Liber XIII | Liber XV |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
recensereDissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur
et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos
pollicentur.
I. Adversum istos, qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu
deque positu stellarum dicere posse, quae futura sunt, profitentur,
audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia
atque inlustri oratione;
II. exercendine aut ostentandi gratia ingenii, an quod ita serio
iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum
argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi
ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam:
disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse, quantae videri
volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id
praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et
cibum quaestumque ex mendaciis captantes.
III. Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines sita
caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est, quod oceanus quasi
lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi
argumentum ad persuadendum paravisse, ut crederemus omnia rerum humanarum
et parva et maxima tamquam stellis atque sideribus evincta duci et regi.
IV. Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani
cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de
aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem
est, ut existimemus id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum
gubernari.
V. Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen
censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio
conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius
utar, pachymeresteron nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et vaga et
arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media
caligantium;
VI. tolli enim, quod maxime inter deos atque homines differt, si homines
quoque res omnis post futuras praenoscerent.
VII. Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem
scientiae suae praedicarent, haudquaquam putabat liquide consistere.
VIII. "Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant,
stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his
efficeretur, observaverunt, procedat" inquit "haec sane disciplina, set sub
ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest"
inquit "ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub
diversis caeli regionibus. Nam quanta" inquit "partium circulorumque caeli
ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?
IX. Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri
contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et
variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas
movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in
Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?
X. Per autem" inquit "inconsequens ipsum quidem corpus et habitum tam
profundi aeris sub alio atque atio caeli curvamine non eundem manere, in
hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas
ex quacumque terra conspexeris".
XI. Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas
a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi
"erraticas", Nigidius "errones" vocat, non esse plures quam volgo
dicerentur;
XII. posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari
potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non
quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exsuperantiam vel
splendoris vel altitudinis.
XIII. "Nam et quaedam" inquit "sidera e quibusdam terris conspiciuntur
earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra
non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.
XIV. Atque uti demus" inquit "et has tantummodo stellas et ex una parte
terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et
quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum, quid praemonstraret aut
coetus stellarum aut circuitus aut transitus?
XV. Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur, quo
habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum
deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia
rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam vitae spectaretur eaque
omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus,
cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque
eventura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent;
XVI. si isto" inquit "modo observari coeptum et ex ea observatione
conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.
XVII. Dicant enim, quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic
observationis perfici quiverit".
XVIII. Constare quippe inter astrologos dicebat stellas istas, quas
erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito
prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu simul
omnes, unde profectae sunt, redire ut neque ullus observationis tenor
neque memoriae, neque ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint
edurare.
XIX. Atque illud etiam, cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud
stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero
matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur,
quaerebatque, qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem,
si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque
ductus alias atque alias fortunas daret.
XX. Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso
etiam illo maris ac feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo
quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines
gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur,
ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent,
quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si
disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque
abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam
deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem hominis
nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato
futurus sit, quisquis hodie natus est.
XXI. "Quo autem" inquit "pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae
et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque
esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae
fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per
singulos maiorum cius gradus perque infinitum successionum ordinem tam
saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non eadem stellarum facie denotantur?
XXII. Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur
per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum, qui post
nascentur, exordia, imparilitas haec turbat observationem, omnisque ratio
disciplinae confunditur".
XXIII. Iam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa,
quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et
varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos
repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri
agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas
volueris ac deinde nolueris atque id rursum volueris, non ex aliqua dispari
variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum
reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, logika zoa,
sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua
sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et
aurigantibus.
XXIV. "Ac si" inquit "potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius
Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis
et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? an videlicet magna
sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?
XXV. Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et
facilius comprehendi posse dicunt, volo" inquit "mihi respondeant, quid in
hac totius mundi contemplatione prae tantis naturae operibus in tam parvis
atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent? atque id velim
etiam," inquit "ut respondeant:
XXVI. si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo
nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli
plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini
quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi
sunt, peto" inquit "respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui
vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi
queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum
noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?"
