, quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et
ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset, "nisi
Catullus" inquiunt "forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius
inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac
deinceps omnes rudia fecerunt atque absona."
VIII. Tum ille pro lingua patria tamquam pro aris et focis animo inritato
indignabundus "cedere equidem" inquit "vobis debui, ut in tali asotia atque
nequitia Alcinoum vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus,
ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis.
IX. Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et
insubidos anaphrodisias condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire
pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt,
et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos, quos nominastis,
poetas amasios ac venerios fuisse."
X. Tum resupinus capite convelato voce admodum quam suavi versus cecinit
Valerii Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus
mundius, venustius, limatius, tersius Graecum Latinumve nihil quicquam
reperiri puto.
XI. Aeditui versus:
dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt,
per pectus manat subito subido mihi sudor:
sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.
XII. Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam
priores:
quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis?
ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
Istam nam potis est vis saeva extinguere venti
aut imber caelo candidus praecipitans;
at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
nullast quae possit vis alia opprimere.
XIII. Item dixit versus Porcii Licini hosce:
custodes ovium tenerae propaginis, agnum,
quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost.
si digito attigero, incendam silvam simul omnem,
omne pecus flammast, omnia qua video.
XIV. Quinti Catuli versus illi fuerunt:
aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
devenit. Sic est: perfugium illud habet.
Quid, si non interdixem, ne illunc fugitivum
mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
formido. Quid ago? da, Venus, consilium.
X.
recensere...
I. Memini me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes
tunc graviter aegrum ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus
eum cubantem in scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis
doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.
II. Adsistebant fabri aedium complures balneis novis moliendis adhibiti
ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
III. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque veris, interrogavit,
quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum,
IV. cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme
trecenta, unus ex amicis Frontonis "et praeterpropter" inquit "alia
quinquaginta".
V. Tum Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balnearum sumptu
institerat, aspiciens ad eum amicum, qui dixerat quinquaginta esse alia
praeterpropter necessaria, eum interrogavit, quid significaret verbum
"praeterpropter".
VI. Atque ille amicus "non meum" inquit "hoc verbum est, sed multorum
hominum, quos loquentis id audias;
VII. quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico
quaerundum est", ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri
nomine Romae docentem.
VIII. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus
"quaerimus" inquit "quod honore quaestionis minime dignum est.
IX. Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus
quam ... notius."
X. At enim Fronto iam voce atque vultu intentiore "itane," inquit
"magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato
et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?"
XI. Atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae
Iphigenia inscripta est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse et a
grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
XII. Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae
choro inscriptos esse hos versus legimus:
otio qui nescit uti,
plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio.
Nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium,
id agit, id studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
otioso in otio animus nescit quid velit.
Hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc; cum illuc ventum est, ire illinc lubet.
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
XIII. Hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem
"audistine," inquit "magister optime, Ennium tuum dixisse "praeterpropter"
et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse
obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam verbo
quaeritur, qui sit remotus huiusce versus sensus:
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur."
XIV. Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique
prolixius riderent, exsurgit et abiens "tibi," inquit "Fronto, postea uni
dicam, ne inscitiores audiant ac discant." Atque ita omnes relicta ibi
quaestione verbi consurreximus.
XI.
recensere...
I. Celebrantur duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum
memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.
II. Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui eos Platonis esse
philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque
eodem tempore faciendis praeluderet:
ten psychen Agathona philon epi cheilesin eschon;
elthe gar he tlemon hos diabesomene.
III. Hoc distichon amicus meus, ouk amousos adulescens, in plures
versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt
non esse memoratu indigni, subdidi:
IV. Dum semihiulco savio
meum puellum savior
dulcemque florem spiritus
duco ex aperto tramite,
anima aegra et saucia
cucurrit ad labeas mihi,
rictumque in oris pervium
et labra pueri mollia,
rimata itineri transitus,
ut transiliret, nititur.
