omne bonum a sacerdotio ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepotianum. Negotiatorem clericum ex inope divitem ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus Homil. XXIII. super Cant. loquens de clericis dicit. Si insurgeret apertus haereticus mitteretur foras et aresceret. si violentus inimicus absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc vero quomodo abicient aut quomodo abscondent se. Omnes amici et tamen omnes inimici omnes domestici et nulli pacifici omnes proximi et omnes quae sua sunt quaerunt. Et alibi nostri praelati facti sunt Pilati. nostri pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de praelatis religiosorum qui onera gravia inferioribus imponunt digito autem suo minimo non tangerent. Et Grego. in pasto. dicit. Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet: delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit. et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. De religiosis etiam dicit beatus Augus. ad Vincentium Donatistam. Simpliciter fateor caritati vestrae coram domino Deo nostro qui testis est super animam meam ex quo Deo servire coepi quoniam difficile sum expertus peiores sicut et non meliores quam qui in monasteriis defecerunt aut profecerunt. De mulierum vero malitia disseritur. Ecci. XXV. Non est caput nequius super caput colubri. et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. Et inter plura quae sequuntur et praecedunt ibidem de muliere nequam concludit. Brevis est omnis malitia super malitiam mulieris. Hinc Chrysosto. super Matth. XIX. Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi amicitiae inimica. ineffugabilis poena. necessarium malum. naturalis temptatio. desiderabilis calamitas. domesticum periculum. delectabile detrimentum. malum naturae bono colore depicta? ergo si dimittere illam peccatum est cum oportet tenere iam vere tormentum necessarium est: ut aut dimittentes adulteria faciamus aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique. II. rhetoricae dicit. Viros ad unumquodque maleficium singulae id est plures cupiditates impellunt. mulieres ad omnia maleficia cupiditas una ducit. muliebrium enim vitiorum omnium fundamentum est avaritia. et Sene. in suis tragoediis Aut amat aut odit mulier nihil tertium dedisse est: flere feminam est mendacium. Duo genera lacrimarum habentur in oculis feminarum. veri doloris unum. insidiarum aliud. mulier cum sola cogitat mala cogitat. De bonis autem mulieribus tanta laus est ut etiam beatificasse viros legantur et salvasse gentes terras et urbes. Patet de Judith Debora et Esther. Hinc Apostolus. I. Corinth. VII. Si qua mulier habet virum et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Ideo Ecci. XXVI. dicitur. Mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum duplex. Multa ibi narrat laudabilissima per totum paene capitulum de excellentia bonarum. Et proverb. ulti. De muliere forti. quae omnia etiam in novo testamento in feminis claruerunt ut in virginibus et aliis sanctis feminis quae perfidas gentes et regna ab idolatriae cultu ad Christianam religionem deduxerunt. Si quis inspicere velit Vinc. in spe. histo. li. XXVI. c. IX. de regno Ungariae per Gilam Christianissimam. Et de regno Francorum per Chlotildem virginem et Chlodoveo desponsatam inspiciat et mira inveniet. Unde quaecumque vituperationes leguntur in concupiscentiam carnis interpretari possunt ut semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud. Inveni amariorem morte mulierem. et bona mulier subiecta carnis concupiscentia. Sunt et alii alias rationes assignantes cur in maiore multitudine reperiantur feminae superstitiosae quam viri. et dicunt esse tres causas. Prima est. quia pronae sunt credendum. et quia principaliter daemon quaerit corrumpere fidem. ideo potius eas aggreditur. Unde et Ecci. XIX. Qui cito credit levis est corde et minorabitur. Secunda causa est quia a natura propter fluxibilitatem complexionis facilioris sunt impressionis ad revelationes capiendas per impressionem separatorum spirituum qua complexione etiam cum bene utuntur multum bonae sunt: cum male peiores sunt. Tertia causa quia lubricam habent linguam: et ea quae mala arte sciunt eis comparibus feminis vix celare possunt. seque occulte cum vires non habeant per maleficia vindicare quaerunt faciliter. Unde Ecci. XXV. ut supra. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Item potest et addi illa cum fluxibiles sunt ideo citius pueros daemonibus offerre possunt sicut et faciunt. Sunt et tertii alias rationes assignantes quas praedicatores caute debent proponere et dicere. quod licet in veteri testamento scripturae ut plurimum mala loquantur de mulieribus et hoc propter primam praevaricatricem mulierem scilicet Evam et imitatrices eius tamen ex post in novo testamento propter mutationem nominis ut Eva in ave. Et ut ait Hieronymus. Totum quod intulit
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/36
Haec pagina emendata est