XXVII. Ad postremum autem ecquid esset, quod adversum hoc dici posset,
requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis
stellarum motibus in vitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe
distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris aut labentibus tectis
aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti eodem genere
mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.
XXVIII. "Quod scilicet" inquit "numquam eveniret, si momenta nascendi
singulis adtributa suas unumquidque leges haberent.
XXIX. Quod si quaedam" inquit "in hominum morte atque vita etiam diversis
temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria
nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint
omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum
concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones
multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? quod
nequaquam" inquit "prorsus fieri potest.
XXX. Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus,
interitus pares".
XXXI. Illud autem condonare se his dicebat, quod non id quoque requireret,
si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et
causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut
echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? an
istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem
exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint
de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla
ratio videretur, cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in
ceteris.
XXXII. Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione
adtingimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae
facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et
profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut caveremus, ne qua
nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur
quaedam interdum vera effutire aut spargere.
XXXIII. "Non enim comprehensa" inquit "neque definita neque percepta
dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa
atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa
temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos
consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea, quae vera
sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quam in futuris veritatem
facilius imitari. Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt,
prae ceteris," inquit "quae mentiuntur, pars ea non sit millesima".
XXXIV. Praeter haec autem, quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam
memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae
confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud:
nam si, quae eventura sunt, provideant, aequiperent Iovi,
item Accianum illud:
"nil" inquit "credo auguribus, qui aures verbis divitant
alienas, suas ut auro locupletent domus".
XXXV. Idem Favorinus deterrere volens ac depellere adulescentes a
genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus
futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse
consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat:
XXXVI. "Aut adversa" inquit "eventura dicunt alit prospera. Si dicunt
prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si adversa dicunt et
mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non
prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia
promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et
exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes
tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi
hominibus res futuras praesagientibus".
II.
recensereQuem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis.
I. Quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia quae
appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis
scriptos conquisivi, ut homo adulescens a poetarum fabulis et a rhetorum
epilogis ad iudicandas lites vocatus rem iudiciariam, quoniam vocis, ut
dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis
quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et
quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati
sumus.
II. In his autem, quae existere solent, negotiorum ambagibus et in ancipiti
rationum diversarum circumstantia nihil quicquam nos huiuscemodi libri
iuverunt.
III. Nam etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda
sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante
causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum
difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis
reperiendae sententiae ambiguitas.
IV. Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque; sed qui
petebat, neque tabulis neque testibus id factum docebat et argumentis
admodum exilibus nitebatur.
V. Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et
vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis
sinceritatisque eius expromebantur;
VI. illum autem, unde petebatur, hominem esse non bonae rei vitaque turpi
et sordida convictumque volgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et
fraudum ostendebatur.
VII. Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere
pecuniam datam consuetis modis: expensi latione, mensae rationibus,
chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, testium intercessione;
VIII. ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se oportere et
adversarium de calumnia damnari; quod de utriusque autem vita atque factis
diceretur, frustra id fieri atque dici; rem enim de petenda pecunia apud
iudicem privatum agi, non apud censores de moribus.
IX. Tunc ibi amici mei, quos rogaveram in consilium, viri exercitati atque
in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique
distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse
dubium dicebant, quin absolvendus foret, quem accepisse pecuniam nulla
probatione sollemni docebatur.
X. Sed enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri
plenum spurcissimaeque vitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad
absolvendum.
XI. Iussi igitur diem diffindi atque inde a subselliis pergo ire ad
Favorinum philosophum, quem in eo tempore Romae plurimum sectabar, atque ei
de causa ac de hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro
omnia ac peto, ut et ipsum illud, in quo haerebam, et cetera etiam, quae
observanda mihi forent in officio iudicis, faceret me, ut earum rerum essem
prudentior.