Tum si morae quid plusculae
fuisset in coetu osculi,
Amoris igni percita
transisset et me linqueret,
et mira prorsum res foret,
ut fierem ad me mortuus,
ad puerulum intus viverem.
XII.
recensere...
I. Herodem Atticum, consularem virum, Athenis disserentem audivi Graeca
oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae universos gravitate atque
copia et elegantia vocum longe praestitit.
II. Disseruit autem contra apatheian Stoicorum lacessitus a quodam Stoico,
tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri,
quem amaverat.
III. In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod
nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus
istis animi, quas pathe appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris,
irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, atque, si posset etiam
obniti, ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et
torperet adfectionum quarundam adminiculis ut necessaria plurium temperie
privatus.
IV. Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt,
vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et
alacritatibus,
V. ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum
esse, ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
VI. Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut
ea tantum, quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie
adgnata sunt, detrahantur, ne profecto id accidat, quod cuipiam Thraco
insipienti et rudi in agro, quem emerat, procurando venisse usu fabulast.
VII. "Homo Thracus" inquit "ex ultima barbaria ruris colendi insolens, cum
in terras cultiores humanioris vitae cupidine conmigrasset, fundum mercatus
est oleo atque vino consitum. Qui nihil admodum super vite aut arbore
colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas
excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e
radicibus caudicum super terram fusas revellentem, stolones in pomis aut in
oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam
ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.
VIII. Et vicinus ita respondit: "Vt ager" inquit "mundus purusque fiat,
eius arbor atque vitis fecundior."
IX. Discedit ille a vicino gratias agens et laetus tamquam adeptus rei
rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit; atque ibi homo
misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum
laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta
simul omnia pomis frugibusque gignendis felicia cum sentibus et rubis
purificandi agri gratia convellit mala mercede doctus audaciam fiduciamque
peccandi imitatione falsa eruditus.
X. Sic" inquit "isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et
intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil
irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis
in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt."
XIII.
recensere...
I. Stabant forte una in vestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et
Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum
quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant,
curiosius captabam.
II. Tum Fronto Apollinari "fac me," inquit "oro, magister, ut sim certus,
an recte supersederim "nanos" dicere parva nimis statura homines
maluerimque eos "pumiliones" appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris
veterum memineram, "nanos" autem sordidum esse verbum et barbarum
credebam."
III. "Est quidem" inquit "hoc" Apollinaris "in consuetudine inperiti vulgi
frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; nanous
enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra
terram exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum
sententia vocabuli competente et, si memoria" inquit "mihi non labat,
scriptum hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Holkades. Fuisset
autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si
tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius, quam quae a
Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa
sunt."
IV. Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari
"docuit" inquit "nos Apollinaris "nanos" verbum Graecum esse, tu nos doce,
in quo de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et
aput quem scriptum reperiatur."
V. Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus
scriptis exercitus, "si piaculum" inquit "non committitur praesente
Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam, dicere, audeo tibi,
Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in
poematis Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae", versusque eius
ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
at nunc me Genumana per salicta
bigis raeda rapit citata nanis.
XIV.
recensere...
I. Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia viros paucos
habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium, quibus humanitas
erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
II. Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras
condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,
III. Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt, et
obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
IV. Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos
grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus
exempli gratia sumpsi.
V. Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici
"vocales" appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad
exercendam legentium intentionem:
VI. ""a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper subditae, "e" et
subit et praeit; praeit in "Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat
praeire "u" in his: "Valerius", "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his:
"iampridem", "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, cum
praeeunt, ne vocales quidem sunt."
VII. Item ex eodem libro verba haec sunt: "Inter litteram "n" et "g" est
alia vis, ut in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" et
"incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non verum "n", sed
adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera
esset, lingua palatum tangeret."
VIII. Alio deinde in loco ita scriptum: "Graecos non tantae inscitiae
arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae, qui "ei" ex "e" et "i";
illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti."