Liber XII | Liber XIV |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
recensereInquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent "fatum" atque "natura", an diversum.
I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: "Hunc igitur ut
sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem
aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi
humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam
praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae
perpetuae erga se voluntatis".
II. "Praeter naturam" inquit "praeterque fatum". An utrumque idem valere
voluerit "fatum" atque "naturam" et duas res kath'henos hypokeimenou
posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre
videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime
requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter
fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati
constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri
secutus est:
me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai.
III. Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem
significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.
IV. Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius
est explorare neque temporis.
V. Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum
quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa,
quae mortem per vim potita est:
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
tamquam in faciendo fine vitae, quae violenta sunt non videantur e fato
venire.
VI. Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba
idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita
enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est hyper
stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon gegenesthai ton tes
heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai tei patridi
hyper tou me tauten epidein doulevousan apothneiskein boulesetai.
VII. Quod Cicero "fatum" atque "naturam" videtur dixisse, id multo ante
Demosthenes ten pepromenen et ton automaton thanaton appellavit.
VIII. Automatos enim thanatos quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus
vi coactus venit.
II.
recensereSuper poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.
I. Quibus otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum
quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis
historiam scripserunt huiuscemodi:
II. "Cum Pacuvius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino
adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior
proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium
comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam,
cui Atreus nomen est, desideranti legit.
III. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et
grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.
IV. "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora
enim fore spero, quae deinceps scribam.
V. Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura
et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim
vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed
putria.
VI. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas
mitificet".
III.
recensereAn vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint.
I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum
adseverant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque,
ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem
dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum
solitarium significet.
II. Sicut autem nihil quicquam interest, "suavitudo" dicas an "suavitas",
"sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an,
quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici
potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur.
III. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo,
quod necessum est.
IV. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve
infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve
coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur.
V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit,
"necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba
haec sunt: "Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non
opera, non industria defuisse".
VI. Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte
verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum
ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est:
"Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum
imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut
summa occasio data esset".
IV.
recensereDescripta Alexandri ...
I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in
libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes vel de insania, Olympiadem
Philippi uxorem festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.
II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: "Rex Alexander Iovis Hammonis
filius Olympiadi matri salutem dicit", Olympias ei rescripsit ad hanc
sententiam: "Amabo", inquit "mi fili, quiescas neque deferas me neque
criminere adversum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me
litteris tuis paelicem esse illi confiteris".
III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim
et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam, quam
ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem
prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
V.
recensereDe Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore
aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit.
II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes
obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo
post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum
conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent.
III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et
Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula
Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo.
IV. Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret
tempestivum.
V. Postea brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando
petierant, praesentes essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex
valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere
exoticum vel Rhodium aliquod vel Lesbium.
VI. Id sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese
magis iuvisset.
VII. Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt.
VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle
vinum et iucundum". Petit mox Lesbium.
IX. Quo item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho
Lesbios.
X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde
successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.
XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter
atque vitae.
XII. Itaque non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes
concesserunt.
VI.
recensereQuid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum "notas vocum", tum
"moderamenta", tum "accentiunculas", tum "voculationes" appellabant;
II. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id vitium sermonis non
barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo vitio loquentes "rustice" loqui
dictitabant.
III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit
"si adspires perperam".
IV. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo "barbarismus", qui ante divi
Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem
inveni.
VII.
recensereDiversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
I. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere
plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit.
II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai
thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi
teknoi tas meteras.
III. Homerus autem leones - sic enim feminas quoque virili genere appellat,
quod grammatici vocant - pluris gignere atque educare catulos dicit.
IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin,
hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.
V. Item alio in loco idem significat:
pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.
VI. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et
historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici,
quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re
scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis
scribemus.
VIII.
recensereQuod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et
Memoriae dixit.
I. Eximie hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque
sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit.
II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit,
non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed
oportere cum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis
periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde
sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae
libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum
tamquam in mimo aut in somnio deblateraverint.
III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est:
Vsus me genuit, mater peperit Memoria,
Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam.
IV. Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo
philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus
omnium templorum:
ego odi homines ignava opera et philosopha sententia.
V. Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod
homines ignavi ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta
philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia
facundissime accusarent intercutibus ipsi vitiis madentes.
IX.
recensereQuid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus" quae sunt stellarum vocabula.
I. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris
studiorum eius fuit.
II. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de
variis atque promiscis quaestionibus composuit.
III. In his esse praecipui videntur, quos Graeco titulo pandektas
inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis.
IV. Ibi de his stellis, quae appellantur "suculae", hoc scriptum est:
"Adeo" inquit "veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae
linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,"suculas"
appellarint, quod eas Graeci hyadas vocant, tamquam id verbum Latinum
Graeci verbi interpretamentum sit, quia Graece hyes, "sues" Latine
dicantur. Sed hyades" inquit "ouk apo ton hyon, ita ut nostri opici
putaverunt, sed ab eo, quod est hyein appellantur; nam et cum oriuntur et
cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem
Graeca lingua hyein dicitur".
V. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo
rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco "suculas"
nominarent, quod hyes Latine "sues" dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos
"super" dicimus, quod illi hyptios, nos "supinus", quod illi hyphorbos, nos
"subulcus", quod item illi hypnos, nos primo "sypnus", deinde per "y"
Graecae Latinaeque "o" litterae cognationem "somnus": sic, quod ab illis
hyades, a nobis primo "syades", deinde "suculae" appellatae.
VI. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit - nullum
enim videtur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui
Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam
et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua
imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum
stellarum, quas Graeci pleiadas, nos "vergilias" vocamus.
X.
recensereQuid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius.
I. Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio
exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; set ceterarum
quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque
dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque
vocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad
enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.
II. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur,
quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et
quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam
linguam Latinam conducentium.
III. Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit
pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad
edictum libro scriptum legimus: "Soror" inquit "appellata est, quod quasi
seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam
familiam transgreditur".
IV. "Fratris" autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus
arguto subtilique etymoi interpretatur: "Frater" inquit "est dictus quasi
"fere alter".
XI.
recensereQuem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de
mensis secundis et de bellariis.
I. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui
inscribitur: nescis, quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto
convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
II. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et
progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint
quam tres, cum plurimi, non plures quam novem.
III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est
turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum
deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus
suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus
locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem"
inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput
subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet".
IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut
tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et
voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
V. "Quod profecto" inquit "eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae
usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis
agendis loqui non est otium. Dominum autem" inquit "convivii esse oportet
non tam lautum quam sine sordibus", et "In convivio legi non omnia debent,
sed ea potissimum, quae simul sint biophele et delectent".
VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat,
praecipit. His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt
mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida".
VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce
haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae
pemmata Graeci aut tragemata dixerunt, ea veteres nostri "bellaria"
appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus
hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria".
XII.
recensereTribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium
legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
II. "Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque vecors
usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen
pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis
antiquitatibus legisset",
III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi
vocatus responderit:
IV. "cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis adversum eum aditi in
Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum,
qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se
neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis
prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et
prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere".
V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M.
Varronis rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum
invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus:
VI. "In magistratu" inquit "habent alii vocationem, alii prensionem, alii
neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium;
prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem
neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque
viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt,
et haec omnia, sive adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni
plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque
haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem in
rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis
non ivi auctoribus principibus et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem,
vocari neminem iussi nec vocatum a conlega parere invitum".
VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc
fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
VIII. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos
confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in
vincula duci potest.
IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam
coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis
antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de
absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens
fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius
abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et
praesentium oculis opus erat.
XIII.
recensereQuod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum
et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae
stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi
Romani ad praetorem in ius vocari posset.
II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei
ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
III. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse,
quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque,
si venire nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate
posset.
IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri
dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in
quo ita scriptum fuit: "Qui potestatem neque vocationis populi viritim
habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est
potestas. M. Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est
eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed
etiam ultro submovent populum".
V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro
quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam
concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
XIV.
recensereQuid sit "pomerium".
I. "Pomerium" quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis
scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: "Pomerium est locus intra
agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis
determinatus, qui facit finem urbani auspicii".
II. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati
montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae
aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.
III. Habebat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de
hostibus capto auxerat.
IV. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam
ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus
Solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit,
neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum
quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos
urbis fines incluserint.
V. Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit, sed praeter eas omnis
ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia
auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo
sit:
VI. "Idcirco" inquit "omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum
excluserunt quasi avibus obscenis ominosum".
VII. Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi, quod non pridem ego
in Elydis, grammatici veteris, commentario offendi, in quo scriptum erat
Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo
Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
XV.
recensereVerba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
I. In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus
sit, scribitur ex vetere forma perpetua: "ne quis magistratus minor de
caelo servasse velit".
II. Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores.
III. Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae
auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit.
IV. Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus. "Patriciorum
auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum,
censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis,
ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores
consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores
consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter
se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant et obtinent. Praetor,
etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare
potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora
servatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia
imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut
maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus
praetore praetores creante veterum auctoritatem sumus secuti neque his
comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio
atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia.
Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus appellantur. Minoribus
creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata
datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt".
V. Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus
minores et quamobrem minores appellentur.
VI. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio
creantur.
VII. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata
sunt quam aliorum.
XVI.
recensereItem verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
I. Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit:
"Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest.
Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest nisi a
consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare
possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia
bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. Set si
contionem habere volunt, uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus
simul contionem habere possunt".
II. Ex his verbis Messalae manifestum est aliud esse "cum populo agere",
aliud "contionem habere".
III. Nam "cum populo agere" est rogare quid populum, quod suffragiis suis
aut iubeat aut vetet, "contionem" autem "habere" est verba facere ad
populum sine ulla rogatione.
XVII.
recensere"Humanitatem" non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui
sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
I. Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, "humanitatem" non
id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia
dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis
homines promiscam, sed "humanitatem" appellaverunt id propemodum, quod
Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis
dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime
humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis
animantibus uni homini datast idcircoque "humanitas" appellata est.
II. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem
Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum
interim exemplum promere.
III. Itaque verba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius
principium hoc est: "Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est
paulum modo humaniori ignotus".
IV. "Humaniori" inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et
benivolo, tametsi rudis litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam
convenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex
libris et ex historia cognoverit.
XVIII.
recensereQuid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam".
I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea
oratione verba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona
frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque
offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero
longum intervallum est".
II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et
litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit,
hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi
rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia.
III. Tum Apollinaris nobis praesentibus - nam id temporis ego adulescens
Romae sectabar eum discendi gratia - rescripsit Claro ut viro erudito
brevissime vetus esse proverbium "inter os et offam" idem significans, quod
Graecus ille paroimiodes versus:
polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou.
XIX.
recensere...
I. Versus est notae vetustatis senarius:
sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai.
II. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos
admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae
inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.
III. Sed etiam ille versus non minus notus:
geron geronta paidagogeso s'ego,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in
Bacchis Euripidi.
IV. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et
aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum
absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
sigon th'hopou dei kai legon ta kairia,
Euripides ita:
sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.
XX.
recensereDe genere atque nominibus familiae Porciae.
I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris
Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est
ita inscriptus: M. Catonis Nepotis.
II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos.
III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare
potui, non abhorrens a litteris: "hic" inquit "est M. Cato, non cognomento
Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis,
praetorii viri, qui bello civili Vticae necem sibi gladio manu sua
conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus
Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis
Censorii.
IV. Eius igitur, quem Cicero laudavit, pater hic fuit M. Cato, cuius
orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis".
V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum
leniterque: "laudo" inquit "te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi
hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula
tamen quadam de Catonis familia aspersus es.
VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes
fuerunt geniti non eodem patre;
VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et
matribus diversos et aetatibus longe dispares.
VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum
senex Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua
natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio,
patre matris, datum.
IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo
mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic,
de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos.
X. Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi
scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in
Africam profectus in ea provincia mortem obit.
XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Vticae
occidit et quem Cicero laudavit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis
Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei
fuisse.
XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M.
Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis
et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi vita functus est.
XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem
Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato.
XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex
eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Vticae interemit,
de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis
Censorii dixit fuisse.
XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio
progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque
spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti
dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam
qui a maiore fratre eius geniti erant.
XVI. Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione,
cum eam legetis".
XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita
esse, uti dixerat, cognovimus, cum et laudationes funebres et librum
commentarium de familia Porcia legeremus.
XXI.
recensereQuod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
I. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi,
"has" ne "urbis" an "has urbes" et "hanc turrim" an "hanc turrem" dici
oporteret. "Si aut versum" inquit "pangis aut orationem solutam struis
atque ea verba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque
fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco
conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum".
II. Tum is, qui quaesierat: "quonam modo" inquit "vis aurem meam
interrogem?"
III. Et Probum ait respondisse: "Quo suam Vergilius percontatus est, qui
diversis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris.
IV. Nam in primo georgicon, quem ego" inquit "librum manu ipsius correctum
legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:
urbisne invisere, Caesar,
terrarumque velis curam.
Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et
pinguius.
V. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram:
centum urbes habitant magnas.
Hic item muta, ut "urbes" dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis; tanta
quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
VI. Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim",
non "securem":
turrim in praecipiti stantem
incertam excussit cervice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per
"e" litteram dicas".
VII. At ille, qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo:
"cur" inquit "aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane
intellego".
VIII. Tum Probus iam commotior: "noli" inquit "igitur laborare, utrum
istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod
video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris".
IX. His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit
erga indociles, prope inclementer.
X. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo
scriptum invenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit eodem in loco ea iudicii
subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris
habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.
XI. Versus ex decimo hi sunt:
tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.
"Tres" illic, "tris" hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo
quidque in loco sonare aptissime.
XII. Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:
haec finis Priami fatorum,
si mutes "haec" et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque
aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius
facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?
Nam si ita dicas: "quam das finem", iniucundum nescio quo pacto et laxiorem
vocis sonum feceris.
XIII. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus
hoc versu:
capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos" dicere
"cupressos" quam "rectas".
XIV. Contra vero idem Ennius in annali duodevicesimo "aere fulva" dixit,
non "fulvo", non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod
hic sonus, opinor, vocabilior est visus et amoenior.
XV. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum in quinta in
Verrem "fretu" scribere quam "freto": "Perangusto" inquit "fretu divisa".
Erat enim crassius vetustiusque "perangusto freto" dicere.
XVI. Itidem in secunda simili usus modulamine "manifesto peccatu" inquit,
non "peccato"; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei
libro Tironiano repperi.
XVII. Verba sunt Ciceronis haec: "Nemo ita vivebat, ut nulla eius vitae
pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu
tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si
negaret".
XVIII. Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio
certa et probata est.
XIX. "Hic" enim "peccatus", quasi "peccatio", recte Latineque dicitur,
sicut "hic incestus" non qui admisit, sed quod admissum est, et "hic
tributus", quod "tributum" nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt.
"Hic" quoque "adlegatus" et "hic arbitratus" pro "adlegatione" proque
"arbitratione" dicuntur, qua ratione servata "arbitratu" et "adlegatu meo"
dicimus.
XX. Sic igitur "in manifesto peccatu" dixit, ut "in manifesto incestu"
veteres dixerunt, non quin Latinum esset "peccato" dicere, sed quia in loco
isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
XXI. Lucretius aeque auribus inserviens "funem" feminino genere appellavit
in hisce versibus:
haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva,
cum dicere usitatius manente numero posset:
aureus e caelo demisit funis in arva.
XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum
grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias verborum a veteribus
dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu
delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae".
XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem,
sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem.
XXIV. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa
et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis
simile sit, nescio".
XXV. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt,
quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non
pseron, set psaron dixit:
ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion,
secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam
si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.
XXII.
recensereVerba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.
I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum
principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a
divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente -
usus enim sum eo magistro - discipulos quosdam suos senatores vidisset die
feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit
"maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et
paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu
ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis
vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum
fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit".
II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia
Romane et severe dixit.
III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos"
dixisset, qui gallicas non soleas, haberent.
IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est:
V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae
teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, "soleas"
dixerunt, nonnumquam voce Graeca "crepidulas".
VI. "Gallicas" autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M.
Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda
Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi".
VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego
gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et
"crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt,
quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios"
dixerunt.
VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit
"cultellum rogavit a crepidario sutore".
XXIII.
recensere...
I. Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt
in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus.
II. In his scriptum est: "Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini,
Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque
Martis".
III. Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut
primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Nereidas. Sed qui
proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.
IV. Est enim rectus casus eius vocabuli, sicut in libris veterum scriptum
est, "Nerio", quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur
Skiomachia, non "Nerio", sed "Nerienes" vocative dicit in his versibus:
te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales,
Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres.
V. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a
veteribus sic declinabatur quasi Anio:
VI. nam perinde ut "Anienem", sic "Nerienem" dixerunt tertia syllaba
producta.
VII. Id autem, sive "Nerio" sive "Nerienes" est, Sabinum verbum est, eoque
significatur virtus et fortitudo.
VIII. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat
egregia atque praestanti fortitudine, "Nero" appellatus est.
IX. Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta
membrorum neura dicunt, unde nos quoque Latine "nervos" appellamus.
X. Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis
demonstratur.
XI. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque
id sub persona militis in hoc versu:
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
XII. Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum
inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut
Nerienem coniugem esse Martis putaret.
XIII. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn.
Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium
verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: "Neria Martis, te
obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de
tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde
liberos sibi et suis, posteros patriae pararent".
XIV. "De tui" inquit "coniugis consilio" Martem scilicet significans; per
quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque
traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.
XV. Inibi autem animadvertendum est, quod Gellius "Neria" dicit per "a"
litteram, non "Nerio" neque "Nerienes".
XVI. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vietus
comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit:
nolo ego Neaeram te vocent, set Nerienem,
cum quidem Mavorti es in conubium data.
XVII. Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine
syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta
aput veteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id verba
sumenda sint.
XVIII. Ennius autem in primo annali in hoc versu:
Nerienem Mavortis et Herem,
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam
corripuit.
XIX. Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in
commentario quodam Servii Claudii scriptum invenimus, "Nerio" dictum quasi
"Neirio", hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem
tranquillumque fieri Martem precemur; "ne" enim particula, ut apud Graecos,
ita plerumque in Latina quoque lingua privativast.
XXIV.
recensere...
I. M. Cato consularis et censorius publicis iam privatisque opulentis rebus
villas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit
ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis
utitur: "Neque mihi" inquit "aedificatio neque vasum neque vestimentum
ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est,"
inquit "quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque
frui licet". Tum deinde addit: "Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego
illis, quia nequeunt egere".
II. Haec mera veritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil
tamen cupere dicentis plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam
sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese
dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et
nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et
cupiendo ardeant.
XXV.
recensereQuaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
I. In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata
equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: "ex manubiis".
II. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem
opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur,
quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie "manubiarum"
illa inscriptio.
III. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque
celebrati nominis: ""ex manubiis"" inquit "significat "ex praeda"; manubiae
enim dicuntur praeda, quae manu capta est".
IV. "Etiamsi" inquit Favorinus "opera mihi princeps et prope omnis in
litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens
sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc
ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae
praeda. Sed quaero, an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in
oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum,
inani et inlepida geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec
verba idem significant neque ulla re aliqua dissident?"
V. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, verba ipsa
M. Tulli statim dixit.
VI. Ea nos hic adscripsimus: "Praedam, manubias, sectionem, castra denique
Cn. Pompei sedente imperatore decemviri vendent"; et infra itidem duo haec
simul iunctim posita dixit: "Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario".
VII. Ac deinde ad eum convertit, qui manubias esse praedam dixerat, et:
"videturne tibi" inquit "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem,
sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco
dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides
Aeschylum insectatus est, cum ait:
dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?"
VIII. "Nequaquam vero" inquit ille "talia videntur, quale est maktra et
karpodos, quae vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae
et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur."
IX. "Quid igitur" inquit Favorinus "valet haec repetitio instauratioque
eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut
alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num
onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam
facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est,
una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur:
"Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod
argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam
cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa
quoque in urbibus.
X. Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "provinciam C. Verres
per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos
exinanisse, fana spoliasse dicitur".
XI. Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam
civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit,
conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: "depopulatus esse,
vastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem vim in sese habent?
Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia
dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura
tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
XII. "Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis
exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis
celebravit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum
Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset,
hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt
eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria,
libitum est ea mihi apomnemonevein: "Tuum nefarium facinus peiore facinore
operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis,
decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam
eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis".
XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro
Rhodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem
sentientibus dixit.
XIV. Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus
secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam
atque ferociam augescere".
XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Servium Galbam
dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata
sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum
tantam rem peragier arbitrarer," ...
XVI. "Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta
exaggeratio est:
Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou.
Item in alio versu:
hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te.
XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus
demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac
decore multis variisque verbis depicta est.
XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis
sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem
et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos verbis usus est:
meketi, paide philo, polemizete mede machesthe,
XIX. in quo versu non oportet videri alterum verbum idem, quod superius,
significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum.
Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio
flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac
placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo
alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio
admonitionem facit instantiorem.
XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida
videri debet:
mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon,
quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam
acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
bask'ithi, oule Oneire,
et
bask'ithi, Iri tacheia,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut
quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?
XXII. "Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi
durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris
quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus
verberaverunt:
XXIII. "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est,
hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit,
fefellit, induxit".
XXIV. Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et
"manubiis"? Nihil profecto istiusmodi.
XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius
modulatiusve; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum verborumque
veterum scriptum est, aliud "manubiae".
XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero
appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros
ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et
pecuniam, quae ex venditione praedae percepta esset.
XXVIII. "Itaque haec inscriptio, quam videtis: "ex manubiis", non res
corporaque ipsa praedae demonstrat - nihil enim captum est horum a Traiano
ex hostibus -, sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex
pecunia praedaticia, declarat.
XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per
quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
XXX. Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum
aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos
translata est.
XXXI. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles
scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et
"manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem
vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque
facientibus.
XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco
M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt".
XXVI.
recensereVerba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.
I. P. Nigidii verba sunt ex commentariorum grammaticorum vicesimo quarto,
hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: "Deinde" inquit
"voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut "Valeri",
utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba
superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi
summo tonost prima, deinde gradatim descendunt".
II. Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans
in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit,
quin rideatur.
III. "Summum" autem "tonum" prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos
dicimus, "voculationem" appellat et "casum interrogandi" eum dicit, quem
nunc nos genetivum dicimus.
IV. Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: "Si "huius"" inquit
""amici" vel "huius magni" scribas, unum "i" facito extremum; sin vero "hi
magnei", "hi amicei" casu multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit
"e", atque id ipsum facies in similibus". Item: "si "huius terrai" scribas,
"i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est". Item:
""mei" qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus "mei studiosus",
per "i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei", tum per "e" et "i"
scribendum est, quia dandi casus est".
V. Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum
quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
XXVII.
recensereDe versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
I. Partheni poetae versus est:
Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei.
II. Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis
venuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
III. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim
videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et
quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
Tauron d'alpheioi, tauron de Poseidaoni.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
XXVIII.
recensereDe sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
I. Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis
inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus
est.
II. Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel
maxime, quod esse haerereque in animo debet.
III. Id autem est ad hanc ferme sententiam: "Vita" inquit "hominum, qui
aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia
periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda
atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento,
ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur.
IV. Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt
caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt membraque
eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut
ad faciendos parata: ita animus atque mens viri prudentis adversus vim et
petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet
esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam conivens, nusquam
aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera
contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in
re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur".
XXIX.
recensereQuod Quadrigarius "eum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multis hominibus".
I. Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: "Contione dimissa
Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum
proficiscitur, tota civitas eum reduxit".
II. Cum is liber eaque verba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis
adsidentibus legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur "multis
mortalibus" pro "hominibus multis" inepte frigideque in historia nimisque
id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc videbatur: "ain tu," inquit
"aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus multis" ineptum tibi
videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod vir modesti
atque puri ac prope cotidiani sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus"
dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si
"cum multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret?
III. Ego quidem" inquit "sic existimo, nisi si me scriptoris istius
omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit,
longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope
civitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse.
IV. Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum
cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales" nescio quo pacto et
quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in civitate est et ordinum
et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res
erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere "cum multis
mortalibus" Metellum in Capitolium venisse dixit emphatikoteron, quam si
"cum multis hominibus" dixisset".
V. Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes
tantum, sed admirantes quoque audiremus: "videte tamen," inquit "ne
existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis
hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura
proverbium to epi tei phakei myron."
VI. Hoc iudicium Frontonis etiam in parvis minutisque vocabulis non
praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior
huiuscemodi verborum consideratio.
XXX.
recensereNon hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur.
I. Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in
qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque
decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae,
cuimodi sint, non didicerint.
II. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas?
quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura
quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a
fingendo figura.
III. Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit
hominis pro corporis longitudine:
"aetate" inquit "integra,
feroci ingenio, facie procera virum".
IV. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi
aliarum "facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive
dicatur, probe dicitur.
V. Sallustii verba sunt ex historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie
vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet".
VI. Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo
"faciem" pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec
sunt:
sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. -
statura non magna, corpore aquilost. - ipsa east. -
specie venusta, ore atque oculis pernigris. -
formam quidem hercle verbis depinxti probe!
VII. Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo "faciem" pro statura
totiusque corporis figura dixisse.
XXXI.
recensereQuid sit in satura M. Varronis "caninum prandium".
I. Laudabat venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte
gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis
enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde
quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem
dicebat.
II. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Hydrokyon
inscriptus est.
III. Propius igitur accessi et: "nosti," inquam "magister, verbum illud
scilicet e Graecia vetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei?
oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his
versibus est, sententiam dicas mihi".
IV. "Lege" inquit "tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego
enarrem".
V. "Quonam" inquam "pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta
namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient
intentionem".
VI. Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus
desiderantibusque accipit a me librum veterem fidei spectatae luculente
scriptum.
VII. Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
VIII. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur
mihi.
IX. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo
deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et verba corrupte
pronuntiabat.
X. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: "vides" inquit
"oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix
ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis revise ad
me et librum istum tibi totum legam".
XI. "Recte" inquam "sit oculis, magister, tuis;
XII. sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum
prandium" in hoc loco, quem legisti, quid significat?"
XIII. Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus
exsurgit statim et abiens "non" inquit "parvam rem quaeris; talia ego
gratis non doceo".
XIV. Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: "Non vides
apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod
vocant kirron, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album
urinam, medium pepsin? novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse
prandium caninum?"
XV. Quid significet "prandium caninum", rem leviculam diu et anxie
quaesivimus.
XVI. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur,
quoniam canis vino caret.
XVII. Cum igitur "medium vinum" appellasset, quod neque novum esset neque
vetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse
dicant aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi neque veteris,
quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque
refrigeraret neque calefaceret. "Refrigerare" id dicit, quod Graece
psychein dicitur.