There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 84 Liber II§ 86 

LXXXV.

1(lxxxiii.) Factum est semel, quod equidem in Etruscæ disciplinæ voluminibus inveni, ingens terrarum portentum, L. Marcio, Sex. Julio Coss. in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in cælum exeunte interdiu, spectante e via Æmilia magna equitum Romanorum, familiarumque, et viatorum multitudine. 2Eo concursu villæ omnes elisæ ; animalia permulta, quæ intra fuerant, exanimata sunt : anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terræ ipsi Italiæ fuerit, quam civilia. Non minus mirum ostentum et nostra cognovit ætas, anno Neronis principis supremo, sicut in rebus ejus exposuimus, pratis oleisque intercedente via publica in contrarias sedes transgressis, in agro Marrucino, prædiis Vectii Marcelli equitis Romani, res Neronis procurantis.