There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 83 Liber II§ 85 

LXXXIV.

1(lxxxii.) Sicut in iisdem est remedium, quale et crebri specus præbent : conceptum enim spiritum exhalant : quod in certis notatur oppidis, quæ minus quatiuntur, crebris ad eluviem cuniculis cavata. Multoque sunt tutiora in iisdem illis, quæ pendent : sicut Neapoli in Italia intelligitur ; parte ejus, quæ solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt ædificiorum fornices ; anguli quoque parietum, alterno pulsu renitente. 2Et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est et in ipso genere motus : pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimum est, quum vibrat crispante ædificiorum crepitu ; et quum intumescit assurgens, alternoque motu residet : innoxium, et quum concurrentia tecta contrario ictu arietant ; quoniam alter motus alteri renititur. 3Undantis inclinatio, et fluctus more quædam volutatio infesta est ; aut quum in unam pariem totus se motus impellit. Desinunt autem tremores, quum ventus emersit : sin vero duravere, non ante quadraginta dies sistuntur ; plerumque et tardius, utpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverint.