Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Quinta | Quaestio Septima |
[ 35 ] ¶ Sequitur quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientibus. Et est sexta quo ad quaestionem et secundum membrum.
PRo tertia et annexa difficultate quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientibus plura super modum aggrediendi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primo ex parte daemonis et corporis ab eo assumpti ex quo elemento sit illud formatum. Secundo ex parte actus. an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tertio ex parte temporis et loci an potius in uno tempore quam in altero exerceat. Quarto an visibiliter quo ad circumstantes se agitat. Ex parte mulierum an tantummodo illae quae ex huiusmodi spurcitiis procreantur a daemonibus frequentantur. Secundo an illae quae ab obstetricibus tempore partus daemonibus offeruntur. Tertio an remissior sit in talibus ipsa venerea delectatio: Ad quae omnia ad praesens cum non sit respondendum eo quod tantummodo generalitati studemus. et in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur ut patebit in quarto capitulo ubi de singulis modis fiet mentio. ideo ad secundum principale tendamus. Et primo cur in tam fragili sexu hoc genus perfidiae invenitur amplius quam in viris. Et erit quaestio prima generalis quo ad condiciones generales mulierum. Secunda specialis cuiusmodi mulieres amplius inveniuntur superstitiosae et maleficae. Tertia singularis quo ad ipsas obstetrices quae omnes alias in malitia excedunt.
QUo ad primum. cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo maleficarum reperitur quam inter viros. et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit: cum ipsa experientia praeter verborum et fide dignorum testimonia talia facit credibilia. Dicamus sexum non despiciendo in quo Deus semper magna fecit fortia ut confundet. quod diversae a diversis super haec assignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes. unde et pro mulierum avisamento ipsa materia bene est praedicabilis affectantque audire ut experientia saepe docuit dummodo discrete proponatur. Nam aliqui doctores hanc rationem tradunt. Dicunt enim tria esse in rerum natura. lingua. ecclesiasticus et femina. quae medium in bonitate aut malitia tenere nesciunt. sed ubi limites suae condicionis excedunt. ibi quendam apicem et supremum gradum in bonitate aut malitia vendicant. In bonitate quidem quando a bono reguntur spiritu unde et optima sunt In malitia vero quando a malo spiritu reguntur unde et pessima efficiuntur. De lingua enim patet cum eius ministerio plurima regna fidei Christianae sunt subiugata unde et apostolis Christi in igneis linguis spiritussanctus visus est. Patet et in aliis sapientibus praedicatoribus quotidie lingua canum vulnera et ulcera languentis Lazari lingentes. Iuxta illud. Lingua canum tuorum ex inimicis animas eripientes. Unde et dux et pater Praedicatorum ordinis in figura catuli latrantis et accensam faculam in ore gestantis praemonstratus est ut suo latratu usque in praesens habeat lupos haereticos arcere a gregibus ovium Christi. Patet et ex quotidiana experientia quod unius viri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages praepeditur. propter quae non immerito in eius commendationem Salomon proverb. decimo. plura cecinit. In labiis sapientis invenitur sapientia. Et iterum. Argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. Iterum Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem. XVI. subditur. quia hominis est praeparare animum et Dei gubernare linguam. De mala vero lingua invenies Ecci. XXVIII. lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem. civitates munitas destruxit. et domus magnatorum effodit. Et dicitur lingua tertia eorum qui inter duas partes contrarias incaute vel maculose loquuntur. De secundo scilicet ecclesiasticis intellige clericos et religiosos in utroque sexu. Chryso. super illud. Eiecit vendentes et ementes de templo. Sicut [ 36 ]omne bonum a sacerdotio ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepotianum. Negotiatorem clericum ex inope divitem ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus Homil. XXIII. super Cant. loquens de clericis dicit. Si insurgeret apertus haereticus mitteretur foras et aresceret. si violentus inimicus absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc vero quomodo abicient aut quomodo abscondent se. Omnes amici et tamen omnes inimici omnes domestici et nulli pacifici omnes proximi et omnes quae sua sunt quaerunt. Et alibi nostri praelati facti sunt Pilati. nostri pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de praelatis religiosorum qui onera gravia inferioribus imponunt digito autem suo minimo non tangerent. Et Grego. in pasto. dicit. Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet: delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit. et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. De religiosis etiam dicit beatus Augus. ad Vincentium Donatistam. Simpliciter fateor caritati vestrae coram domino Deo nostro qui testis est super animam meam ex quo Deo servire coepi quoniam difficile sum expertus peiores sicut et non meliores quam qui in monasteriis defecerunt aut profecerunt. De mulierum vero malitia disseritur. Ecci. XXV. Non est caput nequius super caput colubri. et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. Et inter plura quae sequuntur et praecedunt ibidem de muliere nequam concludit. Brevis est omnis malitia super malitiam mulieris. Hinc Chrysosto. super Matth. XIX. Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi amicitiae inimica. ineffugabilis poena. necessarium malum. naturalis temptatio. desiderabilis calamitas. domesticum periculum. delectabile detrimentum. malum naturae bono colore depicta? ergo si dimittere illam peccatum est cum oportet tenere iam vere tormentum necessarium est: ut aut dimittentes adulteria faciamus aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique. II. rhetoricae dicit. Viros ad unumquodque maleficium singulae id est plures cupiditates impellunt. mulieres ad omnia maleficia cupiditas una ducit. muliebrium enim vitiorum omnium fundamentum est avaritia. et Sene. in suis tragoediis Aut amat aut odit mulier nihil tertium dedisse est: flere feminam est mendacium. Duo genera lacrimarum habentur in oculis feminarum. veri doloris unum. insidiarum aliud. mulier cum sola cogitat mala cogitat. De bonis autem mulieribus tanta laus est ut etiam beatificasse viros legantur et salvasse gentes terras et urbes. Patet de Judith Debora et Esther. Hinc Apostolus. I. Corinth. VII. Si qua mulier habet virum et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Ideo Ecci. XXVI. dicitur. Mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum duplex. Multa ibi narrat laudabilissima per totum paene capitulum de excellentia bonarum. Et proverb. ulti. De muliere forti. quae omnia etiam in novo testamento in feminis claruerunt ut in virginibus et aliis sanctis feminis quae perfidas gentes et regna ab idolatriae cultu ad Christianam religionem deduxerunt. Si quis inspicere velit Vinc. in spe. histo. li. XXVI. c. IX. de regno Ungariae per Gilam Christianissimam. Et de regno Francorum per Chlotildem virginem et Chlodoveo desponsatam inspiciat et mira inveniet. Unde quaecumque vituperationes leguntur in concupiscentiam carnis interpretari possunt ut semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud. Inveni amariorem morte mulierem. et bona mulier subiecta carnis concupiscentia. Sunt et alii alias rationes assignantes cur in maiore multitudine reperiantur feminae superstitiosae quam viri. et dicunt esse tres causas. Prima est. quia pronae sunt credendum. et quia principaliter daemon quaerit corrumpere fidem. ideo potius eas aggreditur. Unde et Ecci. XIX. Qui cito credit levis est corde et minorabitur. Secunda causa est quia a natura propter fluxibilitatem complexionis facilioris sunt impressionis ad revelationes capiendas per impressionem separatorum spirituum qua complexione etiam cum bene utuntur multum bonae sunt: cum male peiores sunt. Tertia causa quia lubricam habent linguam: et ea quae mala arte sciunt eis comparibus feminis vix celare possunt. seque occulte cum vires non habeant per maleficia vindicare quaerunt faciliter. Unde Ecci. XXV. ut supra. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Item potest et addi illa cum fluxibiles sunt ideo citius pueros daemonibus offerre possunt sicut et faciunt. Sunt et tertii alias rationes assignantes quas praedicatores caute debent proponere et dicere. quod licet in veteri testamento scripturae ut plurimum mala loquantur de mulieribus et hoc propter primam praevaricatricem mulierem scilicet Evam et imitatrices eius tamen ex post in novo testamento propter mutationem nominis ut Eva in ave. Et ut ait Hieronymus. Totum quod intulit
[ 37 ]mali maledictio Evae: totum abstulit benedictio Mariae. Unde plurima et semper laudabilia sunt de ipsis praedicanda. Sed quia adhuc modernis temporibus haec perfidia amplius in mulieribus quam in viris invenitur ut ipsa experientia docet. curiosius causam investigando ultra praemissa dicere possumus quod in omnibus viribus tam animae quam corporis cum sint defectuosae non mirum si plura maleficia in eos quos aemulantur fieri procurant. quantum enim ad intellectum seu ad intelligendum spiritualia alterius videntur esse speciei a viris cui auctoritas et ratio cum variis scripturae exemplis alludit. Terentius ait. Mulieres ferme ut pueri levi sententia sunt. Et Lactantius. III. institutionum. Numquam aliquam mulierem philosophiam scivisse nisi Temestes. Et Proverb. XI. quasi describens mulierem dicit. Est circulus aureus in naribus suis: mulier pulchra et fatua. Ratio naturalis est. quia plus carnalis viro existit ut patet in multis carnalibus spurcitiis. qui etiam defectus notantur in formatione primae mulieris cum de costa curva formata fuit id est de costa pectoris quae est torta et quasi contraria viro. Ex quo defectu etiam procedit quod cum sit animal imperfectum semper decipit. Propter quod semper decipit. Cato instruit: insidias lacrimis etc. et illud. Dum femina plorat: virum decipere laborat. Patet in uxore Samsonis quae multum infestans eum ad declarandum sibi problema propositum sodalibus ab eo expositum eis revelavit et sic decepit. Patet et in prima muliere quod ex natura minorem habent fidem cum dixit serpenti interroganti. quare non ederent de omni ligno paradisi. respondit. de omni etc. ne forte moriamur in quo ostendit se dubitare et non fidem habere ad verba Dei quae omnia etiam etymologia nominis demonstrat. Dicitur enim femina fe. et minus. quia semper minorem habet et servat fidem et hoc ex natura quo ad fidelitatem. licet ex gratia simul et natura fides in beatissima virgine numquam defecerat cum tamen in omnibus viris defecisset tempore passionis Christi. Mala ergo mulier ex natura cum citius in fide dubitat etiam citius fidem abnegat quod est fundamentum in maleficis. Quantum denique ad aliam potentiam animae scilicet voluntatem. ex natura cum odit aliquem quem prius amavit tunc aestuat per iram et impatientiam. et sicut maris aestus semper bullit et currit: sic talis est tota impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diversa Ecci. XXV. Non est ira super iram mulieris. Et Sene. tragoed. VIII. Nulla vis flammae tumidique venti tanta nec teli metuenda torti quanta cum coniunx viduata taedis ardet et odit. patet in muliere quae false accusavit Joseph et incarcerare fecit quia noluit sibi in scelus consentire adulterii. Genesis. XXXIX. Et revera potissima causa deserviens in augmentum maleficarum est dolorosum duellum inter maritatos et non maritatas feminas et viros. immo et inter ipsas feminas etiam sanctas: quid tunc de ceteris. Vides enim in Genesi. quanta fuit impatientia et invidia Sarae ad Hagar postquam concepit. Genesis. XXI. Quanta Rachel ad Leam propter filios quos non habebat Rachel Genesis. XXX. Quanta Hannae ad Phenennam fecundam ipsa sterili existente. I. Regum. I. Quanta Mariae ad Mosen. Numeri. XII. Unde murmuravit et detraxit Mosi propter quod et lepra percussa. Quanta Marthae ad Magdalenam ipsa sedente et Martha ministrante. Lucae. X. Unde et Ecci. XXXVII. Tracta cum muliere de his quae aemulatur. quasi dicat. non est tractandum cum ea quia semper aemulatio id est invidia est in mala muliere. Et quae inter se sic agitantur quanto magis adversus viros. Quare etiam ut narrat Valerius. Phoroneus rex Graecorum die qua mortuus est dixit Leontio fratri suo. ad summam felicitatem nihil mihi deesset si mihi semper uxor defuisset. Cui Leontius. Et quomodo uxor obstat felicitati? Et ille. Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates philosophus interrogatus si ducenda esset uxor. Respondit. Si non capies solitudo arbitrans excipiet. hic generis interitus hic heres alienus. Sed si ceperis illic perpetua sollicitudo: conquestus querularum: dotis exprobratio affinium grave supercilium: garrula socrus lingua. successor alieni matrimonii incertus liberorum eventus: haec dixit ut expertus. Nam ut ait Hieronymus contra Jovinianum. Hic Socrates duas habuit uxores quas ingenti patientia sustinens non potuit tamen ab earum contumeliis clamoribus et vituperationibus liberari. Unde quadam die ipsis querulantibus contra eum et ipse domum egressus ut earum molestias evitaret et ante domum sederet: proiecerunt illae mulieres super eum aquam immundam super quo ipse non perturbatus quia philosophus ait. Sciebam quod post tonitrua pluviae sequerentur. Et de quodam legitur cuius uxor submersa erat in fluvio quod cum quaereret cadaver eius ad educendum de aqua ibat per fluvium contra aquam: et interrogatus causam cum res graves descendant infra et non supra quare quaereret contra aquam. Respondit. Mulier ista in vita semper fuit contraria dictis et factis sive mandatis meis. ideo quaero contrario
[ 38 ]modo si forte etiam mortua contrariam voluntatem ultra consuetum tenuisset. Et quidem sicut ex primo defectu intelligentiae abnegationem fidei facilius viris incurrunt. Ita ex secundo scilicet inordinatis affectionibus et passionibus varias vindictas quaerunt excogitant et infligunt sive per maleficia sive aliis quibuscumque mediis. Unde non mirum tantam multitudinem maleficarum in hoc genere existere. Quantum insuper defectum in memorativa potentia cum hoc sit in eis ex natura vitium nolle regi sed suos sequi impetus sine quacumque pietate ad hoc studet et cuncta memorata disponit. Unde Theophrastus. Si totam domum ei commiseris serviendum: et si aliquid tuo arbitrio reservaveris etiam minimum vel magnum fidem sibi adhiberi non putabit et iurgia concitet ei nisi cito consulueris parat venena haruspices et ariolos consulit. ecce maleficia. Sed quale sit dominium mulierum audi Tullium in paradoxa. Numquid ille liber est cui mulier imperat leges imponit praescribit iubet vetat quod ei videtur nec illi imperanti aliquid negare potest vel audet. Ego istum non modo servum sed nequissimum servorum appellandum puto licet amplissima familia natus sit. Unde et Seneca in persona furiosae Medeae. quid anime cessas sequere felicem impetum pars ista ultionis qua gaudes quota est etc. ubi multa ponit ostendens quod mulier non vult regi sed suo impetu procedere etiam in damnum suum sicut de multis legitur mulieribus quae vel ob amorem vel dolorem. quia vindictas facere non potuerunt: seipsas occiderunt sicut et de Laodice narrat Hieronymus super Danielem. quae existens uxor regis Antiochi regis Syriae. zelans ne plus amaret Berenicem quam etiam habebat uxorem Berenicem et filium eius ex dicto Antiocho prius fecit occidi et post se ipsam veneno occidit. Unde quia non vult regi sed suo impetu procedere. Ideo Chrysosto. non immerito dicit. O malum omni malo peius mulier mala sive illa pauper sit sive dives. Si enim uxor divitis sit non cessat nocte et die virum calidum stimulare sermonibus blanda nequiter et importuna violenter. Si vero pauperem virum habet ipsum quoque ad iracundiam et rixas incitare non desinit. Et si vidua sit ipsa per semetipsam omnes despicit passim et ad omnem audaciam spiritu superbiae inflammatur. Quaeramus invenimus fere omnia mundi regna propter mulieres fuisse eversa. Primum enim quod fuit regnum felix scilicet Troiae propter raptum unius feminae scilicet Helenae destructum est multis milibus Graecorum occisis. Regnum Judaeorum multa mala et exterminia habuit propter pessimam reginam Jesabel et filiam eius Athaliam reginam in regno Judae quae occidi fecerat filios filii ut eo mortuo ipsa regnaret sed utraque occisa. Regnum Romanorum multa mala sustinuit propter Cleopatram reginam Aegypti pessimam mulierem. Et sic de aliis. Unde et non mirum si mundus iam patitur ob malitiam mulierum. Demum inspiciendo corporis ipsius carnalia desideria. Unde innumera nocumenta vitae humanae contingunt ut merito cum Catone Uticen. dicere possumus. Si absque femina possit esse mundus conversatio nostra non esset absque diis cum revera si mulierum non essent nequitiae etiam tacendo de maleficis adhuc ab innumeris periculis mundus remaneret exoneratus. Valerius ad Rufinum. Chimaeram mulierem esse nescis sed scire debes quod monstrum illud triforme insigni venustetur facie leonis olentis maculetur ventre caprae virulente cauda viperae armetur. vult dicere. Quod est aspectus eius pulcher. tactus foetidus. conversatio mortifera. Audiamus et aliam proprietatem per vocem. Nam sicut est mendax in natura sic et in loquela. Nam pungit et tamen delectat. unde et earum vox cantui sirenarum assimilatur quae dulci melodia transeuntes attrahunt et tandem occidunt. Occidunt quidem quia et marsupia evacuant. vires auferunt. et Deum perdere cogunt. Iterum Valerius ad Rufinum. Haec loquens placet delectatio et pungit delictum. flos Veneris rosa est. quia sub eius purpura multi latitant aculei. Proverb. V. Nitidius oleo guttur eius id est locutio novissima eius amara quasi absinthium. Audiamus et aliam in eius incessu statu et habitu ibi est vanitas vanitatum. Non est homo in mundo qui tantum studet placere Deo benigno quantum mulier etiam mediocris suis vanitatibus studet hominibus placere. De quo exemplum in vita Pelagiae quando dedita mundo discurrebat per Antiochiam ornata nimis: quam sanctus pater Nonus nomine videns flere coepit et dixit sociis quod toto tempore vitae suae tantam diligentiam numquam adhibuerat Deo placere etc. quae demum orationibus eius conversa est. Haec est de qua Eccle. VII. et de qua iam ecclesia lamentatur propter ingentem multitudinem maleficarum. Inveni amariorem morte mulierem quae laqueus est venatorum sagena cor eius. vincula sunt manus eius: qui placet Deo fugiet illam. qui autem peccator est capietur ab ea. Amarior est morte id est diabolo. Apoc. VI. Nomen illi mors. Nam licet diabolus induxit Evam ad peccandum: Eva tamen seduxit Adam. [ 39 ]Et sicut peccatum Euae non induxisset nobis mortem animae et corporis nisi subsecuta fuisset culpa in Adam ad quam induxit Eva et non diabolus. ideo amarior morte. Iterum amarior morte. quia haec naturalis et interimit tantum corpus sed peccatum a muliere inchoatum occidit animam privando gratiam et corpus similiter in poenam peccati. Iterum amarior morte quia mors corporalis est inimicus manifestus et terribilis. sed mulier inimicus blandus et occultus. Et ideo amarior et periculosior laqueus iam non dicitur venatorum sed daemonum. quia iam capiuntur homines non solum per carnalia desideria eas videndo audiendo cum earum facies sit ventus urens et vox serpentis sibilus. Iuxta Bernardum. Verum etiam innumeros maleficiendo homines et iumenta. Sagena dicitur cor eius id est inscrutabilis malitia quae in cordibus earum regnat. Et manus sunt vincula ad detinendum ubi manum ad maleficiendum creaturam apponunt tunc diabolo cooperante hoc efficiunt quod praetendunt. Concludamus. Omnia per carnalem concupiscentiam. quae quia in eis est insatiabilis proverb. paenul. Tria sunt insatiabilia etc. et quartum quod numquam dicit sufficit scilicet os vulvae. Unde et cum daemonibus causa explendae libidinis se agitant. Plura hic deduci possent sed intelligentibus satis apparet non mirum quod plures reperiuntur infecti haeresi maleficorum mulieres quam viri. Unde et consequenter haeresis dicenda est non maleficorum sed maleficarum ut a potiori fiat denominatio. Et benedictus altissimus qui virilem speciem a tanto flagitio usque in praesens sic praeservat in quo utique cum pro nobis nasci et pati voluit: ideo et ipsum privilegiavit.