XII. Tum Favorinus religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae
conprobata: "id quidem," inquit "super quo nunc deliberas, videri potest
specie tenui parvaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire
tibi me vis, nequaquam est vel loci huius vel temporis;
XIII. est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque
et anxia cura et circumspicientia indigens.
XIV. Namque ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium
primum hoc de iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua
re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in
iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve aliquo cognita liquido
et comperta sit neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum
secundum ea, quae sciens venit, iudicare an secundum ea, quae aguntur?
XV. Id etiam" inquit "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa
iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio
paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes
recipere?
XVI. Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter
cognoscendum ea, quae dicto quaesitoque opus est, dicere et quaerere,
etiamsi, cuius ea dici quaerique interest, neque dicat neque postulet?
Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare.
XVII. "Praeter haec super ea quoque re dissentitur, ati ex usu exque
officio sit iudicis rem causamque, de qua cognoscit, interlocutionibus suis
ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus ex his, quae apud
eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde, ut quoquo in loco ac
tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui.
XVIII. Nam qui iudices" inquit "acres atque celeres videntur, non aliter
existimant rem, qua de agitur, indagari conprehendique posse, nisi is, qui
iudicat, crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos
sensus aperiat et litigantium deprehendat.
XIX. Contra autem, qui sedatiores et graviores putantur, negant iudicem
debere ante sententiam, dum causa utrimque agitatur, quotiens aliqua re
proposita motus est, totiens significare quid sentiat. Eventurum enim
aiunt, ut, quia pro varietate propositionum argumentorumque alius atque
alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa
eodemque in tempore sentire et interloqui videantur.
XX. "Sed de his" inquit "et ceteris huiuscemodi iudicialis officii
tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere, quid sentiamus,
conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae
nuperrime legi, recensebimus.
XXI. Quod autem ad pecuniam pertinet, quam apud iudicem peti dixisti,
suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi viri, consilio, qui in
oratione, quam pro L. Turio contra Cn. Gellium dixit, ita esse a maioribus
traditum observatumque ait, ut si, quod inter duos actum est, neque tabulis
neque testibus planum fieri possit, tum apud iudicem, qui de ea re
cognosceret, uter ex his vir melior esset, quaereretur et, si pares essent
seu boni pariter seu mali, tum illi, unde petitur, crederetur ac secundum
eum iudicaretur.
XXII. In hac autem causa, de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde
petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus.
XXIII. Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur?
quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est".
XXIV. Hoc quidem mihi, tum Favorinus, ut virum philosophum decuit, suasit.
XXV. Sed maius ego altiusque id esse existimavi, quam quod meae aetati et
mediocritati conveniret, ut cognovisse et condemnasse de moribus, non de
probationibus rei gestae viderer; ut absolverem tamen, inducere in animum
non quivi et propterea iuravi mihi non liquere atque ita iudicatu illo
solutus sum.
XXVI. Verba ex oratione M. Catonis, cuius commeminit Favorinus, haec sunt:
"Atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero
peterent, si ambo pares essent, sive boni sive mali essent, quod duo res
gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius
credendum esse. Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, ni vir
melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset, qui
iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium: si non melior Gellius est
Turio, potius oportet credi, unde petitur".
III.
recensereAn aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
I. Qui de Xenophontis Platonisque vita et moribus pleraque omnia
exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus quosdam tacitos et
occultos simultatis aemulationisque mutuae putaverunt et eius rei argumenta
quaedam coniectatoria ex eorum scriptis protulerunt.
II. Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris
mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris
Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum
in sermonibus, quos scripsit, commeminerit.
III. Id etiam esse non sincerae neque amicae voluntatis indicium
crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonos, quod de optimo
statu reipublicae civitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo
duobus fere libris, qui primi in volgus exierant, opposuit contra
conscripsitque diversum regiae administrationis genus, quod paideias Kyrou
inscriptum est.
IV. Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut
quodam in libro mentione Cyri regis habita detractandi levandique eius
operis gratia virum quidem Cyrum gnavum et strenuum fuisse dixerit,
paideias de ouk orthos hephsthai to parapan; haec enim verba sunt de Cyro
Platonis.
V. Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere, quod Xenophon
in libris, quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit,
negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam
disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae mathemata Graeci
appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut
comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes
istiusmodi Socrati adtribuerent.
VI. "Hoc autem" inquiunt "Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat,
in cuius libris Socrates physica et musica et geometrica disserit".
VII. Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut
suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec
invidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a
moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio
excelluerunt.
VIII. Quae igitur est opinionis istius ratio? Haec profecto est:
aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium,
etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis
creat.
IX. Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio
inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores
eorum industriae laudisque aestumandae contentio.
X. Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis
adspirat, cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est
compar vel ambiguus, in aemulandi suspiciones non suo, sed faventium studio
delabitur.
XI. Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina,
certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios,
uter esset exsuperantior, certabatur et quia duae eminentiae, cum simul
iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae
pariunt.
IV.
recensereQuod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque
verborum depinxit.
I. Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur
peri kalou kai hedones, primo os et oculos Iustitiae vultumque eius severis
atque venerandis verborum coloribus depinxit.
II. Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a
pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: "forma atque
filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum
acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae
dignitate".
III. Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit iudicem, qui
Iustitiae antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum,
incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem
atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate
aequitatis veritatisque terrificum.
IV. Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Parthenos de einai
legetai kata symbolon tou adiaphthoros einai kai medamos endidonai tois
kakourgois mede prosiesthai mete tous epieikeis logous mete paraitesin kai
deesin mete kolakeian mete allo meden ton toiouton; hois akolouthos kai
skythrope graphetai kai synestekos echousa to prosopon kai entonon kai
dedorkos blepousa, hoste tois men adikois phobon empoiein, tois de dikaiois
tharsos, tois men prosphilous ontos tou toioutou prosepou, tois de eterois
prosantous.
V. Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad
considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum
quidam disciplinarum philosophi Saevitiae imaginem istam esse, non
Iustitiae, dixerunt.
V.
recensereLis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu
vocativo vocabuli, quod est "egregius".
I. Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi
gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos
conspicatus non parvi in urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae
adfui, cum alter in casu vocativo "vir egregi" dicendum contenderet, alter
"vir egregie".
II. Ratio autem eius, qui "egregi" oportere dici censebat, huiuscemodi
fuit: "Quaecumque" inquit "nomina seu vocabula recto casu numero singulari
"us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est "i"
littera, ea omnia casu vocativo "i" littera terminantur, ut "Caelius
Caeli", "modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius Titi" et
similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" syllaba in casu
nominandi finitur eamque syllabam praecedit "i" littera, habere debebit in
casu vocandi "i" litteram extremam, et idcirco "egregi", non "egregie",
rectius dicetur. Nam "divus" et "rivus" et "clivus" non "us" syllaba
terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius syllabae
sonum declarandum reperta erat nova littera, quae digamma appellabatur".
III. Hoc ubi ille alter audivit: "o" inquit "egregie grammatice vel, si id
mavis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "impius" et "sobrius" et
"ebrius" et "proprius" et "propitius" et "anxius" et "contrarius", quae
"us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam "i" littera est,
quem casum vocandi habent? me enim pudor et verecundia tenet pronuntiare ea
secundum tuam definitionem".
IV. Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset
et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam definierat, regulam
retineret et propugnaret diceretque et "proprium" et "propitium" et
"anxium" et "contrarium" itidem in casu vocativo dicendum, ut "adversarius"
et "extrarius" diceretur, "inscium" quoque et "impium" et "ebrium" et
"sobrium" insolentius quidem paulo, sed rectius per "i" litteram, non per
"e", in eodem casu pronuntiandum eaque inter eos contentio longius
duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius
audire clamantes conpugnantesque illos reliqui.
VI.
recensereCuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque
utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque
inmutatis.
I. Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque
aetatis partem in libris versatus, "adiutum" inquit "ornatumque volo ire
noctes tuas" et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus,
ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et
variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum
memoria dignarum.
II. Accipio cupidus et libens, tamquam si Copiae cornum nactus essem, et
recondo me penitus, ut sine arbitris legam.
III. Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula: quo nomine
fuerit, qui primus "grammaticus" appellatus est; et quot fuerint Pythagorae
nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Vlixis domo
lauren; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem
Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia
Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam
non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae
nomina fuerint sociorum Vlixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum
en tei eso thalassei Vlixes erraverit kat'Aristarchon an en tei exo kata
Krateta.
IV. Item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi;
et quorum ibi nominum parastichis reperiatur; et quis adeo versus sit, qui
per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione
dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque
operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est,
summum sit an medium; et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula
iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit "Aonia", quod Aegyptus
"Aeria", quod Creta quoque eodem nomine "Aeria" dicta sit, quod Attice
"Akte", quod Corinthus "Ephyre", quod Macedonis "Emathia", quod Thessalia
"Haimonia", quod Tyros "Sarra", quod Thracia ante "Sithonia" dicta sit, quod
Paestum "Poseidonion".
V. Haec atque item alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt.
Quem cum statim properans redderem, "onaio sou", inquam "doctissime
virorum, tautes tes polymathias et librum hunc opulentissimum recipe nil
prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae noctes, quas
instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem
Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:
hotti toi en megaroisi kakon t'agathon te tetyktai."
VII.
recensereQuod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit,
quem appellavit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi.
I. Gnaeo Pompeio consulatus primus cum M. Crasso designatus est.
II. Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae
tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M.
Varronem familiarem suum rogavit, uti commentarium faceret eisagogikon -
sic enim Varro ipse appellat -, ex quo disceret, quid facere dicereque
deberet, cum senatum consuleret.
III. Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse
Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro
epistolicarum quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante
scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia.
IV. Primum ibi ponit, qui fuerint, per quos more maiorum senatus haberi
soleret, eosque nominat: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi,
interregem, praefectum urbi; neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere
senatusconsultum, quotiensque usus venisset, ut omnes isti magistratus
eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum
prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait,
V. deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus
fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, item
triumviros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum
habuisse.
VI. Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi, ne
senatusconsultum fieret, ius fuisse iis solis, qui eadem potestate qua ii,
qui senatusconsultum facere vellent, maioreve essent.
VII. Tum adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri iure posset,
docuitque confirmavitque, nisi in loco per augures constituto, quod
"templum" appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non
fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum
profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis
senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque
scriptum reliquit non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem
Vestae templum esse.
VIII. Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post
occasum solem factum ratum non fuisse; opus etiam censorium fecisse
existimatos, per quos eo tempore senatusconsultum factum esset.
IX. Docet deinde inibi multa: quibus diebus haberi senatum ius non sit;
immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset,
de rebusque divinis prius quam humanis ad senatum referendum esse; tum
porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus
finite; senatusque consultum fieri duobus modis, aut per discessionem, si
consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias
exquisitas; singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari
gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps
in senatum lectus esset; tum autem, cum haec scriberet, novum morem
institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem
rogare vellet, qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset.
X. Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda
senatori, qui, cum in senatum venire deberet, non adesset.
XI. Haec et alia quaedam id genus in libro, quo supra dixi, M. Varro
epistula ad Oppianum scripta exsecutus est.
XII. Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere aut
conquisitis sententiis aut per discessionem, parum convenire videtur cum
eo, quod Ateius Capito in coniectaneis scriptum reliquit.
XIII. Nam in libro con. IIII Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum
fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam
in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse
Capito verum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius
accuratiusque nos memini scribere.
VIII.
recensereQuaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius
senatus convocandi consulendique habeat.
I. Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius
negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae,
cum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria.
II. M. autem Varro in IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in
coniectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re
adsensum esse se Capito Tuberoni contra sententiam Iunii refert: "Nam et
tribunis" inquit "plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non
essent ante Atinium plebiscitum".