Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Decimaseptima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Decimaseptima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Sextadecima Quaestio Decimaoctava 

[65]¶ Decimaseptima est declarativa quartadecimae gravitatem criminis ad peccata quaecumque daemonum comparando.
SEd et tanta est earum facinorum magnitudo quod etiam malorum angelorum peccata et ruinam excedunt. Et si in culpis quomodo non etiam in infernalibus suppliciis. Et hoc quidem quo ad culpas demonstrare non est difficile variis rationibus. Primo. nam licet eius peccatum sit irremissibile hoc tamen non est propter magnitudinem criminis habendo respectum ad eorum naturalia. et praecipue secundum opinionem illorum qui dicunt eos tantum in naturalibus et numquam in gratuitis fuisse creatos. Et quia bonum gratiae excedit bonum naturae. ideo illorum peccata qui a statu gratiae cadunt prout maleficae fidem susceptam in baptismo abnegantes existunt. eorum utique peccata excedunt. Si vero dicamus eos in gratia fuisse creatos licet non confirmatos. sic etiam maleficae licet non creatae in gratia tamen a gratia sponte ceciderunt sicut et ille volens peccavit. Secundo demonstratur. nam licet eius peccatum sit irremissibile variis de causis aliis. puta secundum Aug. quia nullo suggerente peccavit. ideo etiam nullo reparante redire debet. Vel quia secundum Damas. contra Dei formam intellectu peccavit. et cognitio quanto est nobilior tanto peior est error. Servus enim sciens voluntatem domini sui etc. Vel iterum secundum eundem Damas. quia non est susceptibilis paenitentiae. ideo nec veniae. et hoc ex natura sua. quae quia spiritualis tantummodo est semel vertibilis. eo quod se totam convertit quod in homine non fit ubi caro semper repugnat spiritui. Vel iterum quia excelso loco peccavit ut in caelo homo autem in terra. His tamen non obstantibus eius culpa in multis aliis minoratur comparative ad maleficarum flagitia. Primo in hoc quod ille iuxta Anselmum in quadam oratione nulla praecedente delicti vindicta superbiens peccavit. Maleficae vero post tantas poenas saepe multis aliis maleficis inflictas immo et post poenas quas percipiunt in ecclesia diabolo occasione suae ruinae inflictas omnia haec contemnunt et non ad minima peccata mortalia ut ceteri peccatores qui ex infirmitate aut malitia absque habitu malitiae peccant. Sed ex profunda cordis malitia ad horrenda flagitia properant. Secundo quia licet triplex sit status mali angeli. Innocentiae Culpae et miseriae seu poenae. Ipse tamen sic ab innocentia semel tantum cecidit et quod ad illam numquam restitutus fuit. Peccator autem ad innocentiam per baptismum restitutus iterum ab illo cadens multum profundatur. Et super omnes ipsae maleficae ut earum flagitia demonstrant. Tertio ille contra creatorem nos autem et super omnes ipsae maleficae contra creatorem et redemptorem. etc. Quarto ille dereliquit Deum permittentem videlicet eum peccare et non ex pietate eum prosequentem. nos autem super omnes ipsae maleficae peccatis elongamur a Deo permittente et ex pietate nos continuo prosequente et beneficiis plurimis nos praeveniente. Quinto ille praestat in malitia Deo reprobante et suam gratiam non apponente nos miseri currimus in illam malitiam Deo continuo revocante. Sexto ille manet obduratus ad punientem. nos obdurati ad blandientem. Et si ambo contra Deum tamen ille contra se requirentem. nos contra pro nobis morientem. quem ut praemisimus super omnes maleficae dehonestantes offendunt.
¶ Solutiones argumentorum etiam declarant veritatem per comparationem.
AD argumenta. Ad primum patet responsio per ea quae in principio corporis quaestionis tacta sunt. Unde videlicet aliquod peccatum debeat censeri gravius altero. et quomodo peccata maleficarum graviora cunctis quo ad culpam existunt. Ad aliud quo ad poenam. Dicendum quod sicut culpa Adae ita et eius poena dupliciter consideratur. vel quo ad personam vel quo ad naturam totam videlicet posteritatem ex eo secutam. Primo modo. Sicut maiora peccata fuerunt post eum perpetrata quia videlicet ipse solummodo peccavit faciendo illud quod erat malum non secundum se sed quia prohibitum. Fornicationes vero. adulteria. et homicidia. utroque modo mala sunt scilicet secundum se. et quia prohibita ideo etiam gravior poena eis debetur. Secundo vero modo. licet maxima poena primum peccatum secuta est. hoc tamen est per indirectum inquantum videlicet per eum tota posteritas originali peccato fuit infecta. eo quod ipse primus parens omnium pro quibus omnibus solus filius Dei satisfacere potuit potentia ordinata. Pro suo autem personali medietate divina gratia [66]paenituit et salvatus post solutionem factam per Christum. incomparabiliter autem peccata maleficarum excedunt in gravitate. non contentae de suis personalibus peccatis et perditionibus cum etiam innumeras alias post se continue trahunt. Ad tertium dicendum ex praehabitis quod hoc fuit per accidens in peccato Adae quod maiorem laesionem intulit. Et hoc videlicet quod naturam integram invenit et quod corruptam necessario non voluntarie transfundere habuit. unde non sequitur quod suum peccatum simpliciter gravius ceteris fuit. Tum etiam quia haec idem etiam sequentia peccata fecissent si talem naturam invenissent. sicut et secundum mortale peccatum non privat gratiam eo quod illam non invenit. privaret autem si illam inveniret. Haec est solutio sancti. Tho. in. II. di. XXI. ar. II. in solutione secundi argumenti quam solutionem si quis ad plenum vult intelligere habet considerare quod Adam originalem iustitiam si perstitisset non transfudisset in posteros prout Ansel. opinabatur. quia etiam aliquis post eum peccare potuisset. videantur dicta Docto. di. XX. An pueri mox nati fuissent in gratia confirmati. Item quolibet. CI. an iidem qui nunc salvantur homines salvati fuissent si Adam non peccasset.