¶ Cuiusmodi mulieres amplius inveniuntur superstitiosae et maleficae.
QUo ad secundum cuiusmodi mulieres prae ceteris inveniuntur superstitiosae et maleficiis infectae. Dicendum ut ex praecedenti quaestione patuit. quod quia tria generalia vitia. scilicet infidelitas. ambitio. et luxuria praecipue in malis mulieribus regnare videntur. Ideo illae prae ceteris maleficiis intendunt quae prae ceteris illis vitiis deditae sunt. Iterum quia inter illa tria ultimum amplius praedominatur. ideo quia insatiabile etc. ideo et illae inter ambitiosas amplius infectae sunt quae pro explendis suis pravis concupiscentiis amplius inardescunt ut sunt adulterae fornicariae et magnatorum concubinae. et hoc ex septemplici maleficio ut in bulla tangitur: venereum actum et conceptus in utero variis inficiendo maleficiis. Primo mentes hominum ad inordinatum amorem etc. immutando. Secundo vim generativam impediendo. Tertio membra illi actui accommoda auferendo. Quarto homines praestigiosa arte in bestiales formas mutando. Quinto vim generativam quo ad femellas destruendo. Sexto abortum procurando. Septimo infantes daemonibus offerendo absque aliis animalibus et terrae frugibus quibus varia nocumenta inferunt. de quibus in sequentibus tractabitur. sed ad praesens de nocumentis hominum demus rationes. Et primo conclusio super eos quos maleficiunt ad amorem vel odium inordinatum et post eadem materia pro maiori intelligentia sub difficultate est discutienda. conclusio autem haec est. Nam sanctus Tho. in. IIII. di. XXXIIII. de impedimento maleficiali pertractans sicut ostendit quare permittitur diabolo a Deo maior potestas maleficii super actus venereos hominis quam super alios: rationes assignando. Ita dicere a simili oportet quod hae mulieres amplius infestantur quae his actibus amplius deserviunt. Dicit enim quod quia corruptio peccati prima per quam homo factus est servus diaboli in nos per actum generantem devenit. Ideo maleficii potestas permittitur diabolo a Deo in hoc actu magis quam in aliis sicut etiam in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum ut dicitur quam in aliis animalibus. quia per serpentem diabolus tamquam per suum instrumentum mulierem temptavit. Unde etiam ut postea subdit. licet matrimonium sit opus Dei tamquam ab eo institutum. adhuc per opera diaboli interdum destruitur. Non quidem per violentiam quia censeretur sic fortior Deo. Sed ex divina permissione procurando impedimentum actus coniugalis vel temporale vel perpetuum. ex quibus hoc quod experientia docet: dicamus quod propter huiusmodi spurcitias explendas tam erga se quam et saeculi potentes cuiuscumque etiam status et condicionis innumera maleficia pertractant eorum animos ad amorem haereum vel philocaptionem adeo immutando ut nulla confusione aut persuasione ab eis desistere valeant. Ex quibus etiam et exterminium fidei seu periculum intolerabile quotidie imminet quod eorum animos immutare taliter sciunt quod eis nullum nocumentum sive per se sive ab aliis fieri permittant sicque quotidie crescunt. Et utinam experientia nos minime edocuisset: immo et odia talia etiam in sacramento [ 40 ]matrimonii coniunctis suscitata per maleficia et similiter infrigidationes generativae potentiae. ut nec redditionem nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant. Sed quia amor et odium in anima existunt quam etiam daemon intrare nequit: ne alicui haec quasi incredibilia videantur sub quaestione sunt discutienda cum etiam opposita iuxta se posita magis elucescunt.